Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum Deum esse sit homini demonstrabile

CIrca quartum arguitur: quod esse deum non sit homini demonstrabile ex creaturis. Primo sic. propositio immediata & per se notissima non est per alia demonstrabilis: quia omnis demonstratio est per media & notiora. deum esse est huiusmodi, cum in ea idem praedicatur de se ipso: vt patet ex praedeterminatis. ergo &c.

⁋ Secundo sic: In deo idem sunt an sit, & quid sit. sed quid sit deus non est homini demonstrabile ex creaturis, vt infra videbitur. ergo &c.

⁋ Tertio sic: demonstratio est syllogismus faciens scire: vt dicitur. i. PosterDeum esse non contingit scire: quia est vnus de articulis fidei: & fides est non apparentium, vt dicit Apostolus ad He brae. xi. & vt dicit Grego. Eides non habet meritum: cui humana ratio praebet experimentum. ergo &c.

⁋ In oppositum est Apostolus Ro id est Inuisibilia dei &c. vbi dicit Gloss, Deus qui inuisibilis erat natu ra, opus fecit quod opificem sua visibilitate monstraret.

⁋ Dicendum ad hoc: quod qui poneret deum esse, esse per se notum omnino, negare haberet deum esse posse demonstrari. Sed non est ita vt habitum est supra. plurimi enim dubitare possunt deum esse: sed hoc non est ex imperfectione & incertitudine esse dei in se: cum sit manifestissimus in suo esse secundum se: sed ex debilitate intellectus nostri: qui eum intueri non potest vt est in se: vt ideo oporteat eum certitudinem de eo quod deus est: ex sibi notis circa creaturas ratiocinando eli cere: & sic deum esse demonstrare. secundum quod dicit Glos. Rom. i. Vt deus qui natura inuisibilis est etiam a visibilibus posset sciri, opus fecit quod opificem sua visibilitate modostrauit: vt per certum incertum posset sciri: & ille esse omnium deus crederetur. secundum quod de hoc habitum est supra. Distinguendum tamen de demonstrabili: quod aliquid est demonstrabile simpliciter ex natura rei: & aliquid nobis ex dispositione nostri intellectus. Et secundum hoc dicendum ad quaestionem: quod quantum est de natura dei in se, deum esse non est demonstrabile homini: quia non est per medium cognoscibile: eo quod non est medium inter eius esse & essentiam: sed penitus sunt idem vt dictum est supra: & ideo non habet prius aut notius ipso. Sed hoc modo deum esse solum est homini in futuro immediate per nudam speciem ostensibile: qua visa non erit homini dubitare quin deus non possit non esse: nec cogitari non esse: sed erit ratio demonstrandi & cognoscendi omnia alia. Propter quod dicit Auicen. in. viii. Metaph. suae. Primus quid est altissimus & gloriosus non habet definitionem: & non potest fieri demonstratio de eo: sed ipse est demonstratio de omni quod est. Quantum vero est ex dispositione intellectus nostri: bene est ei demonstrabile: non dico esse dei quod habet in se: sed quod significat compositionem intellectus: vt quod ista enunciatio sit vera: qua dicitur deus est: & est hoc ei demonstrabile ex creaturis tanquam ex sibi notioribus: ex quibus propter essentialem de pendentiam ipsarum ad deum tanquam ad causam & principium earum, irrefragabiliter probari potest quia ipse est secundum quod dicit Augustinus ser. ii. super Ioan. Philosophi inquisierunt creatorem per creaturam: quia potest inueniri per creaturam: & ad hoc nobis maxime creaturarum naturae inuestigandae sunt. dicente eodem de vera Rel. Non frustra & inaniter intueri oportet pulchritudinem caeli, & ordinem siderum: quae omnia in suo genere modum proprium & naturam seruant: in quorum consideratione non vana & peritura curiositas exercenda est: sed gradus ad immortalia & semper manentia faciendus: vt ex eis quae videmus ratiocinando intelligamus ea quae non videmus. Inuisibilia enim dei (vt dicit Apostolus) a creatura mundi per ea quae facta sunt conspiciuntur. & hoc primo demonstratiue. Secundo analetice. Demonstratiue duplici via: ad quam omnes aliae habent redusci. scilicet causa litate & eminentia. Cum enim vt dicit Dionyus. de di. no. ex omni existentium ordinatione in summum omnium redeundum est omni ablatione & eminentia & omni causa: via tamen remotionis non cognoscitur de deo an sit: cum sit illa via negationis remouendo esse omnium creaturarum de deo: & ex negatiuis puris pluribus numquam sequitur aliqua affirmatiua. via autem causalitatis aut eminentiae solummodo possibile est cognoscere de deo ex creaturis quia est. Et quaelibet harum viarum multipliciter procedit ratio ad persuadendum deum esse: quarum potissima est via causalitatis.

⁋ Est autem via causalitatis quae deus se habet ad creaturas triplex. secundum quod in triplici genere causae se habet ad creaturas scilicet efficientis, formalis, & finalis: & ex quaelibet harum sunt ratiocinationes ad probandum deum esse. & sunt tres in via causae efficientis. Quarum prima & manifestior est illa: quae procedit ex parte motus: quae procedit Philosophus. viii. Physicae. sic. Summe certum est & sensu constat in mundo aliqua moueri: cui in hoc fatuum est contradicere: quia hoc testatur sensus, Dem autem quod mouetur ab alio mouetur. secundum quod efficacissime persuadet ibi. Aut er go procedet in infinitum processus: vt hoc motum moueatur ab illo & illud ab alio in infinitum: aut stabitur in ali quo quod non mouetur ab alio: & ita quod non mouetur omnino, quid si non esset: necessario sequaeretur quod nihil sit motum & mouens omnino: quia mouentia secundaria non mouent nisi moto primo. Quare cum processus in infinitum sit impossibilis: & multa hoc moueri manifestum est: absolute manifestum est quod oportet ponere aliquod primum mouens immobile: & hoc est quod intelligimus deum. ergo &c.

⁋ Secunda ratiocinatio in eadem via: & per consimilem modum, est illa quae procedit ex conditione esse quod acquiritur per motum, quid est tale quod potest non esse: qua procedit Philosophus. i. cae. & mun. sic. Cum certum est aliqua esse: quae possunt esse & non esse: omne autem tale a se non habet esse quia habet esse suum in actu quod ex potentia: nihil a potentia procedit in actum nisi ab aliquo existente in actu: quia omne quod mouetur & transmutatur: ab alio mouetur & transmutatur: vt habitum est ex praecedenti ratione: ergo oportet ponere aliquid aliud, quod non est potens non esse. Aliter enim esset processus in infinitum: vt patet. Quare oportet esse tale quid necessario habet esse: & quod tale est, aut habet causam suae necessitatis a se, aut ab alio. Si ab alio, similiter de illo alio est quaerere: an a se an ab alio habeat causam suae necessitatis: & erit in infi tum procedere, vel stare in illo quod habet causam suae necessitatis a seipso. Quare cum in infinitum pro cedere sit impossibile: istud ponere est necessarium, quod scilicet sit aliquod ens necessarium habens suam necessitatem: non aliunde sed a seipso. Hoc autem est quod vocamus deum, primam scilicet causam omnium. sicut exponit Commenta. v. Metaphysi. c. de necessario. ergo &c.

⁋ Tertia ratiocinatio in eadem via & per consimilem modum est illa: quae procedit ex conditionibus causae & causati: quibus hoc habet esse mouens & esse necessarium a seipso: illud autem motum & esse ab alio. qua procedit Philosophus. ii. Metaphysicae, probans statum in causis efficientibus, talis. cum certum est & videmus in istis sensibilibus generabilibus & corruptibilibus, quod aliquid sit causatum in esse: omne autem tale necessario causatum est: & esse suum habet ab alio: nihil enim est quod seipsum ad esse producit: vt sit suiipsius causa: quia sic idem prius esset & posterius seipso, quod est impossibile, aut ergo erit procedere in infinitum, quod hoc sit causatum ab illo: & illud ab alio, aut erit stare in aliquo primo quod est non causatum ab alio: & hoc vno vel pluribus: quia in hoc nihil restat ad propositam quaestionem de dei entitate: sed magis ad illam quaestionem de qua erit sermo inferius scilicet de eius vnitate. Quare cum procedere in infinitum in causis efficientibus sit impossibile: quia in omnibus talibus primum est causa medii, & medium vltimi, siue sint plura me dia, siue non: & semper remota causa ab esse, remouetur eius effectus: ergo si non fuerit in efficientia bus primum omnino, nec erit vltimum. Necesse est ergo ponere aliquam causam primam omnium efficientem: illa est quam vocamus deum. ergo &c.

⁋ In via autem causae formalis cum forma sit principium essendi & cognoscendi: duplex est ratiocinatio: quarum prima procedit ex parte esse, quod est in rebus a forma: Secunda ex parte cognitionis: cuius principium est forma: & ambae procedunt eodem modo arguendi quo prius. Prima est illa quam venatur Augustinus in libro de vera relii. longa disputatione talis. Cum certum est: & videmus ad oculum: quod in qualibet natura corporea etiam infima inanimata est aliqua decentia & pulchritudo quae placet: & adhuc maior in corporea animata non sentiente: sed viua: & iterum amplior in viua sentiente: & multo amplior in rationali: quae de omnibus aliis iudicat: quia semper praestantior est res quae iudicat: quam de qua iudicat: quare cum sit in omnibus pulchritudo & convenientia, placet: & quia in se summam pulchritudinem non habet: semper in melioris conparatione respuitur, qua iudicatur quantum aliquali pulchritudine perficitur & deficit a perfecta. Aeut ergo erit procedere in infinitum, aut erit stare in vno pulcherrimo decentissimo: a cuius pulchritudine & decentia omnia alia deficiunt: & quo iudicantur. hoc autem indubitanter est illud quod deum appellamus: incommutabileum. scilicet naturam super rationalem creaturam existentem: quia nulla creatura talis esse potest: cum sit omnis creatura mutabilis. Quare cum sic procedere in infinitum est impossibile: oportet ponere illud in quo est status quod deus est.

⁋ Secunda est quam venatur: Augustinus ii. de lib. arb. longa disputatione consimiliter talis. Cum certum est & in nobis experimur, quod sensu particulari iudicamus sensibilia propria: vt visu colores: auditu sonos: quibus non possumus iudicare quae communiter eis conveniunt: & quibus differunt: sed illa iudicamus quodam sensu communi interiori: nec in istis pos sumus omnia haec tam communia quam, propria discernere ab inuicem nisi quadam virtute superiori: quae ratio dicitur: quare cum in omnibus talibus semper melius est & praestantius quod de alio iudicat quam id quod iudicatur: aut ergo erit procedere in infinitum, aut stare in aliquo praestantissimo quo omnia alia iudicantur: & de ipso iudicat nullus. hoc autem proculdubio incommutabilis sapientia est super mentes rationales: & super omnia mutabilia existens: quia non nisi in aliquo immutabili mutabilia habent iudicari: quam quidem immutabilem sapientiam deum appellamus. Quare cum sic procedere in infinitum est impossibile: oportet ponere illud in quo est status, quod non est nisi deus.

⁋ In via causae finalis est vnica ratiocinatio consimilis praecedentibus: qua procedit Philosophous. ii. Metaphysicae, sic Cum videmus aliquid ordinari ad aliud velut ad finem suum: & ille finis ordinatur ad aliquid vlterius vt in finem: & sic est in omnibus entibus: Bonum enim vniuscuiusque per se & natura eius est finis eius, & est propter ipsum. vt dicit. iii. Metaphy. aut igitur erit processus in infinitum, aut erit stare in ordine finium in aliquem primum: qui est bonum & finis omnium praecedentium: & non habet bonum neque finem vlteriorem. Quare cum processus iste in infinitum sit impossibilis vt prius, quoniam si nihil fuerit tale, non erit propter quod fiunt caetera, & ita destruetur in entibus natura boni, & fient omnia ociose & absque intentione finis: Necesse est ergo ponere statum in aliquo bono vltimo quod est finis omnium. Hoc autem est illud quod deum dicimus, quia est ens optimum, ergo deus est.

⁋ Post viam causalitatis potior est via eminentiae ad probandum deum esse, & procedit secundum modum ratiocinandi duplicem. Vno ad modum quo argutum est in primo argumento via causae formalis, deducendo scilicet ab omni bono & laudabili in creaturis, quia diminutum est. & deficiens, ad bonum & laudabile perfectum & consummatum in creatore, ne sit processus in infinitum. De quo dicit Ricar. de trinitate. Certissimum est, & vnde nemo dubitare potest, quod in tanta rerum varietate oportet ali quid esse summum quo nihil maius est, nec melius, quod est quasi entitas & bonitas vera a quo omnia alia bonitatem & entitatem habent. Et Anselmus in mon. iii. ca. Cum naturarum negari non potest alias esse meliores aliis, persuadet ratio aliquid in eis esse supereminens, vt non habeat superiorem nec habere possit. Et Augustinus i de doct. Christia Qui per intelligentiam pergunt videre quod deus est, omnibus eum naturis, non solum visibilibus & corporalibus, verum etiam intelligibilibus & spiritualibus, omnibusque mutabilibus praeferunt: omnes certatim pro excellentia dei dimicant: nec quisquam inueniri potest, qui hoc deum credat esse, quo est aliquid maius. ltaque vt convenit, deum esse omnes consentiunt, quod caeteris rebus omnibus anteponunt. Alio autem modo arguendi proceditur via eminentiae, comparando scilicet approbanda in creaturis & in creatore. secundum magis & minus & simpliciter, sic: & est ratio Anselmus in princi. mon. In quibuscumque est inuenire magis & minus, in eodem genere est inuenire aliquid simpliciter. Sed in entibus est inuenire bonum & melius, pulchrum & pulchrius, delectabile & delectabilius. ergo similiter est inuenire in entibus aliquid simpliciter bonum, simpliciter pulchrum, simpliciter delectabile, respectu cuius sumitur magis & minus in aliis. hoc autem non est nisi deus, in quo est pura bonitas, similiter pulchritudo & delectatio, & sic de aliis. ergo deus est. Consimili ei ratione arguit philosophus. 4. Metaph. contra dicentes quod omnis opinio esset aestimatio, & nulla esset certa scientia, quia tamen cum hoc dixerunt quod aestimationes differunt inter se, secundum magis & minus in veritate. cuius ratiocinationem clarius quam litera pertractat Commenta. sic. Si aliquid fuerit maioris veritatis & minoris falsitatis: necesse est aliquid esse verum simpliciter, respectu cuius dicuntur magis & minus. Cum eni illud quod est maioris veritatis & minoris falsitatis, propter admixtionem contrarii necessario habet aliquod magis verum supra se: quod si illud non sit simpliciter verum, sed habet aliquod falsitatis, habet similiter aliquid magis supra se: & procederet in infinitum, aut est stare in id quod est verum simpliciter, & est illud quod est maxime verum & causa veritatis rerum quae sunt post. vt dicitur. ii. Metaphhic. vbi dicit Commentator quod hoc est prima cam omnium quae deus est. ergo &c.

⁋ ldem arguitur rationibus analeticis & probabilibus, quae tamen habent reduci ad rationes superiores demonstratiuas sicut omne probabile ad necessarium. Analetice autem iuxta rationem a causa efficiente arguit sic Ric. de trinitate. supponendo duas diuisiones per se notas, quarum prima est: quod omne quid est vel excogitari potest, aut est ab aeterno, vel incepit esse ex tempore. Secunda est: quod omne quod est vel est a seipso habens esse suum, vel ab alio. Quibus suppositis arguit sic ratione diuisiua quadrimembri. omne ens, vel est ab aeterno & a semetipso, vel neque ab aeterno neque a semetipso, aut medio modo dupliciter vel ab aeterno non a semetipso, vel a semetipso non ab aeterno. Et interimit primo hoc vltimum membrum tanquam omni no impossibile: quoniam quicquid est non ab aeterno, incepit esse per primam suppositionem. Et ideo suum esse habet ab alio: quare non a se, iuxta secundam suppositionem. Et ex secundo & tertio membro arguit primum sic. Si aliquid sit non a semetipso siue ab aeterno, vt dicit tertium membrum: siue non ab aeterno, vt dicit secundum membrum, illud necessario habet esse ab alio: per secundam suppositionem. De illo ergo alio est quaestio vtrum sit ab alio. & erit processus in infinitum: quod est impossibile: aut erit deuenire ad aliquid quod non habet esse ab alio. erit ergo aliquid ab aeterno & a semetipso. hoc est quod di citur deus, ergo &c. Eadem via arguit Damasce. lib. i. sic. omne quod est, vel potest intelligi esse: vel est creabile vel increabile. Si creabile, ergo vertibile, & exiuit de non esse in esse: non ab alio creabili, ne fiat processus in infinitum: quaerendo de illo alio a quo processit in esse. ergo ab alio increabili. hoc autem est quod ponimus esse deum. ergo &c. Eadem via arguitur materialiter sic. omne quod est aut potest esse, causa est, aut causatum, aut vtrumque. Sed omne causatum habet esse a causa alia a se quia nihil est causa suiipsius vt sit: aut ergo erit processus in infinitum: aut erit aliqua causa non causata. & illa est quae dicitur deus, ergo deus est. Ex ratione conseruationis rerum idem arguit Damasce. lib. i. cap. iii. sic. Omne compositum & dissolubile ab aliquo simplici & indissolubili conseruatur in esse, quia de se caderet in nihilum. omnia mundana sunt huiusmodi. ergo &c. ldem arguunt aliqui ex rerum gubernatione, via causae finalis sic. omnia naturalia agunt propter finem, secundum Philosophum. ii. physicae. Sed non per cognitionem, quia illam non habent: non cognoscens autem in finem non dirigitur determiate, nisi regulatum a cognoscente, sicut sagitta a sagittario: est ergo aliquod cognoscens a quo omnia naturalia gubernantur in finem. ille est quem ponimus deum. ergo &c. ldem arguit Anselmus ex natura veritatis in Mon. & Augustinus de vera relis. & libo solios & de libero arbitrio, sic. veritas non potest non ese, sed est aeterna & immutabilis, vt persuadetur in libris illis prolixe & multipliciter. Sed veritas aeterna non est nisi deus. ergodeum esse necesse est. & procedit ratio haec via causae finalis. Sic igitur patet irrefragabiliter: quia necesse est ponere deum esse, ex quo ponimus aliquod esse entium.

⁋ Ad primum in oppositum: quod omnis demonstratio est per medium prius & notius: Dicendum quod verum est, vel simpliciter vel quo ad nos. Nunc autem licet ad probandum deum esse non sit medium prius & notius simpliciter, bene tamen est medium prius & notius quo ad nos, vt dictum est. Cum enim dubitamus deum esse capiendo aliquid per intellectum, vt diuinam: essentiam sub significato nominis confuso: ipsum mediante creatura quae nota est nobis, esse convincimus quo ad notitiam intellectus, licet non in natura rei.

⁋ Ad secundum: quod in deo sunt idem an est, & quid est: dicendum quod verum est de esse quo in se subsistit, non de illo esse quod significat compositionem intellectus. & ideo licet illud an sit non potest cognosci non cognito quid sit: de quo tamen infra videbitur, potest tamen istud, vt dictum est prius, & infra dicetur.

⁋ Ad tertium: quod deum esse non est demonstrabile, quia est articulus fidei: dicendum quod est aliquod credibile simpliciter, quod est omnibus credibile: quia excedit simpliciter naturalis rationis inuestigationem: vt deum esse trinum. tale non est omnino demonstrabile ex creaturis, licet aliquae congruentiae in creaturis inueniantur, quibus ad firmius credendum tale, intellectus manudu ci possit. Sed solum credimus illud deo per lumen fidei reuelante, vt merito fidei aliquo superiori infuso lu mine quod prius credimus intelligamus. Vnde ad talem veritatem declarandam verisimiles rationes inducendae sunt: non autem ad ipsam contra aduersarios convincendam: quia non sunt in rerum natura, eo quod nullo modo relucet ratio trinitatis in creatura. secundum quod infra de hoc videbitur. Aliud vero est credibile alicui, quod non omnino excedit naturalis rationis intelligentiam: vt est deum esse, aut esse vnum. Istud enim aliquibus grossis est omnino credibile, quibus non potest probari ex creaturis. Aliis vero ex creaturis est probabile, vt subtilioribus, & illis est scibile quodam modo, & quodam modo tamen credibile, inquantum. scilicet non tam dilucide probari potest ex creaturis homini in via, quam cognosci speratur per apertam visionem in patria. secundum quod in talibus semper stant simul fides & scientia siue intellectus, vt dictum est supra. Et quod additur de Greg. quod fides non habet meritum &c. Dicendum quod est quaedam ratio praeuia ad fidem probans credenda & causans fidem: quae non est possibilis in simpliciter credibilibus: sed solum in credibilibus alicui: ista non habet meritum si non nisi propter rationem creditur. Si autem alias crediturus ratione praeueniat fidem vel subsequatur: ratio non tollit meritum. vnde philo sophi venientes ad fidem, multa meritorie crediderunt de deo quae prius vel posterius ratione nouerunt. vnde Augustinus viii. de trinitate. ca. ix. Valet fides ad cognitionem & dilectionem dei, non tanquam omnino incogniti & non dilecti, sed quo cognoscatur manifestius, & quo firmius diligatur. vnde talis ratio potius augmentat meritum quam tollat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4