Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum sit in Deo compositio ex potentia et actu
CIrca Sextum arguitur: quod in deo sit compositio ex actum & potentia. Primo sic. in eo in quo est potentia perfecta per actum: est compositio ex potentia & actu: sicut ex perfectione & perfectibili. in deo est potentia perfecta per actum: quia deus nihil agit neque potest agere cuius non habeat potentiam agendi: & omnis potentia agendi actu sibi respondente perficitur. ergo &c.
⁋ Secundo sic. omnis potentia praecedens actum facit compositionem cum actu sequente in eo in quo est: quia sunt diuersa: cum nihil idem praecedit seipsum. In deo potentia est praecedens actum. Prius nim potuit multa facere quam facit ea. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quia secundum philosophum in perpetuis non differt esse & posse: actus & potentia. Deus autem summe perpetuus est, vt infra videbitur. ergo &c.
⁋ Hic oportet primo distinguere modos potentiae & actus: deinde videre in quibus ex modis eorum dubitationem habet proposita quaestio: & demum si secundum illos modos in deo possit poni aliqua compositio. Actus autem a philosophous distinguitur in ii. de anima, quod alius est sicut scientia, alius vero sicut considerare. Quorum primus est actus vt habitus. Secundus vero est actus vt opari ex habitu. Primo enim modo dicitur actus forma & perfectio rei cuiusque. Secundo modo dicitur actus operatio ex ipsa egrediens: qui similiter duplex est. Quidam enim dicitur actus primus: quidam vero dicitur actus secundus. Actus primus dicitur ille quem forma & perfectio rei opeatur in ipsa re per se. secundum quod actus lucis dicitur lucere: & viuentis viuere: & essentiae esse: qui est actus absolutus non deteriatus ad aliud. Actus vero secundus dicitur opeatio quam opeatur forma rei siue res per suam potentiam ad aliud determinata. Actus etiam primus quid est esse ab essentia rei in ipsa re, similiter duplex est. secundum duplex esse quod habet res a sua forma & essentia, quorum vnum est esse essentiae: quo forma quaelibet vel essentia secundum se accepta tantum est id quod est in se: quod est quidi tatiuum: siue esse essentiale essentiae rei vt essentia est: cui accidit omnis alia conditio essendi sequens, vt dictum est supra. Aliud vero est esse actualis existentiae. & hoc est duplex. Vnum in intellectu vt in cognoscente: quod est diminutum esse existentiae rei, vt patebit infra loquendo de veritate in deo. Aliud vero est in re exterius: quod est verum esse rei pertinens ad aliquod. x. praedicamentorum: quo id quod in se est natura & essentia quaedam, ab alio sit in existentia. Et est in re primum esse, inquantum res a reor reris dicta, habet rationem for malem exemplarem in diuina essentia. Secundum inquantum est obiectum in eius intelligentia. Tertium vero in quantum est effectus quidam productus ab eius potentia. Actus vero secundus similiter duplex est. quidam manens in ipso agente: vt sunt intelligere, velle: & omnis actus quo aliquod mouetur ex se. Alius vero est transiens in rem extra: qualis est omnis actio qua aliquod mouet & transmutat aliud a se. secundum quod amplius declaratum est supra.
⁋ Potentia vero distinguitur prima diuisione in potentiam actiuam & passiuam. Secundum Philo. enim in. ix. Meta. Potentiae omnes dicuntur: aut quia agunt, aut quia patiuntur. Et secundum Comm, quod intelligitur de hoc nomine potentia, primo fuit impositum intentioni ex qua possunt procedere actiones validae: quae dicitur fortitudo siue potentia naturalis difficile patiendi: & facile agendi: cuius contrarium est in potentia quae vocatur debilitas. Nomine autem illius potentiae dignior est res illa quae non patitur vllo modo: quam quae aliquo modo patitur. Vnde philosophus in. v. Metaphhice. loquens de tali potentia, dicit. Potentia est qua res non patitur omnino, neque transmutatur. Dem enim quod destruitur aut corrumpitur aliqua corruptione, accidit ei hoc quia non habet potentiam: aut quia diminuitur ab eo aliqua potentia. Et tamen aliquo modo potentia dicitur, quod enim corrumpitur, vt dicitur in. v. Meta. aestimatur esse in potentia ad cortuptionem. Non enim corrumperetur nisi haberet hanc potentiam. Deinde vero hoc nomen potentia translatum fuit ad possibilitatem recipiendi. Potentia autem actiua duplex est. quaedam quae est principium opeationis rei in se ipsa. secundum quod sciens et volens possibilis est considerare, nisi aliquid prohibeat extrinsecus. vt dicitur in ii. de anima. Alia vero est principium transmutationis ad aliud. de quae dicit philosophus in v. &. ix. Metaph. quod potentia est principium transmutationis in aliud. secundum quod est aliud. Potentia vero passiua quae est ad possibilitatem recipiendi, duplex est, vt dicit philosophus in. ii. de anima. Quaedam enim est ad corruptionem a contrario in priuatiuas dispositiones: sicut calidum est in potentia vt fiat frigidum: quae ex hoc quod est principium corrumpendi, aliquam impotentiae rationem habet. Quaedam vero est ad rei perfectionem: quae tunc verius dicitur habere rationem potentiae quando est ad melius, & minus vere quando est ad peius. secundum quod de vtroque modo simul dicit philosophus in. v. Metaph. Etur (inquit) potens quod habet potentiam qua transmutatur in aliquod aut in peius aut in melius. Potentia vero qua habet aliquid transmutari in melius, duplex est. Vna. scilicet quae aliquid est in potentia ad recipiendum secum aliud quo perficiatur. Alia vero quae aliquod est in potentia vt transmutetur in esse perfectum & completum. Et prima duplex est. Vna enim earum est potentia passiua ad ea quae sunt formae & res naturae. secundum quod de hoc modo & de alio iam dicto dicit philosophus in ix. Meta. Materia est in potentia vt veniat ad formam. Et similiter illa quae mouentur ad completionem. Alia vero est potentia passiua possibilis ad receptionem eius quod est ad salutem secundum habitum & naturam sine corruptione: vt est potentia sensus & intellectus. Cum igitur sic diuersis modis dicuntur potentia & actus: sciendum quod loquendo de potentia actiuaquae est principium transmutationis, & actu secundo qui est opeatio egrediens ab ipsa in aliud extra, ex illis non praet intelligi aliqua compositio in re est creata: quia actio inquantum egreditur a re nihil ponit in agente: sed solum in passo. Motus enim in quo conveniunt actio & passio ab agente: non in ipso est vt in subiecto: sed in passo solummodo, vt habetur in. iii. Phiycae. Et sic in quocumque agente nulla est compositio ex tali actum & potentia. Loquendo vero de potentia actiua & actu secundo qui egreditur ab ipsa: & manet in agente tamquam accidens & trans mutatio existens in ipso, ex tali potentia & actu est compositio in creaturis vt in intelligente inquantum est intelligens: & similiter in currente aut volente, & caeteris huiusmodi agentibus. Tali enim actu perficitur potentia in ipso agente. Sed talis compositio non potest intelligi in deo: quia potentia in ipso ab actu differt sola ratione: quorum diuersitas nullam facit compositionem, vt infra videbitur. Actio enim dei non potest esse aliqua transmutatio aut dispositio inhaerens in ipsco. vt infra patebit. Loquendo autem de potentia passiua illa quae est ad corruptionem, ex illa nulla habet fieri compositio cum aliquo actu in re. Per actum enim ei correspondentem nihil componitur: sed potius quod compositum est, corrumpitur & destruitur. Loquendo autem de potentia passiua illa quae receptiua est alicuius in re ad salutem & perfectionem: intelligendum quod cum omnis potentia tanlmus est in aliquo & respectu alicuius in aliquo vt in iperfecto, & respectu eius quo debet perfici, secundum quod in matia est potentia ad susceptionem forae intra se: & in fora est potentia vt informet materiam: & sic in composito mutuo perficiuntur: Vnde anima sepeata a corpore ipefecta est in suo esse: nec perficitur potentia eius & appetitus nisi fuerit corpori vnita: De tali igitur potemn tia & actu intelligendum quod potest intelligi potentia componi vt cum actu cum eo in quo est: quod est subtractum potentiae, vel cum eo ad quod est, quod superuenit ipsi potentiae: & ei cui subtracta est. Primo modo est compositio ex potentia & actu in omni eo quod est in potentia ad aliud secum vniendum: & sic in materia secundum se vt nuda considerata absque omni forma, consideratur compositio ex essentia materiae & possibilitate eius ad susceptionem formae. Similiter in quolibet susceptibili alicuius accntis vel accuntalis in se, intelligenda est compositio aliqua ex eo quod est secundum se, & potentia quae est susceptiuum alterius in se. Et similiter talis compositio est in essentia cuiuslibet formae materialis: ex eo scilicet quod ipsa est in se: & ex potentia quae est vnibilis alteri ad eius informationem. Est est compoteo in essentia cuiuslibet creaturae: ex eo quod res est in se absolute considerata dicta a ratitudine: & potentia ad esse essentiae suae. Est est in essentia cuiuslibet creaturae ex eo quod est secundum se & absolute, & potentia ad teriationem suam in supposito. Est etiam in ipso supposito quocumque creaturae absolute considerato cum potentia ad esse existentiae. Est est in illis quae habent existentiam incompletam in materia cum potentia ad esse completum acquirendum per agens educens id quod in potentia est ad actum. Est est in na tura generis cum potentia quam habet ad differentias ad constitutionem speciei. Sed iste modus compotenis non est vere compositio: quoniam vt infra videbitur, potentia non est nisi respectus fundatus in eo cuius est, in respectu ad aliud. quid comparatus ad id super quod in illo fundatur, cadit in eius essentiam. Compatus vero ad aliud, habet naturam respectus: qui non facit compotenem aliquam cum eo cuius est: vt simiter infra videbitur. Iste autem modus compotenis et siteset vera compotes in creaturis, omnino in deo cadere non praet, quia in eo nulla est omnino potentia ad vnionem cum alto vt ipse informet aliud: vel vt ab aliquo alio informetur: sicut habitum est supra. Intelligendo vero compotenen ex potentia & actu secundo mod scilicet cum eo ad quod est: sic sunt totidem modi compoteonis: quot iam praedicti: vt intelligatur fieri compositio ex omni eo quod est in potentia ad aliud: cum eo quo perficitur illa potentia, cuiusmodi est compositio ex materta & forma. Potentia enim materiae qua materia est susceptiua formae, perficitur per formam: & potentia formae qua inclinatur ad materiam, perficitur per esse suum in materia. & simiter est in compositione accntis cum subiecto: & rei cum esse essentiae, & essentiae cum supposito: & suppositi cum esse existentiae: et incompleti in esse existentiae vel essentiae cum suo complemento. Materia enim est in potentia ad formam et econverso: et subiectum ad accidens: et econverso: et res vt res est ad esse essentiae: et essentia ad suppositum: et suppositum ad existentiam: et incompletum ad completum. Et sic patet quod compositio ex actu et potentia communissima est et simplicissima: et in omni alio modo compotenis includitur, non econverso. Nec tamen potest inueniri in deo: quia in ipso non potest inueniri aliquorum diuersitas re absoluta vel intentione, vt infra videbitur: quorum tamen alterum necessarium est ad quamlibet praedictarum conpotonum: vt patet ex praedeteriatis, & amplius declarabitur inferius. Vnde etsi diuina essentia sit habilis vt concipiatur sub ratione sapientiae bonitatis & huiusmodi, & sic quodam modo est in potentia ad illa: sola tamen ratione haec omnia abinuicem differunt: & ab ipsa diuina essentia: quae nullam faciunt compositionem: ita quod quocumque modo in deo consideretur potentia, illa ab actu ad quem est, sola ratione differt. Et siter ab eo in quom est: & sic nullius compositionis potest esse pars. Cum igitur omnis potentia quaecum actu nata est facere aliquam compositionem differens est ab ipso: in deo autem omnino non distat potentia ab actu neque differt: in deo ergo nulla potest esse omnino compositio ex potentia & actu. Ex quo relinquitur quod sit actus purus & simplex, vt infra amplius videbitur. In quo aprtissime patet quaeliter deus omnis creaturae simplicitatem quantuncumque simplex imaginetur, aut ponatur in esse, multum per omnem modum excedit. Licet enim in simplicissimis creaturis: siqua tamen tales sint, quae secundum philosophum in viii. Metaphysicae. non habent materiam neque sensibilem, neque intelligibilem: ita sit quod vnumquodque eorum statim est illud quod est per essentiam: eo quod secundum Comm, non est aliquod additum: sed essentia est ipsum. Et secundum quod dicit Auic. v. Meta. quiditas omnis simplicis est ipsum. nihil enim ibi est receptibile suae quiditatis: Nullum tamen eorum statim est id quod est per existentiam. licet enim essentia eorum per generationem non vadit de incompleto ad completum: quia non fiunt ex materia: nec ex aliquo praeexistente in potentia: vadit tamen essentia eorum per creationem de non esse ad esse: ad quod ipsa rei essentia inquantum est essentia, in potentia est: quia solus deus in se est necesse esse. Gem autem aliud quantum est de se solum est possibile esse. Et ideo in quolibet tali necesse est concipere compositionem ex illo quid est in se scilicet ex potentia qua est susceptiuum in se actus alicuius ab alio a se. Vnde dicit Auic. i. i. Meta. Nihil est quod omnino sit expoliatum ab eo quod est in potentia respectu suiipsius nisi necesse esse. Et li. viii. Caetera omnia extra necesse esse habent quiditates quae sunt per se possibiles: quibus non accidit esse nisi extrisecus. Et Comm. dicit super. iii. de anima. Nulla forma est liberata a potentia simpliciter nisi prima forma.
⁋ Ad primum in oppositum: quod in deo est potentia quae perficitur per actum: Dicendum quod verum est de actu quid est agere. Sed illa perfectio non ponit aliquod in deo agente: quia eius potentia agendi & eius actio vt in ipso sunt: eius substantia sunt. Et differunt sola ratione: quae in deo nullam ponit compositionem: vt patebit loquendo de attributis. Nunc autem perfectio quam diuina actio ponit in aliud extra se: solum in deo ponit perfectionem quae est respectus ad illud sine omni compotene. Et de tali actu procedit obiectio. Loquendo autem de actu quid est vt habitus aliquis in natura & substantia rei: vel vt actus distans a potentia: talis non est aliquis in deo perficiens potentiam in ipso: quia poneret compotenem, vt patet ex praedictis.
On this page