Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum, ut finis cum ordinabili ad finem, ad constituendum universum

CIrca. vi. arguitur quod deus habeat compositionem cum aliis sicut finis cum eis quae sunt ad finem ad perficiendum vnitatem vniuersi. Primo sic: Non est ordo naturalis nisi ex aliqua connexione naturali ordinatorum. In nullo enim connexa naturaliter ordinem non habent adinuicem nisi accidentalem: sicut indiuidua diuersa sub eadem specie inter se & respectu speciei. ordo naturalis est in vniuerso inter deum & creaturam mundi. Aliter enim mundus non nisi accidentaliter dependeret a deo. ergo deus & creatura aliqua naturali connexione connexi sunt: quae non est sine connexorum aliqua compositione. ergo &c.

⁋ Secundo sic. creaturae omnes se habent ad deum: sicut ad suum finem: vt commilitones exercitus ad ducem: secundum philosophum in xii. Meta. sed dux exercitus aliquam compositionem habet cum militibus ad constituendum vnitatem exercitus. lpse enim exercitus caput est: & milites membra. ergo &c.

⁋ In contrarium est quod componentia semper sunt vt imperfectum & in potentia re spectu totius compositi. Deus nullam patitur imperfectionem: neque est ad aliquod in potentia. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod cum deus se habet ad creata in triplici genere causae: formalis, esficientis, & finalis: sicut cum eis nullam potest habere compositionem vt forma: quia non est forma inhaerens: sed exemplaris: vt habitum est supra: neque vt efficiens: quia nihil mouet vel agit per aliquam naturalem colligantiam ad motum & actum: vt habitum est iam: sic in rei veritate non potest cum eis habere aliquam compositionem vt finis: quia per nullam dependentiam se hiys ad ea quae sunt ad ipsum sicut ad finem. Non en mouet ad se alia a se: vt ab eis aliquid bonitatis & perfectionis accipiat: dicente Dauid ad deum in persona omnis creaturae: Bonorum meorum non eges: sed vt eis suam bonitatem & perfectionem conicet: ad quam consequendam omnia alia agunt & mouent. Vnde Philosophus in xii. Metaphysicae. quaerit quomodo in natura totius vniuersi sit bonum & nobile: vtrum scilicet sit aliquod bonum distinctum per se & absolutum bonum: non recipiens bonitatem ex ordine ad aliud: an sit bonum vniuersi per ordinem. Et respondet quod vtroque modo est bonum in vniuerso: vt in exercitum & ciuitate est bonum quoddam in ordine: & bonum aliud absolutum est in duce exercitus & ciuitatis: quod non est ei bonum ex ordine quem habet ad exercitum vel ciuitatem: sed econverso, in exercitu vel ciuitate non est bonum nisi ex ordine ad ducem. & sic secundum philosophum: omnia quae sunt in vniuerso ordinata sunt inter se: & ad primum agens tanquam ad vltimum fi nem qui deus est: ipse autem ad nihil est ordinatus: quia nihil habet bonitatis ex ordine ad aliud: sed abundantia bonitatis suae fluit bonitatem super omnia alia: per quam ipsa in se reducit: & hoc non necessitate naturali: vt posuerunt philosophi: quia hoc non posset esse sine colligantia & compositione: vt dictum est: sed libera voluntate. Vnde absolute dicendum, quod deus cum vniuerso nullam habet compositionem omnino: vt nec pers vniuersi vllo modo dici possit: sed talem colligantiam in ordine ad ipsum habent inter se tamquam partes vniuersi omnes creaturae: in quo concurrunt ad componendum mundum: sicut exponendum est loquendo de vnitate mundi. Secundum enim quod dicit Comment. super. xii. Meta, quemadmodum princeps ciuitatis necesse est vt habeat aliquam actionem, propriam nobilissimam quam intendunt omnes quid sunt sub eo: & ponunt actiones suas seruientes actioni primi: iuuantes sein uicem in seruando bonam quietem: sicut accidit in artificiis: quae iuuant se erga vnum artificiale: sic est vnus princeps deus in vniuerso: hamens actionem nobilissimam quam intendunt omnia quae sunt in mundo: & tendunt in illam iuuantia seiuicem.

⁋ Ad primum in oppositum: quod inter deum & creaturam est ordo naturalis, ergo & connexio: Dicendum quod ordo inter deum & creaturam non est per aliquam dependentiam aut necessitatem naturae ex parte dei: sed est solum relatio quaedam: quae secundum rem solum est in creatura propter dependentiam eius ad creatorem ex naturalis necessitatis indigentia: in deo autem secundum dici solum: quia nullam dependentiam naturalis necessitatis habet ad ipsam. Non tamen est ordo accidentalis inter deum & creaturam: quia naturali necessitate creatura habet dependentiam ad ipsum: licet non econuerso: & non est ordo accidentalis ad aliqua nisi quando neutrum essentialiter ordinatur ad alterum.

⁋ Ad secundum quod deus se habet ad creaturas sicut dux ad exercitum vel ciuitatem: Dicendum quod dux exercitus vel ciuitatis potest dupliciter conside rari. Vno modo vt alios praecellens in sapientia & virtute: sicut decet principem: vt determinat Philosophus in tertio Polit. Alio modo vt homo similis in natura cum aliis. Primo modo dux in nullo indiget exercitu vel ciuitate: sed econverso: & hoc modo valet similitudo ad propositum: vt iam expositum est. Nec habet dux connexionem cum aliis sicut neque deus cum mundo: nisi propter bonum aliorum: non propter bonum, proprium: nisi per accidens: inquantum est homo similis aliis. & illo modo non valet similitudo: nisi quo ad hoc quod dux etiam inquantum homo debet in naturalibus praecellere alios: vt determinat Philosophus. i. &. iii. Polit. Et quod assumitur in argumento: quod dux est caput: Dicendum quod caput & hir rationem praecellentis in corpore: & hi rationem membri in ipso. Quo ad primam conditionem, dux inquantum dux caput est ciuitatis: sicut deus vniuersi: & non quo ad secundam, non eni. ponit caput connexionem vel compositio nem cum membris: nisi inquantum habet rationem membri, non autem inquantum habet rationem praecellentis tantum: vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6