Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum theologia possit addisci ab homine sine speciali illustratine divina
CIrca secundum arguitur quod haec scientia potest addisci ab homine sine speciali illustratio ne diuina. Primo sic. super illud. i. Corinth. xiii. "Si nouero omnia mysteria". dicit Glos. Occulta noui & veteris testamenti: quae mali sciunt. & hoc non nisi addiscer do. haec sunt illa quae sunt huius scientiae. sed mali non percipiunt diuinam illustrationem specialem: immo secundum Augustinus tenebris peccatorum eam excludunt. ergo &c.
⁋ Secundo sic: quod summum est in cognitione huius scientiae, est pertinens ad diuinarum personarum distinctionem: & substantiae vnitatem. sed hoc Philosophi potuerunt discere sine luminis specialis infusione: naturalis rationis persuasione: secundum quod dicit Au gust. vii. confes. lbic scilicet in libris Platonis) legi omnino multis & multiplicibus suaderi rationibus quod in principio erat verbum: & verbum erat apud deum &c. huiusmodi. ergo &c.
⁋ Ad oppositum est Augu. xi. de cicite dei. Scriptura quae canonica appellatur: de his rebus est: quas ignorare non expedit: nec per nos ipsos nosse idonei sumus. sed ad talia discenda a nobis requiritur in nobis lumen supernaturale. ergo &c.
⁋ Item ibidem in fi. eiusdem ca. Haec scientia est de his quae a nostris sensibus interioribus remota sunt. talia autem sine specialis luminis illustratione discere non possumus. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc secundum superius determinatam: quod homo naturaliter ordi natus est: vt quaedam possit scire ad quae solo adiutorio luminis naturalis & illustrationis genera lis potest attingere: & aliquam quae omnem eius facultatem naturalem excedunt: & hoc tum propter eius debilitatem, quod in tam excellenti cognoscibili sigi non potest: tum propter eius obtusitatem: qua illustratione generali & vi luminis naturalis illa inspicere non sufficit. Quare si talia debet scire: necessario requiritur aliquid supernaturale, & speciale ei infusum, quo in virtute fortificetur & eleuetur & in visu acuatur. hoc autem est quod apellamus speciale lumen speciali illustratione infusum: quod est quasi sanitas spiritualium oculorum mentis, quod sufficit intellectui scibilia supernaturalia illustrare vt ipsa scire possit. Cum ergo de talibus quae sunt secundi generis sit ista scientia vt infra videbitur, ab homine disci non potest omnino sine speciali illustratione diuina: secundum quod de hoc habitum est supra snfficienter art. iii. q. v. &. art. v. q. iii. & de hoc dicit Augustinus in epistola ad Consentium. Cum coepero te in tanti huius secreti intelligentiam introducere: nisi deus in tus adiuuerit omnino non potero. & ibidem. Tu autem charissime ora fortiter, & fideliter: vt det tibi dominus intellectum: ac sic ea quae forinsecus adhibet diligentia praeceptoris siue doctoris, pos sint esse fructuosa: quoniam neque qui plantat est aliquid: neque qui rigat: sed qui incrementum dat deus
⁋ Est igitur sciendum quod humana ratio aliter mouetur in acquisitione scientiae de rebus naturalibus quae sibi subsunt. Aliter vero in acquisitione rerum supernaturalium quae eam excedunt. Quoniam in acquisitione scientiae rerum naturalium motu proprio procedit ex naturaliter sibi cognitis ad incognita via naturalis inuestigationis cognoscenda. In acquisitione vero scientiae rerum supernaturalium sequtur motum naturae intellectualis superioris supernaturaliter cognoscenda ei omnino reuelantis: ad modum quo corpora elementaria mouentur duplici motu: vno sibi naturali: altero quo sequuntur motum corporum superiorum: & simiter se habent in motu suo spherae inferiores respectu primi mobilis.
⁋ Ad primum in oppositum: quod mali possunt scire mysteria huius scientiae: Dicendum quod verum est: sed hoc non sine alicuius specialis luminis illustratione. Non dico gratiae gratum fac entis qua mali carent: sed gratis datae, quae plerumque datur malis in vsum fidelium.
⁋ Ad secundum quod philosophis cognouerunt naturali ratione personarum distinctionem & substantiae vnitatem: Dicendum quod non est verum. Quia enim inuenit Augusti. illud, In principio erat verbum &c. in libris Platonis: hoc non posuit Plato in suis libris tanquam a se inuentum: sed tanquam a doctrina aliorum acceptum scilicet prophetarum: quoniam vt dicit Augustinus ii. de doctrina christia. probabile est Platonem tempore Hieremiae prophetae profectum fuisse in Aegyptum: & quod ibi per Hieremiam prophetam niis literis fuerit imbutus: & ideo ex hoc potuit scribere ea quae fide laudantur.
⁋ Sed contra hoc arguet aliquis, ex eo quod dicit Augustinus super Ioan. ser. ii. Hi (inquit) de quibus dicit Apostolus, Qui cum cognouissent deum: vident hoc quod dixit loan, quia per verbum dei facta sunt omnia: & quia vnigenitum filium habuit deus. Et dicendum quod viderunt deum & diuinam mentem: quam osne vocabant, aut filium: non vt distinctam personam secundum quod fidelis tenet: sed vt artem & conceptum quendam essentialem diuinae mentis, pertinentem ad essentiam: licet filio approprietur. vnde appropriata viderunt: licet non propria: & licet circa illa ex naturalibus multipliciter persuaserunt veritatem: non tamen attingebant vnquam ad illa vt sunt propria huic scientiae: quia talia excaecant magis quam illuminant: iuxta illud quod dicit Gloss. Exo. in fine. Scriptura sancta sanctis. & suam ignorantiam fatentibus lumen est, iniquis vero & scientiam iactantibus nubes est.
On this page