Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum indifferenter sit cuiuslibet hominis eam exponere
CIrca secundum arguitur, quod cuiuslibet hominis sit exponere hanc scientiam. Primo sic. Cuius est habere habitum: eius est agere secundum ipsum. expositio sacrae scripturae est actio procedens secundum habitum fidei vt dictum est supra. Habere antem habitum fidei cuiuslibet hominis est indifferentur: quia secundum Au gust. posse credere naturae est hominum: credere autem gratiae est fidelium: quam largitur sine personarum acceptione. ergo &c.
⁋ Secundo sic. primae Corinth. xiiii. di cit apostolus. Potestis omnes per singulos prophetare, vt omnes discant & omnes exhortenter. Et loquitur de prophetia sacrae scripturae in occulta exponendo. Quia vt dicit Glos. ibidem. Quia si alii reuelatum fuerit sedenti, prior taceat. datur aliquando inferiori quod non superiori. ergo &c.
⁋ Contra est illud Clementis papae. dist. xxxvii. in ca. Relatum. "Oportet ab eo scientiam addiscere scripturarum: qui eam a maioribus secundum veritatem sibi traditam seruat", qui non est quilibet indifferenter. ab eo autem discitur qui eam exponit. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod expositio sacrae scripturae potest fieri ab homine duplicitervel per sapientiam acquisitam humano studio diuina gratia assistente, secundum conmunem modum administrationis gratiae, vel per sapientiam ex gratia speciali subito infusam. Secundo modo cuiuslibet est eam exponere, secundum quod spiritus sanctus potest cui vult gratiam ad hoc ministrare: quia spi ritus vbi vult spirat. Ioan. iii. In hoc casu loquitur Apostiun is Corinth. xiiii. vt obiectum est in secundo argu mento. Primo autem modo nequaquam: vt processit ratio vltima. immo requiritur quod sit eleuatus in spi rituali vita: & exercitatus in eis quae continet ista scientia, vt quo ad primum spiritualis iam factus sit dono diuinae gratiae. Spiritualis enim omnia iudicat. i. Corinthi. ii. quo ad secundum: vt omnem modum huius scientiae nouerit studio humanae industriae. Perfectorum enim est solidus cibus: eorum qui pro ipsa consuetudine exercitatos habent sensus. vt dicitur Hebr. v. De vtroque simul dicit Chrysostomus exponens illud. Nolite sanctum dare canibus: neque margaritas mittere ante porcos. Mysteria (inquit) veritatis margaritae sunt: quia sicut margaritae inclusae cochleis positae sunt in profundum maris: sic & mysteria diuina in verbis inclusa posita sunt intus in altitudine sensus scripturarum sanctarum. Et sicut non omnis homo potest se mergere: & de profundo tollere margaritas: nisi artifex qui habet vsum illius rei: sic non omnis homo potest descendere in altitudinem sensuum: & illic inuenire mysteriorum absconditas margaritas: nisi vir spiritualis qui habet exercitationem spiritualium narrationum dei. Et qualis debet esse ista exercitatio: bene exponit Augustinus in principio tertii de doctrina christiana dicens. Homo timens deum qui voluntatem dei in scripturis sanctis dili genter inquirit, praemunitus scientia linguarum: ne in verbis locutionibusque ignotis erret: praemunitus etiam in cognitione quarundam rerum necessariarum: ne vim naturamve earum quae propter similitudinem adhibentur ignoret: adiuuante etiam codicum veritate quam solers emendationis diligentia procurauit: veniat ille instructus ad ambigua scripturarum discutienda atque soluenda. In expositore etiam cum his oportet concurrere etiam quae superius fore necessaria in doctore dicta sunt.
⁋ Ad primum in oppositum, quod cuiuslibet hominis est habere habitum fidei, ad cuius regulam ista scientia debet exponi: Dicendum quod non secundum habitum fidei quaecunque sacra scriptura potest exponi: sed secundum illum qui perfecte est exercitatus in eis quae sunt fidei, vt vsque ad summum illa explicare possit: quod non est cuiuslibet: sed solum talis qualis iam descriptus est.
On this page