Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum contingat cogitare Deum non cogitando eum esse
CIrca tertium arguitur quod contingit cogitare deum, non cogitando ipsum esse. Primo sic: in cognitione quae potest probari demonstratiue: praedicatum non est idem penitus cum subiecto: quia idem non probatur neque demonstratur de seipso: eo quod non est medium aliquod inter subiectum & praedicatum vbi idem praedicatur de se: & omnis conclusio probata habet medium inter subiectum & praedicatum per quod probatur. deum esse est conclusio: quae potest probari demonstratiue: vt videbitur infra. ergo in ea non est praedicatum penitus idem subiecto. sed in eis quae non sunt penitus idem: vnum potest cogitari non cogitando aliud. ergo &c.
⁋ Secundo sic, quid non est per se notum esse: inquantum huiusmodi, potest cogitari non esse: quia potest de esse eius dubitari. deum esse potest multis non esse per se notum: vt dictum est. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quoniam eidem inquantum idem semper natum est accidere idem. Cum ergo vt visum est supra: in deo penitus sunt idem deus & esse dei: si accidat deo vt ab aliquo intelligatur: similiter & esse eius necessario intelligitur ab eodem. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc quod quaestio de non cogitando deum esse, differt ab illa quaestione de qua erit sermo inferius: an scilicet contingit cogitare deum non esse: in hoc, quod ibi actus cogitandi affirmatur: & est quaestio de negatione inhaerentiae esse ad deum: vt negatio eadat super esse solum: hic vero negatur actus cogitandi: & negatio includit totum: quia quaestio ista quaerit vtrum cogitando deum contingit non cogitare ipsum esse: vt licet non contingit in natura rei distinguere inter dei essentiam & esse eius: quia deus non potest non esse: vt videbitur infra: contingat tamen separare ea per intellectum nostrum intelligendo diuinam naturam & essentiam, non cointelligendo ipsam esse: vt quo ad hoc sit quaestio de complexo: vel non cointelligendo eius esse: vt sit quaestio de incomplexo. Et hic est distinguenm dum: quia intelligens diuinam essentiam: aut intelligit eam distincte & in particulari intelligendo eam in natura sua qua est id quod est: aut indistincte & in vniuersali: in aliquibus scilicet eius vniuersalibus at tributis. Primo modo dicendum absolute quod non contingit intelligere diuinam essentiam non cointelligendo eius esse: quia nihil est in se nisi suum esse: vt dictum est supra. & sic non contingit cogitare deum non cogitando ipsum esse: quia talis cogitatio sequitur naturam rei: & consistit veritas talis cogitationis in adaequatione quadam rei & intellectus. Secundo autem modo similiter distinguendum de esse: quia esse dei aut contingit intelligere distincte in seipso: aut confuse cum esse alterius. Et neutro modo contingit intelligere deum nisi cointelligendo eius esse: quia sicut deus cum intelligitur clare in sua natura, cointelligitur esse eius clare: similiter cum in aliquo eius generali attributo distincte, vel cum intellectu alicuius quod est in creaturis, confuse intelligitur deus: de quo videbitur infra: eo modo quo intelligitur ipse deus: sem per cointelligitur eius esse: quia non est nisi esse: ita quod nihil de eo potest intelligi nisi esse. Vtroque autem modo bene contingit cogitare deum: non simul cogitando ipsum esse. intelligendo enim deum vt summum bonum simpliciter: & vt simplicissimum, aut aliquid huiusmodi: vel intelligendo ipsum intelligendo bonum aliquod absolute: non oportet eius esse vel quod ipse sit cointelligere. Non enim sic intelligit vel cogitat eum nisi secundum proprietates creaturae. Et ideo cum omnis talis proprietas in natura sua potest intelligi non vt existens in creatura: neque vt existens omnino: ideo & relata ad creatorem consiliter potest ipse in ea intelligi non cointelligendo ipsum esse: quia & ipsa diuina essentia nihil aliud est quam proprietas illa ab omni defectu absoluta intellecta siue cogitata. Sed talis intellectus diuinae essentiae est secundum nostram possibilitatem: & imperfectus multum: qui de eo quod est idipsum & in se simplicissimum, format diuersos conceptus: eo quod simul vnico conceptu capere non potest quicquid de re ipsa concipiendum est: & sic alio & alio conceptu concipit de deo essentiam suam: & ipsum esse: sicut alio & alio conceptu concipit ipsum: & quod sit sapiens & quod sit bonus. Et cum hoc intelligendum etiam, quod licet omni modo quo homo intelligit deum intelligit eius esse: quia ipse non est nisi esse: sicut intelligens dei bonitatem intelligit eius sapientiam: quia idem sunt in eo bonitas & sapientia: quia tamen sicut est alia ratio bonitatis & sapientiae: vt intelligens eius sapientiam sub ratione sapientiae non oportet quod simul intelligat eius bonitatem sub ratione bonitatis: sic quia alia est ratio deitatis: alia vero esse eius: intelligens deum sub ratione deitatis non oportet quod simul eum intelligat sub ratione esse: quia sub alia ratione intelligimus in deo quod est ens, & ipsam essentiam & eius esse. Intelligitur enim ens tanquam habens essentiam & esse ipso informatum. Per hunc enim modum vt dicit Boethius in libro de hebdo. multa sunt quae actu separari non possunt: animo tamen & cogi tatione separantur: & per hoc in illis quae simplicia sunt in re: & habent intellectum simplicem de se: intellectus ea componit & diuidit: secundum quod dicit Comment. super. xii. Metaph. In eis quae sunt forma in materia, dispositio & dispositum reducuntur ad vnum in esse: & ad duo in consideratione, qua praedicatum differt a subiecto in propositionibus affirmatiuis categoricis. Intellectus enim natus est diuidere adunata in esse in ea ex quibus res componitur: sicut diuidit materiam a forma, & formam a composito ex materia & forma: cum disponit habentem formam per formam. Intelligit enim vtraque adunata aliquo modo, & differentia alio modo. verbi gratia: quando disponit hominem per rationalitatem: intelligit quod subiectum rationalitatis & rationalitas idem sunt in adunatione: & intelligit quod deferens ex eis est aliud a delato. Dispositio autem idem est quod dispositum in rebus abstractis: sed potentia duo: quando intellectus diuidit alterum ab altero. & illa duo intelligo essentiam & esse in omni creatura. Quando autem fuerit considerata dispositio & dispositum in eis quae non sunt in materia: tunc reducuntur ad vnum intentione omnibus modis: & nullus modus erit quo praedicatum distinguitur a subiecto scilicet in essentia rei: nisi secundum acceptionem nfam scilicet quia idem accipitur secundum dispositionem & dispositum. & hoc intelligo in solo deo. vnde subdit. Et si intellectus non accepeit in istis dispositionem & dispositum: non posset intelligere naturas eorum neque determinare eas & magna differentia est inter ea quae differunt in esse & in intellectu: & quae differunt in intellectu solum. Vbi intelligo quod omnis creatura differt in esse & in intellectu: quia habet esse distinctum ab essentia in natura rei: & intellectus ea capit distincta: & quod solus deus differt in intellectu tantum, sub alia. scilicet ratione apprehendendo eius essentiam: sub alia vero eius esse: & sub alia eius sapientiam: sub alia vero eius bonitatem: vt dictum est. Per haec patent obiecta.
⁋ Quia ergo primo arguitur: quod deum esse est conclusio quae potest demonstrari: ergo praedicatum differt a subiecto: vt possibile sit deum intelligere non cointelligedo ipsum esse: Dicendum quod verum est secundum rationem intellectus nostri diuersam in intelligendo: vt dictum est: vt intelligamus deum simpliciter non cointelligendo compositionem esse ad ipsum: vel intelligendo ipsum sub ratione diuinitatis: non cointelligendo ipsum sub ratione esse. Quanto enim tempore homo non potest, capere perfecte ipsam diuinam essentiam, potest intelligere ipsam non cointelligendo rationem eius: aut ipsum esse. Si autem perfecte caperet eam: quantuncumque intelligeret alia ratione essentiam: & alia ipsum esse: nullo modo tamen intelligeret essentiam non cointelligendo eius esse: & ipsam esse.
On this page