Quaestio 8
Quaestio 8
Utrum potior sit expositio rationis investigatione, an auctoritate
CIrca Octauum arguitur: quod potior sit expositio per auctoritatem quam per rationem. Primo sic. illa expositio potior est quae magis certum potest facere de intentio ne scribentis: quia illa expositio est laudabilior quam scriptor magis intellexit vt dictum est supra. talis est expositio quae sit auctoritate. Ipsa enim expresse potest dicere sic vel sic scriptorem intellexisse, vel verbis suis insinuare: quod nullo modo ostenderet ratio. ipsa enim potest docere quod verum sit: non autem an hoc scriptor intellexerit. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Illa expositio potior est cui minus potest contradici. haec est expositio quae sit ex auctoritate: quia auctoritati necesse est quemlibet obedire: non autem rationi: quia vni videtur ratio: alteri non videtur: sed solubilis persuasio. ergo &c.
⁋ In oppositum est: quoniam illa expositio potior est quae magis instruit. magis autem instruit expositio ratione quam auctoritate: quia ratio facit intelligere: auctoritas credere: vt patet tx praedeterminatis. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: distinguendo primo de auctoritate: quia aut est auctoritas sacrae scripturae canonicae: aut est auctoritas alicuius sanctorum aut expositorum eius. Et similiter de ratione: aut est clara & lucida: vt de eius veritate dubitari non poterit: aut non est talis: sed cui aliquis contradicere poterit. Secundo distinguendum est de expositione: vt distinctum est in quaestione praecedenti. aut enim tendit expositio ad recte credendum: aut ad credita intelligendum. Si vero expositio tendat ad recte credendum: potior est semper expositio quae est auctoritate canonicae scripturae, quam cuiuscumque rationis: quia in hoc semper magis credere debemus tali auctoritati quam cuicumque rationi: vt habitum est supra. Vnde est etiam multo tutior, secundum quod dicit Augustinus iii. de doc. Christia. Vbi talis sensus eruitur cuius incertum & caetera. vt supra. quid proxima praeter vnam. Sed illa expositio quae sit ratione dilucida semper est potior quam illa quae fit aliqua alia auctoritate non cathosica. secundum quod dicit Augustinus de vera rel. lpsi rationi purgatioris animae quae ad perspicuam veritatem peruenit, nullo modo auctoritas humana praeponitur: nisi forte quatenus fundatur super aliquam auctoritatem canonicam: vel dilucidam rationem. Aliter enim vt dicit Augustinus nemo cogitur ei adhibere fidem. Illa autem expositio talis quae sit ratione dubia: semper postponitur illi quae sit quacunque confirmata auctoritate. Hmodi enim rationibus magis credentes haeretici quam dictis sanctorum, facti sunt haeretici, vt dictum est secundum Consentium in quod praecedenti. Si vero expositio tendat ad recte credita intelligendum, sic expositio veridica ratione facta QAlia enim ratio non intellectum sed errorem generat) semper potior est illa quae sit quacumque auctoritate. Et secundum hoc dictum est supra: quod magis credendum est rationi quam auctoritati. Quia tamen propter intellectus nostri debilitatem ad clarum intellectum credibilium: & ad discernendu quae sit ratio veridica: & quae non: vix peruenire possumus: cum srequenter nobis vera ratio videatur: quae vera non est: in hac scientia fidei omnis ratio super fidei auctoritatem fundari debet: & secundum eam dirigi. Idcirco & simpliciter & absolute potior est expositio in hac scientia auctoritate canonis facta: quam ratione quacumque. licet quantum est de natura rei: ad perspicuam notitiam faciendum semper potior est veridica ratio vt ei credatur: quam auctoritas quaecumque. Propter quod etiam licet dignitate naturae in omni disputatione ad veritatis inuestigationem ratio praecedere deberet auctoritatem: propter nos tamen econtra semper auctoritas debet praecedere rationem & potior haberi. Et ideo dicit Augustinus de vera rel. Quia in temn poralia deuenimus & eorum amore ab aeternis impedimur, quaedam medicina temporalis: quae non scientes sed credentes ad salutem vocat: non excellentia naturae: sed ipsius temporis ordi ne prior est. & de morib. ecclesiae. Naturae quidem ordo ita se habet: vt cum aliquid discimus rationem praecedat auctoritas. Nam infirma ratio videretur: quae cum reddita fuerit auctoritatem postea per quam confirmetur assumat. Quia tamen caligantes hominum mentes perspicuitati synceritati quod rationis aspectum idoneum intendere nequeunt: saluberrime comparatum est, vt in lucem veritatis aciem titubantem velut ramis humanitatis opacatam inducat auctoritas. & hoc generaliter respectu omnium hominum indifferenter: maxime in credibilibus quae naturalem rationem excedunt. In credibilibus enim quae naturali rationi subsunt, bene contingit contrarium: quod rudibus quidem semper prior est & potior auctoritas: prouectis tamen bene potest esse prior ratio & potior. In quo peccauit Felicianus in hoc distinguendo quo ad modos hominum, non autem quo ad genera credibilium: cum loquens super hoc in Dialis. ad Augustinus dixit. Nihil deterius puto, quam quod sic praecepta fidei rudibus traditis vt non de intelligendarum rerum ratione: sed potius de quadam testimoniorum ostentatione colloquentibus praescribatis, quod vt non dicam fatuum, interim quam rusticum sit nullus ignorat. Manifestum quia si is qui docetur libris iam credidit, non pugnat: alioquin non magis tibi quam iis testimoniis quae pro affirmato ingeruntur: necesse est contradicat. Et ideo melior (vt dicit) ad docendum videtur haec via qua primum fidei ratio sine testimoniis redditur: post ratione convicto idem illud scripturis re spondentibus exponatur. & post pauca addit. Et illam quidem disputandi viam fateor in aliis tolerabilem, quos imperitiae necessitas quia per se stare nequeunt: cogit ad aliena confugere: in te vero idcirco nullo modo prorsus ista perpetior: quia eloquentiam pariter cum scientia fidei tibi video non deesse. Reue ra multo melior esset illa via docendi: si humana debilitas in credendis rationem capere sufficeret & reddere. Sed ad hoc nullo modo sufficit in eis quae omnino rationem excedunt. secundum quod Augustinus eidem respondens dicit. Non vsqueadeo duci me putes laudibus meis: vt iniuriam faciam praecedentibus sanctis: nec praesumam vnquam in sapientia verbi ne euacuetur crux Christi: sed scripturarum auctoritate contentus simplicitati potius obedire studui quam tumori. Sed melius inquis ratione quis quam testimoniis edocetur. Quid ergo: quam rationem afferre potes si partum praedicas virginis: si redditos oculos non negas caecis: si sepultos redisse ostendas a mortuis: Si ergo & incomprehensibilis ratio & veritas proposita est: facilius in negotiis fidei testimoniis creditur quam ratio inuestigatur. Peccant ergo multum quid in exponendis & tractandis illis quae sunt fidei, plus rationibus quam auctoritatibus inniti volunt: immo per hoc fidem despectam reddunt: cum rationem nituntur ostendere de eis quae non rationibus probari possunt: sed auctoritate fidei teneri absolute debent. vbi etiam licet quandoque ea quae credimus rationibus nitimur confirmare: semper tamen auctoritati magis quam rationi innitendum est.
⁋ Ad primum in oppositum: quod expositio per auctoritatem est potior: quia certior de intentione scribentis: Dicendum quod verum est quo ad fidem firmandam: ad quam tendit scribentis auctoritas: non autem ad intellectum causandum: quem ratio illuminat.
⁋ Ad secundum: quod auctoritati minus potest contradici quam rationi. Dicendum quod hoc solum verum est quo ad adhaerentiam quae est ex fide: ad quam firmandam bene concessum est quod expositio per auctoritatem est potior Quo autem ad claritatem notitiae minus potest rationi veridicae contradici quam auctoritati: & ita ex positio per rationem quo ad intellectum causandum potior est. Et secundum hanc viam bene procedit argumentum in oppositum, sicut patet. alio autem modo nequaquam.
On this page