Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum hominis sit scientiam sitam exponere
CIrca primum arguitur, quod sit hominis eam exponere. Primo sic. eius est exponere cuius est docere: quia non docet doctor nisi exponendo. sed hominis vt dictum est supra, est hanc scientiam docere. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Augustinus dicit primo de doctrina chiri,. quod Philippus eunucho legenti Esaiam: & non intelligenti: quod in scriptura tectum erat aperuit. Hoc autem erat exponere. ergo &c.
⁋ In oppositum arguitur Primo sic. Cuius est condere legem, eius est eam exponere. Condere hanc scientiam diuinae legis solius dei erat: quia ipse solus nouit quae verbis suis expressit. ergo &c.
⁋ Secundo sic. temerarium est dicere in scripturis hominem quae Christus non dixit. secundum quod Augustinus super Ioan. parte. ii. ser. xlii. exponens illud, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: vbi Christus non exposuit quae erant illa, dicit. Quaenam sint ista quae ipse non dixit, temerarium est velle dicere. sed in omni expositione scripturae dicitur aliquid quod Christus non dixit: quia quod dixit, textus fuit. ergo &c.
⁋ Dicendum. ad hoc quod cuicumque conceditur scientiam aliquam docere: necessarium est ponere & concedere eum illam aliquo modo exponere: quia vt dicit Augustinus de moribus ecclesiae: quis mediocriter sanus non facile intelligit scripturarum expositionem ab iis petendam esse: qui earum doctores se esse profitentur: Cum ergo supra concessum est: hominem aliquo modo esse doctorem huius scientiae: necesse est consimiliter concedere eum esse eius expositorem: & hoc secundum eundem modum quo est eius doctor, qui supra declaratus est.
⁋ Ad primum in oppositum, quod hominis non erat hanc scientiam condere: Dicendum secundum quod supra determinatum est quod homo non potest dici conditor huius scientiae principalis sed instrumen talis. Et. ita consimiliter bene concedendum est quod non potest dici principalis expositor: quia non habet a se regulas secundum quas conditae sunt & exponendae: sed solum deus. habet tamen eas sibi a deo ad ministratas. Secundum quas idcirco ministerialiter hanc scientiam homo exponit: sicut & editor eius fuit. Vnde in huius significationem legitur Matth. xiiii. de quinque panibus, per quos secundum Glos. intelligitur sacra scriptura, quod Christus eos benedixit & fregit: & dedit discipulis. Per quod intelligitur sua expositio prima: qua eam in cordibus apostolorum exponit. secundum quod ibi dicit Glos. Benedixit, & fregit: quia prius dedit discipulis sensum, vt intelligerent scripturas. Discipuli autem eos confractos apposuerunt: quia iuxta expositionem quam a Christo susceperant: turbis exponere vlterius debebant. secundum quod ibi dicit Glos. Dedit discipulis, discipuli autem turbis, vt per ministerium discipulorum aliis exponantur.
⁋ Ad secundum, quod temerarium est dicere in scripturis quod Christus non dixit: Dicendum quod verum est de eo quod nullibi dixit: ita quod nec in scriptura, aut explicite, aut implicite, nec in obseruatione communi & auctoritate ecclesiae tenetur. Haec enim censentur esse Christi dicta. Secundum enim quod dicit Augu. ad lanua rium: quae non scripta, sed tradita custodimus: quae quidem toto terrarum orbe obseruantur: dantur intelligi vel ab ipsis apostolis, vel plenariis conciliis: quorum est in ecclesia saluberrima auctoritas conmendata atque statuta teneri. Et quaecumque talia sunt: intelliguntur ex dictis & factis Christi: quae quodam modo dicta sunt descendisse per apostolos, vel reuelatione quam memoriter retinuit ecclesia, vniversl per scripturas, aut implicite, aut explicite: vt possit veridicae rationis consequentia ex illis explicariVnde cum nihil debet assumi in expositione nisi iuxta regulam fidei vt dictum est supra: & omne tale, vel ex scriptura, vel obseruatione communi ecclesiae habetur: nihil omnino debet assumi in expositione sacrae scripturae: nisi aliquo modo dictum a Christo. Et ideo per illud quod nullo modo potest ostendi dictum a Christo: quale est illud de quo est sermo: omnino esset temerarium scripturam exponere. Vnde Augustinus de hoc in serm. dicto. Quae cum ipse tacuerit, quis nostrum dicat: ista vel illa sunt: aut si dicere audeat, vnde probat: Quis enim est tam vanus, aut temerarius: qui cum dixerit etiam vera, sine vllo testimonio diuino affirmet ea esse: quae tunc dominus dicere voluit: Et ideo dicit Damascenus in principio sententiarum suam. Omnia quae tradita sunt nobis & per legem & prophetas & apostolos & euangelistas, suscipimus & veneramur & cognoscimus: nihil vltra hoc inquirentes.
On this page