Quaestio 5
Quaestio 5
Irca quintum arguitur quod in deo sit compositio ex natura & supposito, primo sic. Illud est compositum ex natura & supposito, in quo natura habet esse in supposito, quia semper sunt diuersa id quod inest alicui, & id cui inest, quia nihil habet esse in seipso secundum Philos. iiii. physicae. & quaecunque diuersa existentia in eodem faciunt in illo compositionem. deus est huiusmodi: deus enim est suppositum subsistens in quo est diuina natu ra. ergo &c.
⁋ Secundo sic. in quo est accipere aliquid vt simpliciter intellectum & indeterminatum, & aliquid vt determinatum, est compositio ex natura & supposito. Natura ei vt natura sicut humanitas, dicit quid vt simpliciter acceptum & indeterminatum. Suppositum dicit ali quid vt signatum & determinatum, vt homosius in deo est accipere aliqua huiusmodi, vt sunt deitas & dei ergo &c.
⁋ In contrarium est: quoniam vbi est compositio ex natura & supposito, natura non praedicatur de supposito in abstractione nec econtrario. Ratio enim partis non praedicatur de toto, neque de altero componentium, sicut non dicimus quod humanitas est homo, vel quod homo est humanitas. sed in deo praedicatur natura de supposito in abstractione & econverso, dicendo deitas est deus, deus est deitas. ergo &c.
⁋ Hic primo est aduertendum quid appellemus naturam: & quid suppositum: & quid compositionem ex vtroque. Dicendum igitur quod naturam hic appellamus essentiam rei & quiditatem dictam nomine absoluto, quae dat esse rei quam significat definitio. Vnde in rebus materialibus comprehendit (secundum quod infra exponetur) formam quae est altera pars compositi, & materiam, non formam tantum: & totam formam speciei constitutam ex genere & differentia, non alterum tantum, qualis quidem natura significatur hoc nomine humanitas, quae de essentia hominis simplicem intellectum format & absolutum ab omni ratione subsistendi, vel non subsistendi vniuersalis vel particularis, communis vel singularis, & cuiuslibet alterius intentionis possibilis intelligi circa ipsam. Definitio ei humanitatis est praeter definitionem vniuersalitatis & singularitatis, & est cui accidit vtrumque. Ipsa autem secundum se non est nisi humanitas tantum, ita quod nihil aliorum contineatur intra eius essentiam. Ex hoc enim quod in eius definitione seu ratione conveniunt multa, est communis & propria forma speciei. ex hoc autem quod habet esse in signatis, est singularis, vt infra videbitur. & vtrumque eorum accidit ei extrinsecus, in se autem est humanitas tantum. vnde humanitas quae est in Sorte ex hoc quod est humanitas non est alia ab humanitate quae est in Platone: quoniam humanitas sort. ex eo quod est humanitas est humanitas tantum. & similiter est de humanitate Platonis. Non tamen haec est illa. Quod etiam ei non convenit ex aliqua diuisione humanitatis in hanc & in illam, quemadmodum species diuiditur in indiuidua: sed quod humanitas quae est in sorte, est alia ab humanitate quae est in Platone, quiddam est extrinsecum ab ea, per aliud. scilicet quod est accidens ei: quod est causa indiuiduationis eius. secundum quod infra dicetur. Et sic natura hic appellatur simplex & nuda & absoluta quid ditas siue essentia rei absque omni determinatione cuiuscumque extrinseci conceptus intellecta, inquan tum scilicet in se considerata est id quod est per essentiam, non per participationem aliquam, vt sunt humanitas, asininitas, & huiusmodi in substantiis materialibus, angelitas, (vt ita loquar) in substantia simplici intellectuali. Dens enim substantiae spirituales communi nomine angeli dicuntur, secundum beatum Dio. Suppositum vero hic appellatur res subiecta naturae cuius est illa essentia vel natura vt participata ab ea, & in qua intelligitur & signatur vt signata & determinata in supposito singulari vel communi, specie scilicet vel gene ris. Quae quidem natura vt dictum est, nomine suo absoluto intelligitur, neque vt determinata neque vt signata, neque in supposito definito, cuiusmodi est suppositum indiuidui atomi sub specie, neque in idefinito, cuiusmodi est suppositum vniuersalis, generis, vel speciei. Compositio vero ex natura & huiusmodi supposito intelligitur quemadmodum intelligimus hominem esse compositum ex carnibus & ossibus & anima rationali, tanquam ex participante humanitatem, & ex ipsa humanitate participata ab illo. & hoc non quia natura & suprpositum seorsum accepta vt partes concurrunt in constitutionem alicuius tertii ex ipsis: sed quia natura vt cadit in supposito recipit in eo compositionem cum re ipsa suppositi inquantum suppositum est, qua determinatur vt subsistens in supposito vel definito, in quo habet rationem indiuidui seu particularis: vel in indefinito, in quo habet rationem vniuersalis, quae de se absoluta erat ab omni determinatione tali. Esse tamen in existentia extra intellectum non habebat sine re illa. secundum quod dicit Commen. super. vii. Metaph. Quiditates rerum non sunt entes nisi per esse habentium quiditates. Vnde natura & suppositum siue res naturae in creaturis non differunt re, sed sola intentione, dicente Philosopho in. vii. Metaph. Essentia quaelibet rerum singularium, & quodlibet singulare idem aliquid & vnum. vbi dicit Comm. Quiditas hominis est homo vno modo, & non est homo alio modo. id est, est forma hominis, & non est homo quid est compositus ex materia & forma. Hoc autem quom intelligendum sit, magis videbitur inferius. Et est haec compositio multo mi nor quam praecedens quae est ex essentia & esse: quia non potest intelligi essentia existere nisi determinata in supposito. Est tamen maior quam sequens ex actum & potentia: quia haec includit illam. Essentia enim non recipit compositionem cum determinatione in supposito: nisi quia id quod ipsa secundum se est in actu, est in potentia ad illam. Qualiter igitur ista compositio contingat in omni creatura: & econtrario remoueatur a deo, considerandum.
⁋ Est igitur sciendum quod qualiscumque essentia intelligatur in creaturis: siue comprehendens materiam & sor mam: vt in materialibus: siue genus & differentiam, vt etiam in immaterialibus: si genus in eis accipi pos sit: siue formam tantum simplicem: qualis est in substantiis sepatis secundum illos philosophous quid ponunt quod non sit in eis distinctio nisi secundum gradus dignitatis & ordinis naturae: In omnibus tamen necesse est ponere compositionem ex essentia & supposito: quia semper in creaturis intentio naturae siue essentiae vt essentia est, essentia tantum est, vt dictum est: & ideo de se est quod indeterminatum: quod determinatur in supposito per id quod participat ea: vt sic in quolibet supposito creaturae sit concipere rationem indeterminati ex parte essentiae, & eius in quo determinatur ex parte suppositi. Propter quod in omni creatura dicitur esse compositio ex essentia & supposito: quamuis suppositum ipsum vt suppositum est, includat in se naturam: quia in eis per se semper est alia intentio suppositi qua suppositum est: alia vero intentio naturae qua natura est: licet nihil rei addat suppositum super naturam, tam in compositis ex materia & forma, quam in simplicibus. Semper enim id ipsum re significant essentia siue natura, & suppositum: vt humanitas & homo. Differunt autem solum penes modu significandi & intelligendi secundum abstractum & concretum: siue secundum determinatum & indeterminatum, vt dictum est. Vnde etiam de tali composito dicit Auic. in. v. Metap. Quamuis haec sit aliquam multitudo: non tamen est multitudo quae est partium: sed multitudo quae est rei, secundum quod est terminata & non terminata. Res enim terminata in se potest considerari secundum quod est non terminata quantum ad intellectum nostrum. & non est haec vniversalitas nisi in anima. Et in eodem dicit de illis quae sunt formae tantum. Sunt quaedam in quorum natura nulla est compositio: sed si fuerit compositio, est quemadmodum diximus, quia. scilicet aliquando accipitur non sicut terminatum: sed quia in potentia est solum terminata: & accipitur aliquando vt terminata in effectu. Hanc autem potentiam non habet secundum esse: sed secundum intellectum. Propter talem ergo diuersitatem naturae & suppositi contigit illud vulgare dictum: quod in omni creatura est reprire compositionem ex quod est & ex quo est. Quod est enim, est ipsa res quasi subtracta: & quo est, est ipsa quiditas eius. Contigit etiam ex hoc eodem quod in nulla creatura quantuncumque simplici essentia praedicabilis est de supposito: sicut nec humanitas praedicabilis est de homine: dicendo: homo est humanitas. Quia ergo diuersitas dicta naturae & rei super positae est cam quaere in creaturis dicitur esse compositio ex natura & supposito: vbi ergo econverso essentia siue natura & res supposita sunt omnino indifferentia & non distinguibilia penes determinatum & non determinatum: nec re, nec intentione: immo ipsa essentia & natura de se ratione qua essentia est & na tura determinationem & significationem quandam singularitatis importat: ibi non potest omnino poni com positio ex natura & supposito. hoc autem contigit in deo. Sicut enim patet ex supra deteriatis circa dei vnitatem, deitas ex eo quod est necesse esse, singularitas quaedam est inconicabilis quantum est de se per supposita absoluta: in qua est idem omnino natura & res naturae. Nec est ibi aliqua participatio: sed est forma omnino imparticipata: & non est in supposito aliquo absoluto subsistens: eo quod non est suppositum nisi relatiuum: in quo relatio cum essentia nullam omnino facit compotenem, vt infra dicetur.
⁋ Idcirco ergo absolute dicendum quod in deo nulla cadit omnino compositio ex natura & supposito. Immo propter omnimodam simplicitatem & identitatem rei & essentiae praedicatur in deo essentia de supposito & econuerso: dicendo deus est deitas: & deitas est deus.
⁋ Ad primum in oppositum: quod in deo natura habet esse in supposito &c. Dicendum quod naturam possumus considerare ratione rei significatae: vel ratione modi significandi. Primo modo verius dicit quod in deo natura sit ipsum suppositum hoc est ipsa res naturae differens ab ea sola ratione, quam quod ipsa habeat esse in supposito: quia ipsa natura ex eo quod natura est: habet designationem illam quam de modo significandi in portat nomen rei. Secundo modo bene dicitur quod in deo natura habet esse in supposito, propter modum significandi quid importatur nomine rei quod est deus: & non nomine naturae quod est deitas, vt dictum est, non propter aliquam diuersitatem secundum rem, vel secundum intentionem. Nunc autem quod natura existens in supposito facit compositionem cum ipso, hoc solum verum est quando natura dicitur esse in supposito propter diuersitatem intentionis, sicut contingit in creaturis: non autem quando natura dicitur esse in supposito propter solam diuersitatem ex modo significandi nominum: sicut contingit in proposito. & hoc loquendo de supposito quo ad modum significandi nominis: secundum quod deus est nomen suppositi: Deitas vero nomen essentiae. Loquendo autem de isto super posito quod non est nisi relatiuum in deo, licet in creaturis est compositio naturae in supposito propter absolutam rationem suppositi, vt dictum est: non tamen in deo: propter rationem respectus, qui nullam ratio nem compositionis addit supra essentiam, vt infra dicetur.
⁋ Per hoc patet ad secundum: dicendo quod quantum est de modo significandi nominium in deo, est accipere vt simpliciter & vt signatum: non autem de natura rei, vt dictum est. Nunc autem quod simpliciter & signatum faciunt compositionem: hoc est quando consequuntur naturam rei quae quantum est de se nata est signari in aliquo absolute subsistente, & non signari, sicut contingit in creaturis, vt dictum est. Non autem quando sequuntur modum significandi & intelligendi nominium tantum: aut quando signatio solum fit per aliquid respectiuum, vt contingit in proposito, sicut similiter dictum est.
On this page