Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum contingat aliquid intelligere circa creaturam esse, non cointelligendo Deum esse

CIrca. vi. arguitur quod contingit intelligere creaturam esse, non cointelligendo deum esse. Primo sic. Seper prius potest intelligi non cointelligendo posterius. creaturam esse est nobis prius & notius deum esse: quoniam deum esse probamus & cognoscimus per hoc quod cognoscimus creaturam esse. er o creaturam contingit intelligere esse, non cointelligendo deum esse.

⁋ Secundo sic. Boethius dicit de hebdo. Amoueamus primi boni praesentiam paulisper ex animo, quid esse quidem constat. hoc igitur paulisper amoto ponamus omnia esse quae sunt bona, atque consideremus quemadmodum bona esse possent, si a primo bono minime fluxissent. Sed non posset homo amouere ex animo primi boni panetiam, & ponere omnia quae sunt esse bona, considerando quemadmodum bona esse possent: nisi intellige re contingeret illa esse non cointelligendo deum esse. ergo &c.

⁋ In oppositum est, quoniam nihil quod aliquid est in crea tura commune cum creatore, contingit intelligere nisi cointelligendo quod quid est in deo. Dicit enim Augustinus viiii. de trinitate. Cum audis bonum hoc & bonum illud, simul cum audis hoc & illud, intelligis illud bonumcuius participatione bona sunt. Et sicut est de bono, ita est de vero, & de esse, & de caeteris quae communiter conveniunt deo & creaturae, vt infra videbitur. Ens ergo quod est creatura, non contingit intelligere nisi cointelligendo ens quod est deus, neque esse quod est creaturae non cointelligendo esse quod est dei. ergo nec conpositum ex his scilicet creaturam esse, contingit intelligere sine composito ex illis, quod est deum esse.

⁋ Dicendum est ad hoc: quod secundum quod contingit intelligere diuinam essentiam in generali vel in particulari, vt dictum est supra, consimiliter & esse eius, & similiter compositionem huius cum hoc. Si ergo loquamur de intelligere deum esse in generali & confuse, sic non contingit intelligere aliquam creaturam esse non cointelligendo deum esse. Sic nim intelligere deum esse in omnibus conceptibus complexis circa esse, primus est, etiam quo ad nos, sicut & primus est ex natura rei. Et de hoc modo intelligendi deum esse dicit Damasam quod deum esse nobis naturaliter isertum est, vt dictum est supra. Quia autem necessarium, sit illum esse primum conceptum complexum de esse dei, & cointelligi quocumque intellectu complexo intelligatur esse: pts ex hoc quod in essentialibus praedicationibus, in quibus prae dicatum per se inest subiecto, non contigit cognoscere tmuimos, quando eodem modo quo ipsi cognoscantur, cognoscatur prae dicatum inesse subiecto, vt quid in generali & intellectu confuso cognoscit quid sit animal & quod homo, in generali & intellectu confuso simul scit quia homo est animal, quia autem in speciali intellectu determiato cognoscit huiusmodi terminos, in speciali & determinate scit quia homo est animal. Nunc autem ita est secundum quod procedit vltima ratio, quod quicunquod intelligit aliquid incomplexi in creaturis quod conicat cum deo, simul intelligendo quod est creaturae, cointelligit in generali intellectu confuso quod est dei, vt qui intelligit bonum hoc, intelligit bonum quod deus est: & eadem ratione quid intelligit ens hoc, intelligit ens quod deus est. Et similiter quid intelligit esse huius necessario eadem ratione in general co intelligit esse dei: & non solum cointelligit, sed primo intelligit id quid est dei, & per illud quod est creaturae, vt infra determiabitur. lta quod primi conceptus simpliciter ab intellectu in primis conceptibilibus sunt de illis quae dei sunt: vt entis boni veri. & huiusmodi. Quare cum esse dei, vt supra deimiatum est, sit de ratione dei, & idem omnino cum eius essentia, & vt iam dictum est, quicumque intelligit aliquid ens, intelligit ens in generali quod est deus, & quid intelligit aliquid esse, intelligit esse quod est dei, vt iam dictum est, & infra deimiabitur, igitur quicumque intelligit aliquid ens in creaturis esse, in generali intelligit deum esse. Si vero loquamur de intelligere deum esse in spcaeli, sic non oportet quod quid intelligit in spali creaturam aliquam esse, quod intelligat in spili deum esse: quia nec oportet quod imios intelligat in spiti. secundum quod determinatum est supra, quod contingit intelligere diuinam essentiam in generali, non cointelligendo eius esse in spili. Non est autem inconveniens per hunc modum aliquid scire in vniuersali: & id ipsum ignorare in particulari. vt determiat Phili. in lib. poste. & non solum ignorare, sed & negare. Vnde illos quid non cognoscunt naturam & quiditatem horum termiorum homo animal, nisi in generali: & in hoc sciunt in generali illam esse veram, homo est animal: bene tamen contingit hoc ne gare in particulari, non sciendo perfecte & in particulari quid per illos termios in particulari significetur. Per haec patent obiecta.

⁋ Ad primum quod esse creaturam prius est in nia cognitione quam esse deum. ergo &c. Dicendum quod verumen cognitione in particulari, quia nia cognitio a sensu incipit. Et ideo potest homo scire creaturam esse in particulari, non sciendo in particulari creatorem esse: cognitione autem in vniversali, necessario prius cadit in nia cognitione deum esse, quam aliquam creaturam esse. & ideo in vniversali non potest aliqua creatura intelligi esse, non cointelligendo deum esse, licet hoc intellectus aduertit. vt infra videbitur magis.

⁋ Ad. ii. de dicto Boet. Dicendum non intelligit amoueri ab animo deum esse intellectu in particulari: quod bene possibile est. & cum hoc intelligere in particulari creaturam esse: aut esse bonam. sed intelligendo in particulari creaturam esse aut esse bonam non cointelligendo deum esse in vni uersali, illud non est possibile: nec ponibile nisi per impossibile. vt ex dictis patet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6