Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum theologia sit exponenda
Irca primum arguitur quod ista scientia non sit exponenda, primo sic. Io. Dam. dicit in principio sententiarum suarum. Omnia quae tradita sunt nobis per legem & per prophetas & apostolos & euangelistas suscipimus, & veneraimur, & cognoscimus nihil vltra hoc inquirentes. exponens vltra id necessario inquirit. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Chrysostomus super illud Mat. i. Habens in vtero de spiritu sancto, dicit sic. Nequaquam euageris vlterius, nec super ea quae dicta sunt quicquam requiras. suscipe quod reuelatum est: noli indagare quod tectum est. sed exponens semper aliquid vlterius euagatur, & aliquid requirit super id quid reuelatum est, & indagat quod tectum est. ergo &c.
⁋ Tertio sic. Hieronymus super illud Mat. xiii. Edissere nobis parabolam xizaniorum. dicit in Homilia. Non ei debe mus propere intelligendi desiderio ante eius notitiam quaerere quam a domino edisseratur. sed ante quaerit qui scripturam quam ipse non exposuit exponit. ergo &c.
⁋ In contrarium est Augustinus dicens de hac scriptura in principio super Io. Quare auditur si non exponatur: quasi dicat, non esset audienda si non esset exponem da. sed constat ex supra determinatis quod sacra scriptura est audienda, erit ergo & exponenda.
⁋ Dicendum ad hoc: quod proculdubio sacra scriptura exponenda est, & hoc requirit modus traditionis ipsius scientiae. Sic enim tradita & inuoluta est mysteriis vt sensus spiritualis necnon & literalis sit frequenter obscurus, & etiam quantum apparet prima facie frequenter sensus literalis absurdus sit. Ne ergo in ea absurditas aliqua appareat, & vt veritas eius tecta pateat, attentissime sacta seri ptura exponenda est. Vnde de expositione facienda propter apertionem occultorum dicit Augustinus in sermo ne de assumptione beatae virginis. Quia (inquit) quaedam scriptura sacra veris indagationum studiis quaerenda reliquit, non sunt supersiua aestimanda dum vera indagatione fuerint patefacta. Foecunda enim est veritatis auctoritas: & dum diligenter discutitur, de se gignere quod ipsa est cognoscitur. Saepe eim discussveram convenientiam parit, quam manifestis sermonibus abscondit. De expositione autem facienda ad intellectum absurdorum, dicit Augustinus in principio de moribus ecclesiae. Quis (inquit) mediocriter sanus non facile intelligit scripturarum expositionem ab iis petendam esse qui earum doctores se esse profitentur: fierique posse immo id semper accidere: vt multa indoctis videantur absurda, quae cum a doctoribus exponuntur eo laudam da videantur elatius quo abiectius aspernanda videbantur, & eo accipiantur aperta dulcius quo clausa difficilius aperiebantur: Et eo ipso rationalis expositio quaerenda est ardentius, quo dictum secundum literam videbatur esse irrationabilius. secundum quod dicit Greg. in principio. iiii. Mora. Qui textum considerat & sensum sacrae scripturae ignorat, non tam se eruditione instruit quam ambiguitate confundit, quia nonnumquam sibi literae contradicunt, sed dum a semetipsis per contrarietatem dissident, lectorem ad intelligentiam veritatis mirtunt, vt qui difficultatem exterius patitur, veritatis intelligentiam consideret quam sequatur. Tanto enim quisque illius notitiae extraneus redditur, quanto in sola eius superficie ligatur. Quia beatus lob diei suae maledixit, hoc tanto intrinsecus maiori mysterio plenum, quanto extrinsecus humana ratio ne vacuum. Nam si quid rationabile fortasse extrinsecus sonuisset, nequaquam nos ad studium interioris intellectus accenderet, eoque modo nobis plenius aliquid intus innuit quo foris rationabile nil ostendit. Sed nec ad eam exponendam induxisset sacros expositores vna causa vel altera, nisi cum hoc coegisset haereticorum pertinacia: qui in obscuris male exponendo eam peruerterunt: & propter illa qua in ea videbantur absurda, eam respuebant. Et ideo dicit Augustinus i. par. super loannem. sermo. xxxvii. scriptu ras discutiendas non fuisse si fieri posset, nisi haereticorum commenta compellerent. Vt enim dicit in ser. praecedenti, multi haeretici abundant, & ad hoc eos deus abundare permisit: ne semper lacte nutriamur. quia enim non intellexerunt sapuerunt quomodo voluerunt: non recte autem sapiendo fidelibus catholicis quaestio nes molestissimas intulerunt. Coeperunt ergo agitari & fluctuari corda fidelium: iam tunc necessitas facta est spiritualibus viris vt contra arma diaboli Christi arma proferrent: & aduersus fallaces falsol quod doctores quantis possent viribus apertissima conflictatione pugnarent: ne ipsi cum tacerent alii perirent. Quae res cogit etiam nos ne taceamus, vt vos intelligatis mecumque gaudeatis: aut si intelligere nondum valetis, credendo securi in portu maneatis. Dicam ergo, capiat qui potest: credat qui non potest, tamen dicam.
⁋ Ad prima duo obiecta in contrarium dicendum quod aliquid quaerere vltra vel supra id quod traditum vel reuelatum est vobis: potest esse dupliciter: quia aliquid potest esse vltra vel supra id quod in litera patet & in sensu latet: vel supra siue vltra id quod in litera patet: non tamen supra vel vltra id quod in sensu latet. Quod primo modo est supra vel vltra, non est omnino requirendum in expositione: quia est vel impertinens vel contrarium regulis fidei. & in hoc casu loquuntur auctoritates illae. Quod secundo modo est supra vel vltra, omnino per expositionem est requirendum. Vnde super illud Gali. i. Si quis vobis euangelizauerit praeter id quod ac cepistis, anathema sit. dicit Glos. Attendendum est quod non ait plus quam accepistis: nam qui supplet quod minus erat, addit: qui autem praetergreditur fidei regulam non accedit in via. Supra ergo vel vltra licet requirere in expositionibus plus aliquid addendo quod non expressum fuit, sed tamen latuit: non tamen id quod est praeter id quid in litera latet, apponendo scilicet quod nec latet in sensu: sicut nec ex pressum est in litera: quia illud necessario vel impertinens est vel contrarium, vt dictum est.
⁋ Ad tertium de Chrysostomo, dicendum quod illud exponit seipsum. verum enim est quod proprie non debe mus antequam a domino edisseratur sacrae scripturae notitiam quaerere. scilicet naturalis ingenii industria sine diuina gratia, quid sit quando homo confidens ingenio suo praesumit eius intellectum per se inuestigare. In adiutorio autem diuinae gratiae quae praesumitur adesse quando homo pie & modeste quaerit: non est proprie quaerere nisi domino disserente: & hoc bene faciendum est, vt amplius infra patebit.
On this page