Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in Deo sit compositio ex materia de forma
CIrca secundum arguitur quod in deo sit compositio ex materia & forma. Primo sic. quae scunque plura in forma conueniunt, habent formam in materia, vt vult Philosophus in xii. metaphy. Deus & creatura sunt huiusmodi. bonum enim, iustum, verum, ens: & huiusmodi fformae sunt: in quibus deus & creatura conueniunt. ergo &c.
⁋ Secundo sic. quod est singulare & indiuiduum habet formam in materia: quia secundum Philosophum indiuiduatio fit per materiam. Deus est huiusmodi, vt habitum est supra. ergo &c.
⁋ Contra est, quoniam omne compositum ex materia & forma habet causam esse formae in materia: cum materia est quantum est de se solummodo in potentia: & nihil seipsum ducit de potentia in actum: & ita tale est ens causatum, Deus non est ens causatum secundum praedeterminata. ergo &c.
⁋ Si dicamus quod materia non est nisi in corporalibus, secundum quod dicit Auicen. in ii. metaphysi. Non est opus materia nisi corporeitati inquantum est corporeitas: cum vt dictum est in praecedenti quaest. in deo non potest esse corporeitas cum non sit corpus: planum est quod dicendum est in proposito, quod in deo nulla est compositio ex materia & forma. Si autem materiam non demus corporalibus tantum: sed etiam incorporalibus: adhuc dicendum quod propter proprietates quae necessario consequum tur compositum ex materia & forma, Deus nullo modo potest esse compositus ex materia & forma
⁋ Ad cuius intellectum sciendum: quod licet compositio ex materia & forma minor sit compositione illa quae est ex partibus quantitatiuis, nec includit eam: quia & materia & forma in composito praecedunt rationem quantitatis: sicut substantia praecedit accidens: ipsa tamen est maior illa quae est ex genere & differentia: & includit eam. Omne enim compositum ex materia & forma compositum est ex genere & differentia. Genus enim sequitur materiam in rebus materialibus. & forte non sequitur nisi materiam: ita quod non possit esse ratio generis nisi in rebus materialibus, vt infra declarabitur Et sic omne compositum ex materia & forma est species sub genere in praedicamento substantiae: cuius partes tam materia quam forma quantum est de se sunt possibiles esse & non esse. Materia enim vt dicit Auicen. in ii. metaphy. non est per se species existens perfecta in effectu: sed acquiritur ei sua existentia perfecta in specie ex eo quod aduenit in illam id quod est forma: quae etiam per se non habet esse: sed solum per hoc quod est in materia: quorum collectio scilicet materiae & formae in composito, est ipsa species: in qua vtrumque eorum est sicut pars: & ideo vt dicit Auicen. sine dubio habent causam quae facit illa debere esse: quod per consequens est causa esse totius compositi ex eis. Vnde & probat Philosophus per hoc quod primum agens & mouens, quia non potest habere suum esse aliunde, non potest esse compositum ex materia & forma. Quare cum deus est primum ens & primum mouens: non potens habere causam sui esse, vt patet ex supra determinatis: igitur nullo modo potest esse compositus ex materia & forma. secundum quod processit ratio ad istam partem. Quod etiam ex hoc declaratur, quoniam omne habens formam in materia necessario habet esse participatum: quod habet formam quae est sua quiditas & essentia participa tam per determinationem eius in materia, a qua habet suum esse, vt infra clarius exponetur. Deus autem non potest habere esse participatum, neque per aliquid ei adueniens determinatum, vt habitum est supra. Idcirco simpliciter dicendum quod omnino absurdum est ponere & impossibile quod deus sit conpositus ex materia & forma.
⁋ Ad primum argumentum in oppositum quod deus & creatura formam conmunem participant &c. Dicendum quod falsum est, Deus enim nullo participat secundum praedeterminata. Veruntamen dicendum quod duplex est formae comnmunitas, vel per participationem formae eiusdem secundum speciem vel secundum genus, vel per analogiam & per comparationem formarum omnino diuersarum inter se. De iis quae conveniunt in forma primo modo, solum habet veritatem dictum Philosophi. Si tamen aliquid veritatis habet in se: de quo alias debet esse sermo. Sic autem non communicant in forma deus & creatura: sed solum secundo modo vt habitum est supra, & amplius videbitur infra. de quibus non verificatur dictum Philosophi.
⁋ Ad secundum quod non est singulare nisi per materiam &c. Dicendum quod cum singulare & indiuiduum inquantum huiusmodi dicat quandam incommunicabilitatem: aut ergo res habet illam ratione sui esse & naturae: aut non: sed solum ratione modi subsistendi indeterminato supposito, cuiusmodi rationem de se non importat. Primo modo rationem singularis & indiuidui solus deus habet: qui ex eo quod est necesse esse, singularitas quaedam est, vt habitum est supra, & infra habebitur amplius. De eo quid sic est singulare, nullo modo habet veritatem dictum Philosophi. tale enim singulare nihil est nisi per suam essentiam. Vnde & ipsemet in. 4. metaphysy. dicit, quod in separatis a materia vnumquodque ex se habet esse id quod est: hoc est indiuiduum & singulare per essentiam suam. ex quo necesse habuit ponere quod in eis sub eadem specie impossibile esset ponere plura indiuidua. sed non est ita, vt infra patebit. Secundo autem modo rationem indiuidui & singularis habet omnis forma creata quae est essentia & qui- ditas rei subsistentis. cui proprie debetur indiuiduatio: non autem formae quae est altera pars compositi, vt infra dicetur: quia forma ex eo quod est forma siue essentia quaedam, omnino indeterminata est ad rationem communis & singularis, vniuersalis & particularis. Dia enim talia sunt de numero eorum quae accidunt es sentiae creatae vt essentia est: ex eo scilicet quod recipit determinationem in supposito in quo subsistit aut vni uersali aut singulari. Suppositum enim inquantum suppositum subsistit formae: & ratione subsistentiae quam de se importat, habet rationem determinationis formae in se: per quam recipit rationem vniuersalis, si significetur per suppositum indeterminatum cuiusmodi est animal aut homo: vel indiuidui particularis, si significetur per suppositum singulare cuiusmodi est hoc animal, vel hic homo. secundum quod amplius declarabitur inferius. Et de eo quid sic factum est indiuidum. scilicet per determinationem sui in supposito, quia. scilicet forma ipsa & essentia de se indeterminata est, solum habet veritatem dictum Philos. Nec tamen forte de omni forma creata. nisi ponamus materiam esse in omnibus creatis tam spiritualibus quam corporalibus. ponendo enim quod non sit materia in incorporalibus: & quod tamen omnis essentia creaturae quantum est de se indeterminata est & indifferens, vt ei accidat ratio indiuidui & particularis per determinationem in supposito definito in se subsistente, & ratio vniuersalis per determinationem in supposito indefinito per intellectum abstracto a suppositis definitis, ponenda est ratio indiuiduationis in creaturis spiritualibus aliter quam per materiam, vt per accidentia hypostatica, vel per actionem efficientis quod facit eam subsistere in determinato supposito: ita quod ratio huiusmodi determinationis in supposito determinato, est sicut, propria causa per se essentialis indiuiduationis in vnoquoque indiuiduo creaturae, & est extra ratio nem essentiae vt est essentia, quae etiam ex se non est nata fieri in esse a quocumque agente nisi singulariter Sed de hoc debet esse sermo in suo loco inferius.
On this page