Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum Deum esse possit fieri notum homini alia via quam ex creaturis

Irca quintum arguitur quod deum esse potest fieri notum homini alia via quam ex creatu ris primo sic. illud quod ondit omnia alia esse intellectui, sicut lux caetera visibilia oculo, seipsum primo ondit quod sit. lux enim corporalis prius naturaliter se ostendit oculo quam colores. Deus est huiusmodi. secundum quod dicit Augustinus in libro solil. Terra visibilis est & lux. Sed terra nisi luce illustrata videri non potest. Similiter disciplinarum spectamina non possunt intelligi nisi aliquo suo sole illustrentur. ille autem deus est secundum Aug. ibidem. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Augustinus libl xxxiiiii, quids Mens nulla interposita creatura ipsa veritate formatur. illa est veritas quae deus est, vt vult ibidem. Sed veritas informans sine medio: sine medio co gnoscitur. ergo &c.

⁋ In oppositum est illud quod dicit Hu. loquens de scala lacob. Angeli (inquit) non indi gent scala: quia volant per contemplationem. homo autem qui volare non potest indiget scala. Scala illa creatura est, ad cognoscendum deum. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc secundum iam diu superius determinata quod homo naturaliter ordinatur ad duplicem cognitionem intellectualem, quarum vna est ad quam ex puris naturalibus studio & inuestigatione potest attingere: & talis cognitio procedit de deo & de creaturis, quantum philosophia se potest extendere. Alia vero est, ad quam non potest attingere nisi dono luminis alicuius supernaturalis gratia vel gloriae adiuta, & vtraque via potest fieri homini notum deum esse: & hoc est quid solet dici, quod deum esse, potest dupliciter homini esse notum. Vno modo via naturalis rationis. Alio modo via supernatulis reuelationis. In via cognoscendi deum esse, primo modo erat opinio Auicen. Gsi tamen locutus est vt purus philosophus) quod praeter notitiam quam habemus de deo ex sensibilibus a posteriori, possibilis est alia a priori. secundum quod promittit modum illum in primo Metaph. suae dicens. Postea manifestabitur tibi quod nos habe- mus viam ad stabiliendum primum principium non ex via testificationis sensibilium, sed ex via propositionum vniuersalium intelligibilium, quae saciunt necessarium quod ens habet principium, etiam quid est necesse esse, & quod totum debet esse per illud. secundum ordinem totius. Sed nos propter infirmitatem nostrarum animarum non possumus incedere per ipsam viam demonstratiuam: quae est progressus a principiis ad sequentia, & ex causa ad causatum, nisi aliquibus ordinibus vniuersitatis eorum quae sunt. In quo reprehendit eum Commnet. super finem primi Physicae. dicens quod Auicen. maxime peccauit, cum dixit quod primus philosophus debet demonstrare primum esse. Reuera valde bene in hoc reprehendit eum, si intellexit notitiam illarum propositionum vniuersalium non haberi ex sensibilibus creaturis, quoniam non est nobis omnino via ad probandum ipsum esse nisi ex sensibilibus, neque etiam ad cognoscendum ipsius naturam & essentiam, neque aliqua alia circa intelligibilia, siue sint naturalia, siue su pernaturalia: multo tamen minus circa supnaturalia, & maxime circa diuina. dico notitia naturali & ex puris naturalibus acquisita.

⁋ Ad cuius intellectum sciendum quod tripliciter contingit scire de re aliqua an sit in actu existens. Vno modo ex panetia eius, ad modum quo scitur ignis esse penes oculis. Alio modo ex cognitione naturae & essentiae ipsius rei, sicut homo cognoscit naturam ignis, absque eo quod videt eam in praesenti. Tertio modo ex collatione & dependentia existentiae aliorum ad existentiam eius quod cognoscendum est esse Primo modo non cognoscitur deus esse nisi videndo eius nudam essentiam, sicut vident eam sancti in patria, scientes per hoc deum esse, sicut videns ignem prae oculis, per hoc scit ignem esse. Et hac via cognoscendi scire deum esse impossibile est homini ex puris naturalibus in quocunque statu, quia omnino impossibile est eum ex puris naturalibus peruenire ad videndum nudam dei essentiam, quia talis modus cognoscendi deum excedit omnino naturam hominis: vt homo est simpliciter. lta quod hominem videre nude diuinam essentiam ex puris naturalibus, sicut vident eam btim per gloriam, omnino est impossibile. de quo aliquando debet esse quaestio difficilis in se. Secundo modo nullam rem contingit scire esse in effectu, nisi quiditas sua includat suum esse existentiae, quod contingit in solo deo, quia in solo deo idem sunt essentia & esse: non solum essentiae, sed etiam actualis existentiae, vt dictum est supra. lgitur isto modo cognoscendi nulla creatura potest sciri esse: contingit enim scire & cognoscere essentiam cuiuslibet creaturae, non sciendo eam esse: immo cointelligendo eam non esse. Sed solum deum possibile est scire esse: sciendo eius quiditatem & essentiam: quod scilicet talis sit quod in eo idem sint essentia & esse: & per hoc scire ex eius essentia quod sit necessaria existentia, ita quod non sit possibile intelligere eius essentiam, intelligendo cum hoc ipsam non existere in effectu, vt infra videbitur. & hoc possibile est hominem scire & cognoscere de deo ex puris naturalibus. vt infra videbitur. Vnde patet quod per hunc modum deus cognoscitur esse cognoscendo eius essentiam quo ad hoc quod eius essentia includit ipsum esse. In ipso enim non differunt existentia & essentia, quod in visione nuda ipsius essentiae manifestissime contemplatur. Hoc vt credo intellexit Auicen. cum dixit quod possit homo scire deum esse, exvia propositionum vniuersalium intelligibilium: non ex via testificationis sensibilium. Sunt autem propositiones illae vniuersales de ente, vno, & bono, & primis rerum intentionibus, quae primo concipiuntur ab intellectu, in quibus potest homo percipere ens simpliciter, bonum, aut verum simpliciter:r tale autem est necessario subsistens quid in se, non in alio participatum. & quod tale est: ipsum esse est, ipsum bonum est: ipsa veritas est: ipse deus est. secundum quod dicit Auinus viii. de triniitate. Deus veritas est. cum audis veritas est, noli quaerere quid sit veritas. Statim enim se opponunt caligines imaginum corporalium: & nebula phantasmatum, & parturbant serenitatem: quae primo ictu diluxit tibi: cum dicerem veritas est. Ecce in ipso primo ictu qua velut coruscatione perstringeris cum dicitur veritas, mane si potes. si non potes, relaberis in ista solita terrena. Ecce iterum bonum hoc bonum illud: & vide ipsum bonum si potes: ita deum videbis non alio bono bonum, sed bonum omnis boni. Et quia boni sic simpliciter concepti, conceptus quidem boni vniuersa lis est, & primus conceptus boni, post quem sequuntur alii, subdit Aug. ibidem. Non diceremus aliud alio melius: cum vere iudicamus: nisi nobis esset impressa notio ipsius boni: & non est quo se convertat animus vt fiat bonus animus, nisi maneret in se illud bonum. vnde si se auertit: non est quo iterum si voluerit se emendare convertat. Et ita cum secundum Auicen. & secundum rei veritatem conceptus quanto sunt simpliciores, tanto sunt priores: & ideo vnum res & talia statim imprimuntur in anima, prima impressione, quae non acquiritur ex aliis notioribus se, & secundum Augustinus intelligendo ens omnis entis, & bonum simpliciter omnis boni, intelligitur deus: ldeo ex talibus conceptibus propositionum vniuersalium contingit secundum Auicen. & Augustinus intelligere & scire deum esse, non ex via testificationis sensibilium, quod proculdubio verum est. est enim iste modus alius a via cognoscendi deum esse testificatione sensibilium: qua esse creaturae testificatur esse dei: secundum quod apparuit in quaest. praecedenti. Non tamen non est omnino iste alius modus a via cognoscendi deum esse per creaturas, quia iste modus ortum sumit a cognitione essentiae creaturae. Ex veritate enim & bonitate: creaturae intelligimus verum & bonum simpliciter. Si enim abstrahendo ab hoc bono & illo possumus intelligere ipsum bonum & verum simpliciter, non vt in hoc & in illo, sed vt stans, deum in hoc intelligimus. Sed hoc vel non possumus, vel vix possumus propter debilitatem animarum nostrarum: non ob aliud (vt dicit Augustinus lib. ii. de ordine) nisi quia in istorum sensibilium negotia mentem nostram progressam redire in semetipsam difficile est. Iste ergo modus cognoscendi deum esse, licet non sit testificationis creaturarum: quod eleganter dicit Auic. ortum tamen sumit a creaturis. in quo, quasi hoc non consensisset Auicen. eum reprehendit Auer. & male. Illud enim bene insinuauit Auicen. cum adiunxit, quod propter infirmitatem animarum nostrarum non possumus per illam viam incedere, nisi aliquibus ordinibus vniuersitatis eorum quae sunt. Vnde addit ibidem. Ex merito huius scientiae est: vt sit excellentior super omnes: quantum vero ad nos, posterioratur post omnes. Vnde & quod ista via ortum sumit a creaturis, bene docet Augustinus viii. de trinitate. dicens. Cum audis hoc bonum & illud bonum, quae possunt alias dici non bona, si poteris sine illis quae participatione bona sunt perspicere ipsum bonum cuius participatione bona sunt, simul enim & ipsum intelligis cum audis hoc aut illud bonum: si ergo potueris illis detractis per seipsum perspicere bonum, perspexeris deum. lstum autem modum probandi deum esse ex propositionibus vniuersalibus, aliter quam supra dictum est, ex testificatione sensibilium videbimus infra loquendo de dei vnitate. Et est ista via sciendi deum esse, multo perfectior quam secunda, licet ambae sint ex creaturis: quia in illa potest sciri deus esse absque eo quod cognoscatur praedicatum esse de ratione subiecti, quod necessario scitur in ista. Et ideo in ista cognoscitur diuina essentia, & quid sit deus magis in particula ri & distincte quam in illa. In illa enim scitur solum quod est aliqua natura superior & prior omni creatura, absqu eo quod sciatur quia in ipso est summa simplicitas & identitas esse & essentiae: quid scitur in ista. Aut ergo Auicen ignorauit quid dixit, & mentitus est dicendo quod est nobis alia via ad cognoscendum deum esse, quam ex testificatione sensibilium: aut intellexit vt iam expositum est, aut non philosophice loquutus est: sed somniauit viam fi dei & supernaturalis cognitionis via reuelationis: de qua aliqua dicere intromisit se super alios philosophos, de terminando scilicet de philosophicis reuelationibus in fine Meta. suae. Quia si hanc viam intellexit: bene dixit: & in hoc catholice. Est enim via fidei & reuelationis supernaturalis, modus alius possibilis ad cognoscendum deum esse, alius ab illa quae est via naturalis rationis ex creaturis, & illa via plures noscunt & tenent deum esse qui ad aliam pertingere non possunt. Vnde necessarium est aliqua quae naturali ratione sunt cognoscenda, etiam tenere via fidei tanquam credibilia & pertinentia ad fidei articulos, vt habitum est supra. Et est ista via multo superior & certior ex parte rei cognitae, quia numquam fallit, quam prior quae fallit multotiens. Est etiam frequenter viro spirituali multo euidentior. Cum enim adiutorio luminis superioris, credibilia facta sunt ei intelligibilia, multo euidentius diuina conspicit mentis perspicacia & inuestigationis studio adiutorio luminis supernaturalis ex primis credibilibus, quam Philosophus ex primis speculabilibus in rebus naturalibus: vt etiam fidelis consequenter dispositionem mundi & ordinem inferiorum certius & clarius cognoscat a primis & supremis descendendo via rationis, & ad posteriora & infima, quam philosophus eam cognoscat a posterioribus infimis ascendendo ad prima superiora via experientiae & sensus. Et secundum hoc diximus supra: quod sicut scientiae philosophicae est incipere a creaturis & procedere ad creatorem, sic huius scientiae est incipere a creatore & procedere ad creaturas cognoscendas ex creatore, & tunc iterum resoluendo omnes reducere in creatorem. Et ideo sicut philosophus omnem scientiam suam debet reducere vltimo in veritatem vltimam quae est sensibilium apprehensorum per sensum, & in prima principia speculabilium accepta via experientia ex sensu: sic Theologus omnem suam scientiam debet reducere vltimo in veritatem primam, quae est primi intelligibilis apprehensi per intellectum, & in prima principia credibilium accepta via fidei a prima veritate. Et ideo dicit Augustinus de vera relis Religionis sectandae caput est historia & prophetia, quae cum credita fuerint mentem purgabit vitae modus diuinis praeceptis conciliatis: & idoneam faciet spiritualibus percipiendis, quae nec praeterita sunt, nec futura, sed eodem modo semper manentia, nulli mutabilitati obnoxia id est vnum deum Patrem & filium & spiritum sctantum, qua trinitate, quantum in hac vita datum est cognita omnis intellectualis, & anima lis & corporalis creatura ab eadem trinitate creatore esse inquantum est & ordinatissime administrari sine vlla dubitatione perspicitur. Quo cognito satis apparebit quantum homo assequi potest quam necessariis & iustis legibus deo suo cuncta subiecta sunt: ex quo illa omnia quae primo credimus nihil nisi auctoritatem sequuti partim sic intelliguntur, vt videamus esse certissima: partim sic videmus fieri posse, atque ita fieri oportuisse. Hunc ordinem & regnum vniuersi describit Augustinus iii. de trinitate. dicens. Illam supernam atque caelestem vnde peregrinamur patriam cogitemus. illic enim dei voluntas &c. vsque ibi. Si ergo apistie Paulius. Et quia philosophis non videbant hunc ordinem quoproceditur a supioribus ad inferiora, sed conversum quo proceditur ab inferioribus ad supiora: ea quae contingunt in mundo causis proximis attribuebant omissis primis. secundum quod dicit Augustinus superius in eodem libr. Nihil sit nisi dei voluntate, sed plerisque non apparet. ltaque licuit vanitati philosophorum, & causis aliis ea tribuere veris, sed vel proximis: cum omnino videre non possent superiorem caeteris omnibus canm id i. dei voluntatem. quae tamen omnia vir spiritualis potens illum ordinem priorem conspicere potius attribueret causis primis. secundum quod declarat per exemplum in cap, proximo dicens. Constituamus ergo animo talem sapientem &c. vsque in finem capituli.

⁋ Ad primum in oppositum quod non videntur scientiarum spectamina nisi a deo suo sole illustretur. Dicendum quod deus non est qui ostendit omnia intelligibilia intellectui ita quod non cognoscuntur nisi in ipso de terminate cognito, sicut non videntur colores & corpora nisi in luce visa, vel sicut non videntur conclu siones nisi in principiis per se notis: quo ad hoc enim non est simile: Sed quia per eius influentiam, & ab ipso nobis inditum naturale lumen, & forte cum aliqua illustratione generali, omnis causatur in nobis cognitio, secundum quod superius diffusius declaratum est.

⁋ Ad secundum quod mens nulla interposita creatura ab ipsa veritate formatur: Dicendum quod verum est visione aperta, qua cognoscitur per suam essentiam. sed illa non est cognitio naturalis, nec huius vitae qualem quaerimus: sed supnaturalis & vitae futurae, de qua infra videbitur. Non autem verum est illud, de visione in praesenti: siue naturali, siue supernaturali, qua cognoscitur per speciem alienam vt creaturae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5