Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deus habeat componi cum alio: ut forma cum materia

CIrca Primum arguitur: quod deus habeat compositionem cum alio vt forma cum materia Primo sic. dicit Dio. iiii. c. de caele hier. Esse omnium est super esse diuinitatis. & vt di cit de di. no. c. i. Eorum quae sunt, essentia. Et. c. v. Ipse est esse existentibus. Sed nihil est esse vel essentia alicuius: quod non sit principium formale in eo: quia aforma sunt esse & essentia rei. ergo &c.

⁋ Secundo sic. omnis potentia passiua reducitur ad potentiam primae materiae: & omnis potentia actiua ad potentiam primi agentis. secundum philosophum: & Comm. v. &. ix. Meta. Sed potentia passiua in entibus sic reducitur ad potentiam primae materiae: quod non est in aliquo nisi quia in ipso principium materiale est ipsa prima materia. ergo omnis potentia actiua in entibus sic reducitur ad potentiam primi agentis: quod non est in aliquo nisi quia in ipso est principium formale primum agens. Pati enim est, proprium materiae. agere autem est alterius potentiae scilicet formae. secundum philosophum id i. de genera. ergo &c.

⁋ In contrarium est: quia quod de se est principium formale in constitutione alicuius compositi cum materia, est vt pars respectu totius, & ita vt imperfectum quid. In deo autem nulla potest cadere imperfectio, vt infra videbitur. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc, quod secundum quod recitat Augustinus iiii. de civitate dei, quorundam erat opinio quod deus esset animus mundi: cui mundus ipse totus sicut corpus est: & sicut materia. vt sit mundus ipse vnum animal magnum constans ex anima & corpore: ac si deus ipse sinu quodam naturae in seipso continens sit omnia: & ex ipso quasi ex ipsius totius mundi anima qua ipse viuificatur animae cunctorum viuentium pro cuiusque nascentis sorte sumantur. In quam sententiam incidit error Manichaeorum dicentium omnium corpora esse a deo malo tenebrarum, qui cum luctam habuit cum deo lucis, in bello commixtae sunt partes dei lucis cum omnibus rebus corporalibus. Vnde & dicebant omnibus vitam inesse ex commixtione portionis diuinae substantiae cum eis. Propter quod & dicebant nullum virgultum carpendum esse, neque animal: aliquod occidendum, ne diuina portio oecidatur vel contingatur in illo: & alia absurda quam plurima. secundum quod recitat Augustinus in libro contra epistolam funda. Vnde quia forma in vnoquoque est principium essendi, ex iam dicta opinione oritur opinio dicentium, quod esse dei est esse formale cuiuslibet entis: & cum esse dei est ipse deus, vt habitum est supra, vlterius ex hoc consecutus est error idololatriae hominum, putantium quod totus mundus & quaelibet pars mundi deus est. Vnde & diuersi diuersis partibus mundi cultum diuinum exhibebant. secundum quod diuersimode diuersi in eis aestimabant praecellere diuinum esse. secundum quod recitatur Augustinus i de doct. Christia. Et est hic aduertendum: quod licet causaliter ex eo quod deus ponitur esse principium formale omnium, consequitur quod esse dei sit esse omnium aliorum, & vlterius quod omnia sunt quasi portio quaedam diuini esse vt dictum est: deceptio tamen circa vtrumque eorum ortum habuit circa esse dei & creaturae, credendo scilicet esse dei fore esse formale cuiuslibet creaturae. Cum enim videbant rem quancunque denominari esse simpli citer, & esse tale vel tale, vt hominem vel album, sicut esse tale attribuitur ei ab entitate tali quae est in ea, vt humanitatis vel albedinis, sic & esse simpliciter dicebant ei attribui ab entitate aliqua simpliciter quae est in ea. Quare cum entitas simpliciter nullo determinata aut specificata non conuenit nisi diuinae entitati, vt habitum est supra: credebant igitur quod diuina entitas inesset cuilibet creaturae: a qua denominaretur esse simpliciter. Hoc autem non esset nisi diuina natura esset forma in ea. Secundum hunc igitur modum ponebant quod deitas esset forma vniuersi entis, dans esse sima pliciter cuilibet enti tanquam principium formale cadens in eius compositione cum eius propria natura tanquam cum principio materiali, quo vnumquodque habet esse suum particulare quo differt ab alio: Dicendo quod esse in quo res communicant sit diuinum esse a diuina natura existente in eis: esse vero quo vna res differt ab alia, sit esse proprium cuiusque a natura sibi propria qua vna res differt ab alia, secundum quam esse diuinum obumbratur in rebus secundum plus & minus: & cadit a sua syna ceritate quam habet in se. Et secundum hoc forte dixit idololatra ille Trimegistus quod deus est omne quod est, & quod omnia plena sunt deo.

⁋ Hic ergo oportet primo dictam deceptionem dissoluere, & deinde falsitatem ipsius positionis in se ostendere. Deceptio autem illa in qua erantur paralogizati, processit secundum fallaciam aequiuocationis, quasi arguendo sic. Homo non solum est ens tale: sed etiam ens simpliciter, & similiter quodlibet aliud. Cum ergo singulum dicitur esse ens tale ab eo quod est in eo entitas & natura talis: ergo consimiliter vnumquodque dicetur ens simpliciter ab eo quod in ipso est natura aliqua & entitas simpliciter, quod non est nisi diuina essentia. ergo &c. Quod non se quitur, quoniam esse simpliciter dicitur dupliciter. Vno modo esse in sua communitate dictum. Alio modo esse primum & princi paliter dictum, secundum quod in ente creato ens simpliciter dicitur vno modo ens analogum ad substantiam & accidens, alio modo ens substantia respectu accidentis. Secundo modo esse simpliciter soli deo conuenit: quia est esse per essentiam, & non nisi esse quod est necesse esse, vt habitum est supra, a quo omnia alia habent esse suum per participationem. Et est illud esse dei incommunicabile secundum personas absolutas & singulare, sicut & ipsa diuina essentia. vt supra determinatum est. Esse autem simpliciter primo modo est commune analogum creaturae & creatori, non continendo in se diuinam essentiam vt partem suam formalem, sicut illi ponebant: sed participando esse diuinae essentiae in similitudine rei creatae ad effigiem diuinae naturae. vt expositum est supra, & infra amplius exponetur. Illi autem non distinguebant inter esse simpliciter primo modo & secundo, credentes non dici esse simpliciter, nisi secundo modo, quod non est verum. Esse enim simpliciter dicitur quia indeterminate & absolute acceptum. sed tale potest esse, quia nec est determiatum: nec aliqua intentione determinabile, cuiusmodi est esse diuinum, quia ipsum non est nisi esse. secundum quod dicit btuns Dionyy. aut quia non est determinatum: est tamen determinabile per aliam intentionem sibi aduenientem, quemadmodum enim dictum est supra, in omni creatura compositio est ex essentia & esse. Errori praedictorum prope sunt, licet non percipiant, illi qui dicunt quod esse in creatutis sit aliquid re diuersum ab ipsa essentia creaturae. Cum enim res illa de qua dicunt quod sit ipsum esse, sit. praeter essentiam rei: & non potest esse accidens verum & absolu tum in re: quia tunc substantia non haberet esse nisi per suum accidens: cum tamen debet esse econ uerso, eo quod accidens non habet esse nisi per substantiam: quia accidentis esse est inesse: Necesse ergo est eam esse substantiam. Quare cum non potest esse substantia alterius creaturae, quia substantia vnius creaturae non dat esse alteri: eo quod vna creatura per substantiam suam habet esse aliod ab altera: necesse igitur habent ponere quod sit substantia creatoris: quod omnino est impossibile. quia ipsa non dat eis esse: communicando eis suum esse in naturae identitate, sicut deus pater communicat esse suum filio: & non potest esse creatura cui sic esse diuinum conmunicetur, sed solum creator deus, sed deus dat esse creaturae ad imitationem suam quamlibet creaturam in esse producendo. Quod quia ad imitationem esse dei procedit, vt proprius esfectus eius, quodammodo esse diuinum est. & secundum hoc esse dei proprium inquantum causat esse quodam modo sibi simile in creatura, dicitur esse quodammodo creaturae. cuiuslibet enim esse creaturae nihil aliud est in creatura quam respectus ad deum, inquantum sub ratione similis, est eius effectus. vt sicut veritas in creatura non est nisi respectus in ea ad deum, vt ad causam formalem exemplarem: bonitas vero vt ad causam finalem perfectiuam quemadmodum determinabitur inferius, sic entitas in creatura non est nisi respectus in ea ad deum, vt ad causam eius efficientem, quemadmodum expositum est supra.

⁋ Et secundum hoc exponendae sunt auctoritates Dionyus. adductae in primo argumen toio vnde Diony. A. ca. caelestis Hierarchiae inducit eas sic. Bonitatem vniuersali superessentialis diuinis tas eorum quae sunt essentias esse substituens adduxit. est enim hoc omnium causae & super omnia bonitatis proprium ad communionem suam ea quae sunt vocare, vt vnicuique eorum quae sunt ex propria definitur analogia. Ex quo concludit intentum, & in argumento assumptum subdens. Existentia igitur omnia esse eius participant. esse enim omnium est super esse diuinitatis. Super quo dicit Hu. in commen. Quia per esse dei quod est super omne esse, esse habet quod subsistit quicquod est. Esse dico aliud, quam sit esse dei, sed causatum ab illo. secundum quod di cit Augustinus super Ion ser. xxviii. Si omnia quae sunt per te facta sunt, quid est quod tibi proprium tenuisti: ipsum esse, quod aliis non dedisti. Et ideo dicit Diony. ca i. i. de diui. no. Oim quidem est quae sunt causale: ipsum autem nihil in omnibus quae sunt, superessentialiter exaltatum. & sequitur post aliqua interposita. Et omnia quae sunt, & nihil eorum quae sunt. Cui concordat illud quod dicit Auic. viii. Metaph. Ome quod est ab ipso est, & non est communicans ei quod ab ipso est. lpse vero est omne quod est, & tamen non est aliquid ex his. Vnde Dionysius. vbi assumpta fuit secunda auctoritas, dicit sic. Simpliciter dicendum viuentium vita, & eorum quae sunt essentia, omnis vitae & essentiae principium, & causa per suam vt sint quae sunt actiuam, & continentem bonitatem. Vnde & de di. no. ca. v. vbi ponit tertiam auctoritatem bene exponit seipsum dicens. Deus non est ens, sed simpliciter & incircunfinite totum in seipso coambiens & perambiens, & non erat nec erit magis, neque est, sed ipse est esse existentibus. Quod exponit subdens. Omnis vtcum quod entis qui est ante ens, principium & causa, & omnia ipsum participant, & a nullo existentium recedit.

⁋ Ad secundum quod potentia actiua in creaturis reducitur ad potentiam primi agentis, sicut potentia passiua ad potentiam materiae: Dicendum sicut patet ex praedictis, quod potentia proprie passiua in re est ex defectu & imperfectione qua habet posse esse, & non esse. Et ideo cum quaelibet creatura ex se defectibilis est & ex nihilo: naturae creaturae vt creatura est, non repugnat primum principium potentiale, cuiusmodi est materia, quin possit esse de natura & substantia eius. Potentia autem actiua in re, est ex actualitate & perfectione eius, & ideo summe & primo habet esse in summe actuali & perfecto ente, & in aliis ex actua litatis & perfectionis eius participatione, quibus ex eo quod sunt ex nihilo repugnat summa actualitas & perfectio quae est in diuina substantia. propter quod licet de essentia creaturae potest esse id quod est primo in potentia passiua, ad quod habet reduci omnis potentia passiua, non tamen potest esse de eius essentia id quod est primo in potentia actiua, ad quod habet reduci omnis alia potentia actiua. vnde deficit simile-

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1