Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum homo possit eam exponere sine speciali illustratione divina

CIrca tertium arguitur, quod homo sine speciali illustratione diuina possit scripturam istam exponere. Primo sic. Deuter. xxx. dicitur. Mandatum quod ego praecipio tibi non est supra te: neque procul positum: sed iuxta te in ore tuo & in corde tuo. quod exponens apostolus dicit. Roma. x. Hoc est verbum fidei quod praedicamus. sed quod non est supra hominem, immo iuxta ipsum: exponi potest ab ipso sine speciali illustratione: quia quod talem illustrationem requirit, longe est ab eo. ergo &c.

⁋ Secundo sic. iii. de doctrina christiana dicit Augustinus Homo timens deum &c. vt iam dictum est in praecedenti quaest. Sed illa omnia potest habere homo fidelis ex studio sine speciali gratia. ergo &c.

⁋ In oppositum est illud. ii. Petri. i. Spiritu sancto inspirati loquuti sunt sancti dei homines. Glos. Hoc ideo dicit, ne quis ad libitum scripturas exponat. Inspiratione ergo speciali sunt exponendae.

⁋ Dicendum ad hoc, quod nemo scientiam aliquam potest exponere nisi verum & rectum iudicium habeat de illis quae discernuntur in scientia. Nemo autem recte iudicat nisi quae nouit: vt dicitur in principio Ethicorum. oportet igitur quod exponens hanc scientiam, certam habeat notitiam eorum quae disseruntur in ea. Notitia autem ista non est quaecunque: sed illa qua ea quae credibilia sunt, intelliguntur. nisi enim scripturam intelligat homo, eam exponere non potest. Et ideo eunucho legenti Esaiam: & sibimet eum exponere non potenti: dixit Philippus, putas ne intelligis quae legis: qui statim confessus fuit: quia intelligere ea non posset sine exponente. Si igitur per expositionem cuiusque scientiae discipulus de non intelligente fit actu intelligens: & nemo procedit de potentia in actum nisi per aliquid existens tale in actu: oportet ergo omnino quod exponens istam scientiam actu eam intelligat: & tanto melius & clarius eam exponat: quanto limpidius eam intelligit. Quare cum vt supra determinatum est, intellectus huius scientiae non potest haberi sine illustratione diuina speciali lumini fidei superaddita: igitur absolute dicendum est, quod sine illustratione speciali diuina fidei superaddita scientiam istam nemo potest exponere: vt eodem spiritu & consimili inspiratione qua editae intelliguntur exponantur. Hinc dicit Augustinus in ser. de proprietatibus verbi. Totius ecclesiae vna sententia est, esse scilicet omnem legem spiritualem: non tamen ea quae spirat lex, esse hominibus nota: nisi iis solis quibus gratia spiritus sancti in verbo sapientiae & scientiae condonatur. Et super illud Ephe. iii. Inuestigabiles diuitias. Glos. Si inuestigabiles sunt diuitiae: quo modo apostolus eas euangelizat: Nam inuestigabilis est res quae non potest comprehendi. Ad quod di citur quod in sua natura inuestigabiles sunt: sed per gratiam & reuelationem spiritus sancti vestigabiles sunt. Vnde dicit Orig. in Homi. iiii. super Exod. Quis est ille quem replet deus spiritu: quo repleuit Moysem & Aaron cum haec signa & prodigia perficerentur: vt eodem spiritu illuminatus possit quae per illos gesta sunt disserere: aliter enim non arbitror ingentium rerum varietates ac differentias explanari: nisi eodem spiritu quo gesta sunt disserantur.

⁋ Ad primum in oppositum, quod verbum est iuxta te: Dicendum quod aliud est esse prope vel iuxta: aliud esse intus. Verbum sapientiae naturalis intus est: quia ex naturali inuestigatione concipi potest. Verbum vero fidei seu huius scientiae non est intus: quia ex puris naturalibus inuesti gari non potest: vt dictum est supra. Est tamen prope, vt dicit Glos, quia per gratiam faciliter potest concipi: & hoc per gratiam communem fidei in puro aenigmate: per specialem vero gratiam vlteriorem vt aliqualiter perspicue intelligatur: & vlterius exponatur.

⁋ Ad secundum quod homo prae munitus scientia linguarum & rerum veniat ad discutienda ambigua scripturarum: Dicendum quod illa requiruntur: sed sola non sufficiunt: sed cum illis requiritur gratia specialis vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3