Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum specialiter vetus testamentum sit exponendum
CIrca secundum arguitur quod ve. t, non sit exponendum Primo sic. In eis quae pertinent ad operationem, vana & inutilis est scientia, si non secundum eam sequantur ope ra. secundum quod dicit Philosophus in principio Ethicorum Sed ve. test. in pluribus praeceptis est de iis quae pertinentad opera, vt sunt circuncisio, obseruantia sabbati, & caetera huiusmodi: quae non licet obseruare cum euangelio, vt ostendit Apostolus in epistola ad Ga la. per totum. vanum est ergo & inutile vetus test. scire. Sed non debet exponi nisi vt sciatur. exponi ergo ipsum est vanum & inutile. tale non debet fieri. ergo &c.
⁋ Secundo sic. illud quod est causa erroris & exorbitationis a fide euangelica non licet tenere. ve. test. est huiusmodi: cum suadet illa teneri quae tenere dissuadet fides euangelica, dicente Apostolo ad Gala. Si circuncidimini Christus nihil vobis prodest. cum dictum erat in Gen. Omnis anima cuius caro praeputii circum, non fu. peri. de populo suo. ergo &c.
⁋ Tertio sic. Leui. xxvi. Vetera nouis superuenientibus prolicietis. Glos. Vetera, lex & prophetae: noua, euangelica: proicietis, tanquam mortifera. Sed mortifera non sunt legenda neque exponenda. ergo &c.
⁋ Quarto sic. Chrysostomus super illud Matth. Et apti sunt ei caeli. dicit apud Marcum. Vidit lesus caelos scissos: quia scripturae veteres scissae sunt & inutiles factae. sed ad exponendum inutile non est laborandum. ergo &c.
⁋ In oppositum est illud quod dicitur. ii. Pe. i. Habemus certiorem propheticum sermonem cui attendentes benefacitis. Glos. vt lucem scientiae possitis habere. Sed omnis sermo ve. t. est sermo propheticus, no. test. praenunciatiuus, secundum Augustinus ergo ei attendendum est, vt lucem scientiae possimus habere. hoc autem sit exponendo ipsum. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc quod error Manichaeorum fuit quod ve. te. omnino respuendum erat. & non legendum neque exponendum: tum quia non a bono deo: sed a principe tenebrarum editum erat: tum quia ipsum obseruare non licebat cum euangelio, & ideo non tenere legendo vel exponer do. Quorum dictum quo ad primum articulum supra improbatum est: quo ad secundum articulum error est in dicto eorum. Non enim intellexerunt Manichaei vim & efficaciam veteris testamenti. Etsi enim hominibus carnalibus tunc tporis datum fuit in onus quo ad obseruantias cerimoniales, viris tamen spiritualibus datum fuit quo ad easdem obseruantias in prophetiam: vt in illis obseruantiis intellectis libertatem spiritus agnoscerent inueniendam in nouo testamento. Si ergo vetus testamentum non fuisset datum nisi in onus & obseruantiam, bene verum est quod cum venisset nouum cessare debuit eius obseruantia omnino, & poiici debuisset, nec legi nec exponi.
⁋ Quare cum non solum in onus fuit datum, sed in prophetiam eorum quae continentur in nouo testa. Dicendum igitur absolute quod vetus te stamentum debet exponi vt maior fides adhibeatur dictis in nouo tes. & vt cognoscatur nouum in illo fuisse praenunciatum. Vnde beatus Petrus cum ostendisset multis signis certitudinem doctrinae no. tes. adiunxit dicens, Et habemus firmiorem propheticum sermonem. vbi dicit Glos. Quod ego dixi vobis non est fabulosum sed certum est, & non tantum his signis declaratum, sed ad confirmationem nostrae praedicationis habemus propheticum sermonem. Et debemus ibi pro sermone prophetico intelligere totum ve. tes. secundum quod dicit Augustinus in li. de Catech. Ante aduentum domini scripta sunt omnia quae in sanctis scripturis legimus, vt illis commendaretur aduentus Christin, & futura praesignaretur ecclesia. Et ideo vt dicit. iiii. contra Faustum illa veteris tes. ad intelligendas in eis no. tes. praenunciationes accipimus. veteris quidem testificatio fidem nouo conciliat. ldem super Apo ser. iii. Sicut animal volare non potest nisi pennas habeat: sic praedicatio no. tes. fidem non habet nisi habeat veteris tes. praenunciata testimonia. Semper enim quod ante dictum est futurum, & postea factum inuenitur, fidem facit indubitabilem. Item glos. super illud Mat. xiii. Qui profert de thesauro suo noua & vetera. Apostoli sunt scribae & notarii Christi eiicientes de thelauro doctrinarum suarum noua & vetera, quia quicquid in euangelio praedicant legis & prophetarum vocibus comprobant. Vnde & ludaei diuina ordinatione ad hoc per vniuersum mundum dispesi sunt, & ab antiqua legis veneratione nunquam in ritum alicuius gentis conuersi, vt vbique per ipsos, libros ve. tes. in testimonium noui ostendere possemus. secundum quod dicitur in Psal. liiii. vbi secundum ant. transt. loqutur propheta de ludaeis: dicens. Ne occidas eos nequane obliuiscantur legis tuae: disperge illos in virtute tua. Quod exponens Augustinus in Epistitana quadam ad Paulinum dicit sic. Convenienter mihi videtur intelligi ita esse praenunciatum eandem gentem etiam debellatam atque subuersam in populi victoris superstitionibus non fuisse cessuram, sed in veteri lege mansuram, vt apud eum esset testimonium scripturarum toto orbe terrarum, vnde ecclesia fuerat euocanda. Nullo enim euidentiori documento ostenditur gentibus quid & saluberrime aduertitur non inopinatum & repentinum aliquid institutum spiritu praesumptionis humanae, vt Christi nomen in spe salutis aeternae tanta auctoritate praepolleat, sed olim fuisse prophetatum atque conscriptum. & sequitur post pauca. Si enim in vno loco essent terrarum non adiuuarent testimonio praedicationem euangelii quae fructificat toto orbe terrarum. Ideo ergo disperge illos in virtute tua, vt eius ipsius cuius fuerunt negatores, persecutores, interfectores, vbique sint testes per ipsam legen quam non obliuiscuntur: & in qua ille prophetatus est quem non sequuntur. ldem in ser. de conceptu Rebeccae exponens illud Ge. xxv. Maior seruiet minori. dicit. Haec qui diligenter attendit in christianis & iudaeis agnoscit. Maior eim & senior populus ludaeorum: minori. i. populo christiano seruire probatur, dum per totum mundum libros diuinae legis ad instructionem omnium portare cogitur. Ideo enim per omnem terram ludaei sunt dispersi, vt cum aliquem paganum voluerimus inuitare, & ab omnibus prophetis ipsum Christum annunciatum esse testamur, & ille resistens dixerit a nobis potius quam a spiritu sancto libros diuinae legis esse conscriptos, nos habeamus vnde eum redarguere certa ratione possimus, dicentes ei: de nostris libris tibi dubitatio nascitur: ecce ludaeorum libros vtique simicorum nostrorum: quos certum est quod ego conscribere & immutare non potui: ipse relege, & cum ipsis: & noli esse incredulus sed fidelis. Hoc ordine maior populus minori seruire cogitur, cum etiam per illorum libror ad credendum in Christo gentium populus inuitatur.
⁋ Ad primum in oppositum, quod ve. tes, nec est legendum neque exponendum quia non est seruandum: dicendum secundum iam dicta quod verum esset si non esset legendum nisi ad obseruandum: sicut secundum Philosophum aliter moralis philosophia non est legenda nisi scilicet vt in opere obseruentur quae dictat. Non enim est vt sciamus, sed vt boni fiamus. Nunc autem legendum est etiam vt prophetata & praenunciata per ipsum ea quae sunt no. tes. cognoscamus. Vnde Augu. li. vi. contra Faustum exponens illud Apo. Haec enim illis in figura nostri contigerunt: scripta autem sunt propter nos. dicit sic. Cum dixit, Scripta sunt propter nos: proculdubio demonstrat quanta nobis cura legenda & intelligenda, & in quanta auctoritate habenda sunt. Quia vero dixit, Eigura nostri fuerunt, & in figura illis contigerunt: ostendit iam opus non esse, vt cum res ipsas manifestatas agimus figurarum praenunciatarum celebrationi seruiamus. Vnde scriptura ipsa tunc erat praeceptum: nunc testimonium: tunc agebatur sub praecepto figurato: nunc legitur in testimonio reuelato, illud erat tempus significandi, nunc manifestandi, tunc fuit illa scriptura exactrix operum significantium: nunc testis est rerum significatarum, quae & tunc seruabatur ad praenunciationem, nunc recitatur ad confirmationem. Ex quo instruitur quilibet doctor christianus vt in expositione ve. tes. principaliter mysticae expositioni intendat. historicus autem sensus ludaeis erat pro prius. secundum quod dicit Orig. super Ge. loquens de litera ve. te. in Ho. v. Si quis haec secundum literam solum audire vult & intelligere, magis cum iudaeis quam cum christianis debet habere auditorium. Si quis autem vult esse christianus & Pauli discipulus, audiat eum dicentem quod lex spiritualis: & orare debet ad dominum vt ipse auferat velamen literae, & aperiat lucem spiritus.
⁋ Aliter igitur potest dici ad argu mentum: quod licet illud testamentum non sit modo seruandum literaliter sicut tunc, est tamen seruandum spiritualiter. & ideo multo diligentius est nunc legendum & exponendum vt intelligatur: quanto difficilius est ex ipso nunc cognoscere quae sunt agenda spiritualiter secundum ipsum, quam erat tunc quae agenda erant literaliter. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro contra Adimantium. ltaque ablatae sunt ser uiles obseruationes: sed earum interprstationes tenentur. Quicquid enim futuram ecclesiam significabat pr phetia est. Habes autem apostolum dicentem. Spiritum nolite extiguere: prophetias nolite spernere: omnia legite: quae bona sunt tenete. Legenda est ergo scriptura diuina & spiritus sancti dispensatione cognoscenda, & intuenda prophetia, reiicienda carnalis seruitus & liberalis intelligentia retinenda. Hinc dicit Orige. in Homilia. v. super Exo. Doctor gentium in fide & veritate apostolus Paulus tradidit ecclesiae quam congregauerat ex gentibus, quom libros legis susceptos ab aliis sibique ignotos prius & valde peregrinos deberet aduertere, ne aliena instituta suscipiens & institutorum regulam nesciens in peregri no trepidaret instrumento. Propterea ergo ipse in nonnullis intelligentiae tradit exempla, vt & nos si milia obseruemus in caeteris: ne forte pro similitudine lectionis & instrumenti, ludaeorum nos effectos esse discipulos crederemus. Hoc ergo differre vult inter discipulos Christin & synagogae: quod legen quam illi male intelligendo Christum non receperunt, nos spiritualiter intelligendo ostendamus eam ad ecclesiae instructionem merito datam. Accepta ergo a beato Apostolo semina intelligentiae spiritualis quantum dominus illuminare dignabitur excolamus. Econtra autem fuit in veteri testamento: quia vt Augustinus dicit in eodem contra Faustum vbi supra, cum adhuc non oporteret ante aduentum domini nudare populo legitimarum sacramenta figurarum, non inuitabantur significata intelligere: sed iussa cogebantur implere. Et vt dicit ibidem. Tunc enim anima quasi matrimonio iuncta erat literae velut viro: quem oportuit mori prius vt tunc demum alteri viro copuletur scilicet spirituali intelligentiae. Vnde Orige. in Homilia. vi. super Gen. Apostolus dicit mulierem alligatam esse legi quandiu vir viuit. Si autem mortuus fuerit vir, solutam esse a lege viri: vt iam non sit adultera si fuerit cum alio viro. Oportet igitur mori prius legem literae: vt ita demum libera iam anima spiritui nubat & noui testamenti gratiam sortiatur.
⁋ Ad secundum quod vetus testamentum est causa erroris & exorbita. tionis a fide euangelica, dicendum quod non est occasio data: sed occasio accepta a male & peruerse intelligentibus ipsum. Sicut non est aliqua tam recta scriptura quin praua interpretatione possit esse occasio erroris. Bene autem intelligentibus ipsum expositum est causa magnae confirmationis in fide euangelica, vt dictum est.
On this page