Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Utrum Deus omnino careat omni modo compositionis

CIrca octauum arguitur quod deus non careat omni modo compositionis Primo sic. quod cum alio habet convenientiam & differentiam: habet in se diuersa: quia ab eodem non differt aliquid eo quo cum eo conuenit. deus cum creatura convenientiam habet & differentiam, vt habitum est supra. Deus ergo habet in se diuersa. nullum tale implex est carens omni modo compositionis. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Boethius di cit de hebdo. Quod est participat aliquo vt sit: alio vero vt aliquid sit. Deus autem est, & est aliquid in natura & essentia, vt habitum est supra. ergo participat alio & alio. nullum tale est omnino simplex sine omni compositione. ergo &c.

⁋ In contrarium est. quoniam simplex semper praeponendum est composito: & minus compositum magis composito. secundum quod dicit Augustinus de quantitate animae cap. xii. Pluris profecto habendum est id quod diuidi non potest: praeponamus igitur necesse est & quid minus diuidi potest. omnino ergo praeponendum est quod omnino diuidi non potest: & omni compositione caret. deo autem tribuendum est omne quod in rebus praeponendum est, vt infra dicetur. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod ista quaestio est conclusio omnium praedictarum quaestionum de simplicitate dei: & est vtrum sit summe simplex: & ita summe vnus in natura & essentia sua. Et vt puto, in praetactis quaestionibus explicata est omnis ratio compositionis qua aliquid habet componi vel ex aliis vel cum alio vt per hoc ei conueniat aliqua ratio compositionis. Vnde cum vt patet ex praedeterminatis, in deo nullo dictorum modorum est inuenire aliquam rationem compositionis: absolute profitendum est quod deus caret omni compositione: & quod est omnino simplex in fine simplicitatis & vnitatis. Cuius maxima ratio est communis ad omnia praedeterminata de compositione ex aliis: quia quod vllo modo compositum est, ex componentibus habet suam vnitatem: quare non ex seipso per seipsum, sed per aliquid sui: & ita neque similiter esse. secundum enim quod dicit Augustinus de moribus Manich. nihil aliud est esse qui vnum esse: itaque inquantum vnitatem adipiscitur intantum est. Vnitas enim est ordinatio & concordia qua sunt inquam tum sunt ea quae composita sunt. Nam simplicia per se sunt: quia per se vnum sunt, quae autem non sunt simplicia, concordia partium imitantur vnitatem: & intantum sunt inquantum eam consequuntur. Deus autem ex se & per se habet esse: quia est ipsum necesse esse, vt habitum est supra. Nullo ergo modo possibile est ponere deum esse compositum ex aliis & diuersis: neque etiam cum alio: quia nihil possibile est conponi cum alio nisi cum quo natum est facere tertium conpositum: quod omnino impossibile est circadeumquoniam diuersa diuisa ex quibus potest fieri aliquod vnum, quantuncumque etiam vnum eorum est in potentia & alterum in actu, necessario egent vniente & coniugente illa, qualis est primus motor in omnibus in quibus est compositio tanquam ex materia & forma, vt dicitur in fine. viii. meta. Tale autem semper de necessitate na tura prius habet esse compositis: quia agens prius est patienti: & faciens facto. Deus autem nihil orius se habere potest. compositio ergo cum alio nec in deo cadere potest. Nulla igitur ratio compositionis potest esse in ipso: sed est simplicissimus in fine simplicitatis existens, respectu cuius omne aliud ens quodammodo est compositum, vt habitum est supra: & sic per consequens deus est summae & perfectae vnitatis respectu cuius omnia alia quodammodo sunt multa. Propter quod dicit beatus Ber. v. ad Eug. Inter omnia quae vnum dicuntur arcem tenet vnitas diuinae trinitatis. & Hug. super cap. vii. cael. Hier. dicit. Vnum collectione dicitur, & vnum compositione, & vnum similitudine. Quae omnia quia non totum quiod sunt vnum sunt: vere vnum non sunt: & vnitatis nomen similitudine tantum mutuantur non proprietate. Diui nae autem naturae cuius est vnum esse: & simplex esse: totum quod est, vere vnum esse est. Et ideo recte non solum monas: sed henas quoque appellari debuit: quia vnitas eius in vera eiusdem atque indiuisae substantiae semper simplicitate subsistit. Quomodo autem huic & tantae simplicitati non repugnat trinitas personarum aut attributorum pluralitas vel vnio cum humanitate in Christo, in propriis locis exponendum est.

⁋ Ad primum in oppositum quod deus est compositus: quia cum alio habet coueniem tiam & differentiam: Dicendum quod est convenientia vniuocationis, quae est ex participatione eiusdem naturae per de finitionem vniuocorum: & est convenientia analogiae siue proportionis, quae est ex similitudine & imitatione naturae ad naturam in diuersis. Differentia & conuenientia primo modo necessario ponit con positionem in eo quod differt & convenit cum alio. & nullo modo convenit deo: sed solum eis quae in eo dem praedicamento communicant rationem generis vel speciei: quod nullo modo conuenit deo, vt supra habitum est. Conuenientia autem secundo modo cum dicitur ad aliquid vnum, nequaquam ponit compositio nem in eo quod conuenit & differt: quia eodem simplici est conuenientia & differentia: sed secundum aliam & aliam rationem. Deus enim per suam essentiam a creaturis differt: quia nulla creatura naturae di uinae est: & eadem cum eis conuenit: quia eam omnis creatura in natura & essentia sua quodammodo imitatur. & per hoc deus nihil est eorum quae sunt: & quodammodo est omnia quae sunt, vt dictum est supra, & amplius dicetur infra.

⁋ Ad secundum de dicto Boethii: Dicendum secundum praedeterminata, & secundum quod sonant verba, quod dictum illud solum veritatem habet in creaturis tantum, de quibus indicat se loqui explicando verbum participationis, Deus autem cum est omnino esse per essentiam, nullo participat neque vt sit: neque vt aliquid sit: sicut facit creatura, vt habitum est supra. Proprie enim deus non est nisi esse absolute: quia est esse subsistens omnino indeterminatum priuatione cuiuslibet rationis determinantis. Eem autem ali quod convenit ei minus proprie, inquantum. scilicet esse dei concipimus modo nostro, vt scilicet subsistens in supposito in quo non habet alio esse & esse aliquid, sed eodem omnino. secundum quod dicit Augustinus xi. de ciui. dei. ldeo simplex dicitur, quoniam est hoc quod habet. vnde dictum est supra quod in ipso nulla compositio cadit ex natura & supposito: sicut est in creaturis. Vnde quia modo essentiae creaturarum quodammodo capimus diuinam essentia. scilicet vt in supposito absoluto, sed non bene, cum dicimus ens: vt absolutam vero cum dicimus esse: ideo dicit Diony. v. ca. de di. no. Deus non est ens: sed simpliciter & incircunfinite totum in seipso esse. Vnde diuina natura vt est subsistens in supposito vel potius ipse deus, non proprie dicitur esse aliquid, sed ad aliquid. Non enim subsistit nisi ad aliquid, vt infra patebit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8