Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Deus ipse sit sua quidditas et essentia
lrca secundum arguitur, quoddeus non sit sua quiditas. Primo sic. Hila. dicit. vii. de trinitate. Non est idem ens natura & res naturae: vt homo, & quod est hominis. Deus est ens natura, quiditas autem vel essentia eius est res naturae quae ipse est. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Nihil est id quod est aliquid sui. essentia vel quiditas dei est aliquid eius: quia forma in ipso. ergo deus non est sua essentia.
⁋ Contra est illud quod dicit Boethius libro de hebd. Naturae simplici idem est quod est & quo est, quod est, deus est: quo est: eius essentia est. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc, quod quandocumque aliquid non est sua essentia: oportet quod sit in eo ali quid praeter suam essentiam. Si enim nihil est in re praeter suam essentiam: totum quod res est: est eius essentia. in deo autem non potest aliquid esse praeter eius essentiam: quoniam tunc essentia esset in deo per modum partis: & esset in eo compositio, quod est impossibile. vt infra videbitur. Absolute ergo concedere oportet quod deus ipse sit sua essentia. vnde cum superius ostensum est, quod essentia dei est esse eius: absolute tenendum est quod etiam deus est suum esse, & nihil aliud omnino praeter esse suum purum.
⁋ Ad primum quod arguitur in oppositum secundum Hila. Dicendum secundum magistrum primo senten. dist. xxxiiii. quod illud dixit Hila. respiciendo ad naturas creaturarum. vnde non habet locum dictum eius circa deum.
⁋ Per simile dicendum ad secundum, quod in compositis illud solum habet veritatem quod res non est id quod est aliquid sui: quia res non est nisi id quod totam naturam suam complectitur. in simplicis simo autem sicut est deus: vbi idipsum est tota natura rei, idipsum est res ipsa: & magis proprie res dicitur esse ipsa: quam dicatur esse ipsius: & non dicitur eius nisi propter proprietatem: & modum significandi. Essentia enim significat vt forma: Deus autem vt suppositum formae.
On this page