Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum, ut materia cum forma, et hoc ad constituendum unum secundum substantiam
CIrca secundum arguitur: quod deus habet compositionem cum alio, vt materia cum forma. primo sic. esse materiae opponitur non enti per immediationem, quia materia secundum Augustinus est prope nihil, & secundum Platonem, media inter ens & non ens, siue inter aliquid secundum formam & nihil. per summam ergo immediationem se habet prima materia vt aliquid ens ad nihil. Quare cum aliquid & nihil segal cundum se per immeditionem opponuntur contradictorie: ergo materia & nihil opponuntur contradictorie, quia secundum Philosophum contradictio est oppositio cuius non est me dium secundum se. Nunc autem vt idem dicit. tantum vnum vni opponitur. & vt habitum est supra Deo nihil est oppositum, nisi non ens. Deus ergo est prima materia, illa autem componi habet cum forma. ergo &c.
⁋ Secundo sic. esse creaturae resolui habet in illud a quo participat, quia omne participans resoluitur in illud a quo participat. esse creaturae resoluitur in esse materiae primae, quia in hoc abibit vltimum. secundum Philosophum in fine primi Physicae. creatura ergo esse suum participat a prima materia. id autem a quo creatura participat esse suum, deus est. secundum praedeter minata. ergo &c. sicut prius.
⁋ In contrarium est, quia materia minime habet esse: & est summe in potentia. Deus autem maxime habet esse & in actu. Minime ergo habet rationem materiae, quare nec componibilis est cum alio: sicut materia cum forma. i
⁋ Tatua in rei veritate est ista quaestio, nec esset proponenda in serie quaestionum de deo, nisi quia aliqui deum esse primam materiam licet fatuissime posuerunt, quos videtur tangere Philosophus cum eorum ratione in xii. Metaph. Dicit enim ibi quod quidam qui aestimabant aestimatie nem Pytha. & Achilli dicebant, quod bonum & nobile non est in primo, cuius rationem assignabant, quia principia semper imperfectiora sunt principiatis. Plantarum enim principia (vt dixerunt) & animalium sunt semen & sperma. bonum autem & perfectum est in eis, quae sunt ex illis principiis, & non in ipsis principiis. Animalia enim & plantae perfectiora sunt seminibus & spermate. Quare cum deus secundum omnes non sit nisi primum principium omnium, ipse est ens imperfectissimum. Cum ergo tale ens non est nisi materia omnino prima, dicebant ex hoc quod deus est materia prima, & per consequens quod caderet in compositione omnium cum forma. Et acceperunt isti opinionem suam a primis philosophantibus, Stoicis scilicet & Epicureis, qui omnia vnum secundum substantiam dicebant, quia non videbant substantiam nisi materiam, & illam solam dicebant esse primum principium omnium. formas autem nihil esse dicebant nisi modos quosdam materiae, resultantes ex partium compositione & ordine, ex quibus dicebant primo causari figuras & Mathematica, & ex figuris motus & naturalia. & sic materiam, tanquam id quid solum erat secundum eos principium & causa omnium, & in omnibus substantialiter tanquam tota substantia omnium, ponebant esse deum. Quorum opinio omnino stare non potest, quia virtus mouentis & moti necessario sunt contrariae, & maxime mouentis primi vniuersaliter non moti omnino, & primi moti nihil omnino mouentis. Virtus enim mouentis est ex dispositione perfectionis, qua res est aliquid in actu, & fluit in aliud. Virtus autem moti est ex dispositione imperfectionis qua res est aliquid in potentia, & recipit aliquid ab alio. Vnde motus vt est actio ab agente & mouente, est dispositio perfecti vt perfectum est: vt vero est passio in moto, est dispositio imperfecti vt imperfectum est, & ideo mouetur & transmutatur ab agente tanquam contrarium, quousque fiat simile, & cesset motus. Quare cum deus vniuersalis motor est, & primus omnium, & materia est primum & vniuersaliter motum: Deus igitur & materia summe distant in essentia: & ideo minime possunt esse idem, maxime cum materia id quid est, in potentia est, omni actu perfectionis carens: quem non nisi ab alio recipit, quod non potest esse nisi ens in actu. potentia enim simpliciter posterior est actu. secundum enim Philosophum. ix. Metaph. semper potentiam in vno, praecedit actus in alio, quod enim est in potem tia non procedit ad actum nisi per aliquid praeexistens in actu. Et secundum hoc respondet Philosophus in. xii. Metaphy. dictorum rationi, dicens quod illud non est verum quod ipsi reputant verum. Semina enim & alia principia quae sunt imperfecta, non sunt simpliciter prima & principia omnium. sed solummodo aliquorum. ipsa enim sunt principiata ab aliis praecedentibus perfectis, a quibus descendunt illa semina. Gallina enim simpliciter praecedit ouum simpliciter, licet hoc ouum praecedat hanc gallinam quae nascitur ex illo ouo: & cum hoc gallina & omne perfectum a quo habet esse & descindi semen ad generationem sui similis, & speciei perpetuationem, habet aliam causam priorem simplici ter non in suo genere, vt causae materialis & principii imperfecti existentis in potentia, sed in genere causae efficientis & mouentis & principii existentis perfecti in actu sine omnis potentiae passiuae proprie dictae admixtione. Vnde dicit Philosophus in xii. praedicto. Primum autem non est semen factum, sed aliquod perfectum. verbi gratia, quod oportet hominem esse ante sperma, non illum qui sit ex hoc, sed alium ex quo sit semen. Vbi notat duplicem ordinem eorum quae fiunt, vnum indiuiduorum eiusdem speciei adinuicem, secundum quod ab homine procedit semen, & de illo semine generatur alius homo, a quo iterato procedit semen ad alterius generationem, & sic in infinitum. Alium totius speciei ad suam causam efficientem, a quo tota species habet esse, & in esse conseruari & moueri ad continuam generationem. Primum ordinem appellauerunt Philosophi accidentalem, & dicebant quod posset procedere in infinitum in ante & post assumendo. Secundum vero appellauerunt ordinem essentialem, in quo dicebant necessario statum esse in mouentibus &i motis se habentibus per ordinem, vt probatur. ii. Me taph. & hoc in primum mouens ex se non motum, & in vltimum motum ex se non mouens. vt probatur. viii. Phycae. Et per hunc modum ponebant generationem & motum semper fuisse & fore, & generationem infinitam tam ex parte ante, quam ex parte post. de quo non est hic locus perscrutationis ad praesens. Sed sufficit nobis ad praesens videre quod in primo ordine Pythagorici & Achillei aspiciebant ad principium materiale quid solum cognouerunt in entibus, non autem ad aliquod principium mouens & agens. vt dicitur. ii. Metaph. Et ideo cum deum non potuerunt paonere nisi principium entium, necesse habebant deum ponere esse primam materiam, & ideo minime bonum & nobile. Nos autem debemus aspicere ad secundum ordinem, & ad principium agens & mouens, a quo habent esse, & principium materiale imperfectum, & etiam principium formale, & tota spe cies perfecta constituta in omnibus suis indiuiduis. & dicere debemus illud primum principium esse deum. Deus enim causarum & omnium videtur esse principium quoddam. vt dicitur in primo Metaphi. Quod quidem principium agens & mouens cum principio materiali nunquam coincidit, neque in idem numero, neque in idem specie. vt dicitur primo Physicae. Deus igitur omnino non potest venire in compositionem aliquam cum principio formali, vt materia.
⁋ Ad primum in oppositum: quod non ens opponitur contradictorie deo & materiae: ergo sunt idem: Dicendum quod aliquid opponitur alicui dupliciter. Vno modo per se & primo. hoc modo ens communissime acceptum ad ens creatum & increatum, ad ens per essentiam & per existen tiam, opponitur non enti pure. Alio modo per se, sed non primo. hoc modo quodlibet ens sub ente con munissime dicto opponitur non enti, scilicet ratione qua est ens simpliciter, non ratione qua est ens tale. Quod ergo dicit Philosophus, quod in contradictoriis tantum vnum vni opponitur, verum est primo & per seper se autem non primo possunt multa vni opponi. Primo modo ens oppositum non enti est tantum vnum, analogica scilicet communitate. Secundo modo quodlibet ens inquantum in se habet entis naturam opponitur non enti, & sic deus & materia non enti opponuntur per immediationem, non tamen per aequalem distantiam in natura & esse. Quantum enim res est magis in potentia, magis appropinquat non enti, & quanto magis est in actu, tanto magis distat ab ipsa.
⁋ Ad secundum quod esse creaturae resoluitur in materiam &c. Dicendum quod est quaedam resolutio qua aliquid resoluitur in aliud tanquam in imperfectum ex quo habet fieri, vel tanquam in persectum a quo habet fieri. Primo modo fit resolutio in materiam, eorum quae habent materiam. Secundo modo in primum agens. Ab eo in quod resoluitur res primo modo, non participat suum esse, sed solum suum posse esse, sed ab eo in quod sit eius resolutio secundo modo. Et sic non oportet quod deus sit prima materia, licet in ambo fit rerum re solutio, quoniam hoc sit diuersimode: vt visum est.
On this page