Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum expositio investigata claro sermone proponenda sit
CIrca Nonum arguitur: quod expositio scripturae sermone obscuro proponenda est. Primo sic. Sic sacra scriptura est exponenda vt impios lateat: quia non est sanctum dandum canibus, quod non fit nisi sermone obscuro expositionem proponendo: vt ipsi eam non intelligant. ergo &c.
⁋ Secundo sic. sic exponenda est scriptura ne vilescat. sed expositio clara eam vilescere facit. Ob hoc enim claro sermone ipsa tradita non est: vt infra dicetur. ergo &c.
⁋ In oppositum est,. quoniam si ad hoc scriptura principaliter exponitur vt intelligatur: sic maxime debet exponi: vt maxime possit intelligi. Maxime autem intelligitur sermone claro. ergo &c.
⁋ Dicendum: quod expositores cuiusque scientiae non tam sibi laborant vt intellectum in scripturis per expositiones suas editas memoriter habeant: quam aliis: vt quid non per se aut non fine difficultate capere possent, per aliorum expositionem faciliter intelligant. Hoc autem non fieret, nisi sermone suo claro expositionem proponerent: Expositio igitur bene edita quaecumque sit: non sermone obscuro sed claro proponenda est: vt expositio vlteriori expositione non indigeat. Et hoc est quod Augustinus iiii. de doct. Christiana contra eos quiputarent obscuro sermone a nobis celandos esse diuinos sermones (sicut cut & ab Academicis philosophici sermones obscuritatibus occultati sunt) dicit. Etsi nos de lris eorum quae sine difficultate intelliguntur, nonnulla sumamus: tamen nequaquam putare debemus imitandos eos nobis esse in his quae ad exercitandas & elimandas quodam modo mentes legentium, & ad rumpenda fastidiaatque acuenda studia discere volentium: celandos quoque: siue vt ad pietatem convertantur: siue vt a mysteriis secludantur, animos impiorum vtili atque salubri obscuritate dixerunt. Sic quippe illi locuti sunt: vt posteriores qui eos recte intelligerent & exponerent, alteram gratiam disparem quidem veruntam sub sequentem, in dei ecclesia reperirent. Non igitur ita expositores loqui debent tamquam seipsos exponendos simili auctoritate proponant: sed in omnibus sermonibus suis vt intelligantur elaborent ea, quantum possunt, perspicuitate dicendi: vt aut multum tardus sit quid non intelligit: aut in rerum quaes explicare atque ostendere volumus difficultate ac subtilitate non in nostra locutione sit: qua minus tardius ve possit intelligi. In libris autem quid ita scribuntur vt ipsi quodam modo lectorem teneant cum intelliguntur: cum non intelliguntur, molesti non sunt volentibus legere. Et in collationibus patrum. Non est hoc officium deserendum: vt vera quamuis ad intelligendum difficilia quae ipsi iam percepimus cum quantocumque labore dispotonnis ad aliorum intelligentiam perducamus. Et ex hoc contingit quod illa quae breuiter dicta sunt ab auctoribus, longos tractatus habent in expositoribus. secundum quod dicit Aug. parte prima super Ion ser. xxxvii. Quae in sctom euangelio breuiter dicuntur, non breuiter oportet exponi: vt quod auditur, intelligatur. Verba enim pauca sed magna sunt, non numero aestimanda, sed pondere
⁋ Ad primum in oppositum: quod scriptura impiis est abscondenda: Dicendum quod verum est subtrahendo eis expositionem & verbo & scripto: quod tamen exponitur propter pios erudiendos: siue verbo siue scripto, clarissimo sermone quantum possibile est: proponendum est. & hoc quantum est ex parte nostra: nisi forte generalis status pro tmpere repugnet: quia profundior expositio propter multitudinem in capacium non expedit. Sed nec tunc profundior expositio omnino celanda est: sed in expositione obscuriori aliqua indicia eius sunt exprimenda: per quae capaces superuenientes eam quoquo modo aduertere poterunt. dicente Greg. Exo. xxxv. in Gl. Plerumque magistri signant: quod ab auctoribus capi non posse considerant.
⁋ Ad secundum: quod clara expositione vilesceret: Dicendum quod non est verum: immo eam magis desiderabilem faceret, viso quod sub simplici & obscuro sermone latet profundissima intelligentia. In sola enim prima scientiae editione sua, solet scientia propter nimiam claritatem suam vilescere: nec diligentia ei ape poni. Propter quod ista scientia ab initio in multis obscure tradita est: intermixtis est quibusdam claris: quibus obscura patescunt: quae cum primo obscure sunt tradita ne vilescant: & postmodum clarissime ex posita, summe delectant. Et hoc est quod Augustinus ii. de doi. chrili. loquens de sacra scriptura dicit: quod legentes nihil aliud appetunt, quam cognitiones voluntatesque eorum a quibus conscripta est: & per illas voluntatem dei: secundum quam tales homines locutos credimus: sed multis & multiplicibus obscuritatibus & ambi guitatibus obscure dicta: densissima caligine obducunt. Quod totum prouisum diuinitus non dubito ad edomandam labore superbiam, & intellectum a fastidio reuocandum, cui facile inuestigata plerumque vilescunt. Quid enim est quaeso, quod si quis dicat sanctos esse homines atque perfectos, quorum vita & moribus Christi ecclesia de quibuslibet superstitionibus praescidit eos quid ad se veniunt, & imitatione bonorum sibimet quoque incorporat: quid boni fideles & veri serui dei deponentes onera seculi ad sanctum baptismi lauacrum venerunt: atque inde ascendentes conceptione spiritus sancti fructum dant geminae charitatis scilicet dei & proximi: Quid est ergo quod si quis hoc dicat minus delectat auditum: quam si ad eum sensum locum illum exponat de Canticis Canticorum: vbi dictum est ecclesiae, cum tamquam pulchra quaedam foemina laudaretur: Dentes tui tamquam grex tonsarum ascendens de lauacro &c: non aliud habebit quam cum illud planissimis verbis sine similitudinis huius adminiculo audiret, & tamen nescio quam suauius intueor sanctos: cum eos quasi dentes ecclesiae video praescindere ab erroribus homines, atque in eius corpus emollita duritia quasi demor sos mansosque transferre: oues etiam iocundissime agnosco: detonsas omnibus secularibus tamquam velleribus positis: & ascendentes de lauacro id ist de baptismate creare geminos, duo videlicet praecepta dilectionis: & nullam esse ab isto sancto fructu sterilem video. Sed quare suauius videam: quam si nulla de diuinis libris talis similitudo promeretur: cum res eadem sit: sitque eadem cognitio, difficile est dicere. Nunc tamen nemo ambigit: & per similitudines libentius quaeque cognosci: & cum aliqua difficultate quasita multo gratius inueniri. Qui enim prorsus non inueniunt quod quaerunt, fame laborant: qui autem quod quirunt in promptu inueniunt, fastidio marcescunt. In vtroque autem lamguor cauendus est. Magnifice igitur & salubriter spiritus sctuns ita scripturas sanctas modificauit: vt locis apertioribus fatuis occurreret: obscurioribus autem fasti dia detergeret. nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur: quod non planissime alibi dictum repeiatur.
On this page