Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum in Deo sit compositio ex genere et differentiis

CIrca tertium arguitur quod in deo sit compositio ex genere & differentia, primo sic. Auicen. dicit in viii. Meta. de deo. Ipse est omne quod est, & tamen non est aliquid ex his, quod non potest esse nisi habeat in se quo conueniat cum vnoquoque, & quo differat ab eodem. sed quo conuenit cum vnoquoque, non potest esse nisi summae conmunitatis. Quo autem differat ab eodem, non potest esse nisi proprietas differentiae contrahentis commune. Summa autem communitas non est nisi generis: quae non contrahitur nisi per differentiam in specie composita ex genere & differentia. Deus ergo habet in se compositionem ex genere & differentia.

⁋ Secundo sic. Actuum. xvii. dicitur de deo: quia ipsius genus sumus, quod non potest esse nisi quia sumus eiusdem generis cum ipso. deus ergo supra se habet genus. sed secundum Auicen. viii. Meta. omne habens genus habet differentiam: deus ergo habet genus & differentiam, omne tale est species composita ex genere & differentia. ergo &c.

⁋ In contrarium est: quoniam illud quod est compositum ex genere & differentia, non habet esse perfectum in actu nisi per differentiam determinantem in ipso esse generis quod de se est imperfectum & in potentia: vt patet ex natura generis & speciei. secundum inferius determinanda. Deus ergo si esset compositus exi genere & differentia haberet esse determinatum & contractum, neque esset esse simplex & absolutum, cuius contrarium habitum est supra.

⁋ Dicendum ad hoc: quod cum compositum ex genere & differentia sit species sub genere & ita res & natura illius generis, & ostensum est supra quod deus non potest esse res alicuius praedicamenti quod ponitur esse in creaturis substantiae aut accidentis, manifestum est quod oportet dicere deum non esse compositum ex genere alicuius praedicamenti substantiae aut accidentis & differentia. Sed si genus aliquod habeat & differentiam sub ipso ex quibus componitur: oportet quod illud sit aliud genus praeter genera. x. praedicamentorum: quod singulariter in natura diuina consideratur cum differentia propria sibi correspondente: ita quod in neutro conueniat cum aliqua creatura realiter. quod tamen in ipso poni est impossibile. vt infra patebit. Si ergo intelligamus genus non sumi nisi ex parte materiae: secundum quod dicit Auicen. in. v. Meta. In natura specierum fit compositio: quarum differentiae fiuunt ab earundem formis & genera earum a materiis suarum formarum: quamuis genera & differentiae earum non sunt materiae & formae earum sed sunt sicut materiae & formae: planum est quid hic sit dicendum qud scilicet cum in deo nulla possit esse compositio ex materia & forma vt iam dictum est: in ipso omnino nulla potest esse compositio ex genere & differentia. Si vero intelligamus naturam generis & differentiae ponendam ad modum quo ponit eam in crea turis simplicibus carentibus materia: de quibus dicit ibidem. In eo autem cuius essentia est simplex, intellectus ponet in seipso hos respectus, in esse autem eius nihil est quod declaratur esse genus. & ibidem. Sunt quaedam in quarum natura nulla est compositio, sed si fuerit compositio est quemadmodum diximus. Nulla autem naturarum in vnaquaque specierum est altera, nisi quia aliquando accipitur vt in potentia terminata: & accipitur aliquando vt terminata in effectu. Hanc autem potentiam non habet secundum esse, sed secundum intellectum. Si inquam secundum hunc modum uaeratur compositio generis & differentiae in deo: quia ponere eam in eo alio modo omnino est impossibile: Dicendum ad hoc: quod compositio ex tali genere & differentia non potest cadere in deo. licet enim haec compositio minor est quam illa quae est ex materia & forma: quia compositio ex genere & differentia de sua ratione materiam non includit nisi in materialibus: genus enim & differentia formae sunt: sed in materialibus forma generis sequitur rationem materiae & eam includit, vt alibi debet declarari: est tamen maior tribus sequentibus: & eas sub se includit. Compositio enim ex genere & differentia non est nisi in specie: in quae aliae tres reperiuntur: quarum nulla in deo potest reperiri, vt infra patebit. Quia autem compositio aliqua ex genere & differentia proprio & speciali modo intellectis nullo modo possit poni in deo, liquidissime patet primo ex natura generis. Secundo ex natura differentiae. Tertio ex natura speciei compositae ex vtroque. Ex natura generis patet, quoniam si aliquid in deo ponatur esse genus: aut hoc erit ipsum esse simpliciter dictum: aut aliquid in quo determinatur diuinum esse. Non ipsum esse simpliciter dictum: quia tuncens quod ipsum esse significat esset genus: quod est impossibile. secundum Philosophum in iii. meta. Vbi probat quod ens non potest esse genus: quia non potest habere differentiam per quam contrahatur: quod requirit natura generis. Quia autem natura generis requirat differentiam vt fiat species: & quod species constituatur ex vtrisque: bene determinat Auicen. cum dicit. v. metaphysi. Intentio quam significat hoc nomen genus, non est generis nisi quantum ad informationem: si enim non fuerit informatum alio, non erit genus. Est autem intelligenda ista informatio: non ad modum quo materia informatur: quae est aliquid sub forma differens per essentiam ab eadem: sed modo quo inconpletum transit in rationem completi: & sit per essentiam ipsum completum, continens in eodem simplici rationem incon pleti quae dicitur esse generis, & complementi quae dicitur esse differentiae: ex quibus constituitur forma completa speciei simplex & indiuisa secundum rem, diuisa autem secundum rationem & intentionem intellectus nostri: cuius est inseparata re separe ratione, vt dicit Commen. super. xii. meta. Et per hoc in omnibus speciebus rerum naturalium saluatur vnitas definitionis: licet habeat partes scilicet genus & differentiam. eandem enim formam significant genus & spe cies: sed genus indefinite, continendo scilicet in potentia rationem dctfuriae vtriusque speciei in se. Species vero quaelibet in se rationem alicuius differentiae definite continet. Aliter enim genus non esset totum ad speciem: neque praedicaretur de ipsa. vnde dicit Auicen. in v. meta. Si accepeis rationem intentionis perfectiorem: ita vt habeat quicquid sit possibile eam habere, fiet species. Si vero consideraueris ipsam intentionem per se tantum non intelligens aliud, erit genus. ei enim quod est species non attribuitur natura generis: nisi cum accepeis speciem in sua perfectione: & differentia non erit extra intentionem illius generis: sed contenta in eo. Cum enim genus accipitur vt genus, est quasi indeterminatum & ignotum nondum enim scitur de qua specie praedicatur. Vnde habito genere anima intendit acquirere determinatum aliquid. animal enim est quiddam in se: cuius esse non est terminatum nisi cum fuerit rationale & irrationale, homo autem est ipsum terminatum non quod est coniunctio: ex anima li & rationali: sed quod est animal quod est rationale. Et est hic aliqua multitudo: non tamen multitudo quae est partium: sed quae est rei: secundum quod est terminata & non terminata. Res enim terminata in se potest considerari secundum quod non est terminata. cum autem fuerit terminata, ipsa non fit alia nisi secundum respectum qui sit secundum intellectum. Determinatio enim non alterat: sed certificat. vt sic intentio formae generis & formae differentiae in intentione tertia quae est forma speciei concurrant: non per aliquam compositionem velut ex partibus diuersis re: sed per naturae identitatem & rationis diuersitatem. Quia autem enti inquantum ens est nulla possit esse differentia informans ipsum ad constitutionem speciei iuxta iam dictum modum, planissime Philosophus probat in iii. metaphy. per hoc: quia. scilicet oportet quod differentia sit aliquid secundum intentionem extra intentionem & certitudinem generis. Aliter enim idem poneretur bis in definitione: & quod positum est esse differentia non esset differentia: nec speciei constitutiua: quia in eo ipso quod illud quod est positum esse differentia ponitur esse aliquid, & non ponitur quicquam esse aliquid nisi ponatur esse naturae entis. Extra enim intentionem entis non est nisi non ens. ens enim de intellectu cuiuslibet rei est: & primus conceptus in eis, vt dictum est supra. Intentio ergo entis simpliciter in deo non potest habere rationem generis: sicut neque in ipsis creaturis: vt ens communiter praedicatum de deo & creaturis sit genus ad ipsas: & ens communiter praedicatum de. x. praedicamentis, sit genus ad ipsa. Si ergo intentio entis sit genus in deo: oportet quod illa sit intentio entis aliquo determinata: aut ergo aliquo positiuo aut aliquo priuatiuo Si positiuo, vt dicamus quod genus in deo sit res aliqua habens entitatem, tunc deus non erit ipsum esse simplex per suam essentiam: sed participans esse: nec ex hoc quod est esse haberet esse in actu perfecto: sed per determinationem ei quod est esse supruenientem: & sic non esset ex se: & non esset ex suo esse necesse esse cuius contrarium ostensum est supra. Et hoc est quod concludit Auicen. cum dicit in viii. meta. Intentio generis non potest esse in deo quin sit necesse esse: & tunc non cessabit quousque sit ibi differentia: vel non sit necesse esse: sed sit constituens ipsum necesse esse: & sic necesse esse erit constitutum ab eo quod non est necesse esse: quod est inconueniens. Primum igitur vt dicit non habet genus: & ideo non habet differentiam, neque habet definitionem. Si vero entis intentio in deo determinetur aliquo priuatiuo: & sic sit genus in deo: vt dicamus quod genus in deo sit ens non in alio vel non ab alio existens: hoc non potest esse: quia negatione illa nihil additur, nec aufertur aliquid quod sit acquisitum in esse: nec est intentio alicuius rei per se: qualis debet esse intentio generis in re substantiae: sed est intentio in respectu tantum, vt dicit Auicen. in iiii. metaphysi. probans per hoc quod esse non in alio non potest esse genus in praedicamento substantiae: sed res aliqua habens quiditatem stabilem, cuius est esse quod non sit in subiecto. Et per hoc etiam ostensum est supra, quod deus non potest esse res in praedicamento substantiae existens. Ex natura similiter differentiae patet quod deus non potest esse compositus ex genere & differentia sibi propriis: quia differentia quaelibet sub genere est diuisiua generis & constitutiua speciei addita generi. Non est autem differentia vna diuisiua generis nisi cum aliqua alia differentia sibi opposita secum condiuidente illud genus, constitutiua alterius speciei sub eodem. Cum igitur natura illius quod ponitur esse genus dei, non continet in se nisi esse diuinum: esse diuinum necessario conuenit pluribus, & erit per plures deos communicatum, vel saltem communicabile. nihil autem habet sibi communicatum esse diuinum nisi sit deus per essentiam. Aut ergo essent plures dii substantialiter, aut possibile esset plures esse, cuius contrarium osten sum est supra. Ex parte vero compositi ex genere & differentia patet idem: quia scilicet genus id quod est in potentia, est respectu differentiae: & differentia est actus respectu ipsius. secundum illud quod dicit Porphyrius. Differentiae omnes in genere sunt in potentia, actu vero nulla. Quod vero est in actu sub genere per differentiam, est species composita ex vtroque. Sed compositum ex duobus quorum vnum est in potentia: alterum vero actus respectu illius, necessario habet in se compositionem ex actum & potentia. Talis autem compositio in deo esse non potest, vt infra ostendetur. Deus ergo nullo modo potest esse compositus ex genere & differentia, & ita neque species sub genere.

⁋ Ad primum in oppositum quod deus est omne quod est &c. dicendum quod verum est secundum praedicta, non communicatione alicuius communis secundum rem, sed secundum analogiam solum. In deo enim sub alia ratione est per essentiam quicquid perfectionis in creaturis est per participationem. vt infra patebit. Sed haec communicatio non est generis, sed solum praecedens.

⁋ Ad secundum quod nos sumus genus dei: dicendum secundum glossam quod verum est non natura sed spiritu, quia eius sumus voluntate creati, adoptione recreati. & hoc ad modum quo secundum Porphy. Genus dicitur quodammodo se habentium ad vnum in se in uicem collectio. Inquantum ergo ab ipso sumus spiritu voluntatis eius ad imaginem eius creati, & ad eius similitudinem recreati, dicimur esse genus dei, & ipse potest dici genus nostrum: ad modum quo ille dicitur est genus qui est vniuscuiusque generationis principium. Sed ista est alia ratio generis ab illo de quo est quaestio: cui scilicet supponitur species: quali nullo modo dicimur genus dei, vt dictum est de quo tamen procedit obiectio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3