Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Deus sit mutabilis motu corruptionis ab esse in non esse
CIrca secundum arguitur quod deus sit mutabilis in sua substantia ab esse in non esse: & quod pos sit omnino non esse Primo sic. sicut se habet non ens ad esse, sic se habet ens ad non esse: quia ens & non ens contradicunt: sicut esse & non esse: & de quolibet affirmatio vniversaline gatio & non simul de eodem: & ita si aliquid est verum de aliquo: & contradictorium necessario est verum de contradictorio. Sed de se non ens quod nec est nec fuit nec vnquam erit, potest esse: quia potest generari: non tamen generabitur vnquam, quoniam secundum Philosophum: licet omne corruptibile corrumpetur: non tamen omne generabile generabitur. ergo de se ens quod est & fuit sem per & erit semper, potest non esse. hoc autem non est nisi solus deus, vt infra videbitur. ergo &c.
⁋ Secundo sic. quod conuenit enti inquantum est ens, conuenit cuilibet enti, quoniam secundum quod ipsum & vniversale sunt idem secundum Philosophum primo poster. Sed ens inquantum ens diuiditur in ens potentia & ens actu. secundum Philosophum. v. & ix. metaphysi. ergo & quodlibet ens. cum ergo deus secundum Auicen. continetur sub ente simpliciter, deo convenire debet esse ens actum & ens potentia. sed non est in potentia ens nisi quod potest esse non ens: quia eadem est potentia contrariorum. ergo &c.
⁋ Tertio sic. post esse primi nihil erit: sed illud est transmutabile de esse in non esse post cuius esse sequitur non esse. ergo &c.
⁋ In oppositum arguit Anselmus mon. xviii. ca. sic. Si summa essentia finem habitura est: aut volens aut nolens deficiet. Sed pro certo non est simplex bonum cuius voluntate perit summum bonum, quare sponte non deficiet: quoniam est summe bonum. Si autem nolens peritura est, nec est summe potens nec omnipotens. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod licet rationibus superinductis in quaestione an sit deus principaliter probatur quod necessarium sit ponere deum esse: licet etiam aliud est probare quod necessarium est pone re deum esse, & probare quod deus habet esse necessarium quod est impossibile ad non esse: eisdem tamen rationibus siquis inspi ciat, convincitur deum habere esse necessarium: quia si deus posset esse suum amittere, ipsum esse suum aliquod esset aliud re vel intentione a sua natura & essentia, quae modo intelligeretur esse, modo non esse, quasi subiectum commune vtriusque: & ideo de se illa non haberet esse formaliter: quaere multo minus effectiue: quia nihil est cam agens suiipsius vt sit: & sic non esset cam prima omnium: cuius contrarium rationes illae convincunt. Probant enim aliquid tale esse: & illud est quod ponitur esse deus. Quia ergo illae rationes ex creaturis sumuntur per canlitatem, per se non convicunt deum non posse non esse: neque habere esse necessarium: sed solummodo convicunt absolute quia deus sit: licet ex consequent ex illo sequitur istud vt dictum est. Quia igitur deus non potest non esse: sed quod habeat esse necessarium ex eius natura & dispositione in se, declarari debet principaliter: & hoc patet clare ex praedeterminatis. quia enim vt dictum est supra, esse dei non est aliquid supra suam essentiam: neque esse illud quod sumitur ab ente simpli citer quo dicitur deus esse aliquid per suam essentiam: neque quod sumitur ab ente in actu quo dicitur esse in actu: quae duo esse licet aliqua intentione differunt in creaturis, vt visum est supra, in deo tamen penitus nec re nec intentione differunt: dictum est etiam quod essentia dei est ipsum esse eius: ita quod sint vnum & idem penitus re & intentione: Quare cum vnum & idem penitus re & intentione sibiipsi abesse non potest, esse dei abesse eius essentiae omnino non potest. Nunc autem nihil ens potest non esse nisi per hoc quod esse suae actualis existentiae potest abesse suae essentiae per casum eius in non esse: sicut contingit in creaturis, vt videbitur loquendo de esse creaturae. Non autem potest hoc contingere in deo: quia in ipso sunt idem penitus re & intentione essentia & esse actuale: sicut sunt idem in ipso sapientia & sapere. vt ideo sicut secundum Augustinus sapiens sapientia acquisita potest amittendo sapientiam non sapere: ipsa tamen sapientia sepeata non potest non sapere: quia seipsam non potest amittere: sic ens habens esse acquisitum in creaturis potest esse non ens amittem do esse: quod autem per suam essentiam est ipsum suum esse: quemadmodum deus est, vt dictum est supra: sicut non potest amittere suam essentiam quia a seipso eam habet, sic neque suum esse. Absolute igitur dicendum quod deus non habet potentiam vt possit non esse: sed habet esse de necessitate: illa necessitate qua secundum Philosophum. v. metaphy, necessarium dicitur id quid impossibile est vt sit alio modo id est secundum quod dicit Commen, quod impossibile est transmutari aut inueniri alio modo ab eo secundum quem est: & est illud in cuius natura est vt non sit alio modo. Descriptio enim necessarii, illa. scilicet quod impossibile est quod sit alio modo, duobus modis est intelligenda: quorum primus est quod impossibile est quod sit alio modo per se: & hoc est necessarium simpliciter, quem quidem modum quidam appellant ineuitabilem in esse. Secundus est, quod est sic propter aliud, quem quidam dicunt debitum & necessarium propter aliud: quae enim necessaria sunt propter alia & propter causas suas, sunt necessaria quodam modo non simpliciter. Et hoc necessarium secundo modo est in creaturis omnibus: Primum autem est in solo deo: & hoc propter eius omnimodam simplicitatem in esse & essentia. secundum quod Philosophus statim concludit ibidem dicens. Manifestum igitur quod primum necessarium in rei veritate est simplex. & haec simplicitas, identitatis scilicet esse existen tiae cum essentia, dat deo quod omnino non potest non esse. Compositio autem esse talis in creaturis cum es sentia quae de se habet non esse, est causa quare corruptibilis est omnis creatura.
⁋ Ad primum in oppositum quod de se semper non ens potest esse: ergo de se semper ens potest non esse: Dicendum quod de se non ens dicitur aliquid tripliciter secundum Philosophum. xii. meta. quorum primum est secundum Commen, non ens simpliciter, quod non habet esse neque imaginari: quia nec est natura nec essentia aliqua: & non habet exemplar formale in primo quod dicitur non ens: quia est ipsa non entitas & ipsum non esse: sicut deus est ipsa entitas sua & suum esse. Secundum est non ens quod est in materia. scilicet priuatio formarum: etenim priuatio species quodammodo est, vt dicitur. ii. physicae. Tertium non ens, est ens in potentia. ens enim in potentia dicitur non ens id est non ens actu. Sed hoc dupliciter: aut quia est omni no non ens actu: aut quia est ens actu vno modo: & non ens actu alio modo. Secundo modo materia est non ens: quia cum est actu sub vna forma, est non ens actu sed in potentia solum ad aliam, etiam quandoque in ducendam per agens naturale. Primo istorum duorum modorum vltimorum essentia cuiuslibet creaturae habens exemplar formale in deo est non ens actu sed in potentia solum, quantum est de se: quae non est reducibilis ad actum nisi deo immediate agente. Et est istud non ens medium inter non ens simpliciter quod est ipsa non entitas: & ens simpliciter quod est ipsa res quae est aliquid secundum esse essentiae participans ex se pure non entitatem existentiae: & potens deo agente participare entitatem illam: vt sit ex se quasi indifferens ad vtrumque, vt exposuimus in quadam quaestione de quolibet. Loquendo de non ente secundo modo ex illis duobus vltimis verum est quod non ens potest esse & potentia materiae & efficientis. Sed tale non ens quale est in vtroque dictorum modorum subdi uidentium tertium modum principalem non entis, non opponitur ei quod est ens de se quod semper est fuit & erit: quia illud est non ens per participationem: non ipsa non entitas. Istud vero ens quod est deus, non est ens per participationem, sed ipsa entitas & esse suum simplex vt dictum est supra. Loquendo autem de non ente secundo modo principali, illud est ens per accidens saltem quod suam en titatem acquirit forma recedente: & sic cum non est vt praesente forma potest esse: sed per accidens & illud suum esse per accidens quod habet amittit adueniente forma quam priuauit. secundum enim Commentatorem haec est differentia inter potentiam & priuationem, quod adueniente forma potentia manet: priuatio vero non manet. Nec istud non ens opponitur entitati dei: quia non est circa idem hoc ens per accidens quod est priuatio, cum illo ente per se quod est deus: sigut est ens per se quod est forma materialis. & ideo forma mater ialis & priuatio opponuntur. Loquendo vero de non ente primo modo, cuiusmodi est tragelaphus vel hircoceruus, non est verum quod potest esse: quia neque potest esse potentia materiae neque efficientis. Deus enim nihil potest facere cuius non est exemplar. & tali non enti opponitur ens de se quod est ipsum esse: & ideo econtrario non potest non esse.
⁋ Ad secundum quod ens inquantum ens diuiditur in ens potentia & ens actu: Dicendum quod dictum illud ens inquantum ens diuiditur in ens potentia & ens actu, potest intelligi dupliciter. Vno modo appellando ens inquantum ens, ens in sua communitate acceptum, vt reduplicetur ratio nominis tantum. Alio modo appellando ens inquantum ens naturam qua aliquid ens est: vt solum reduplicetur natura & res qua ali quid dicitur ens. Si primo modo, tunc est diuisio quaedam aequiuoce referendo membra ad diuersa, vt aliud intelligatur esse ens in potentia, aliud vero ens in actu. Hoc modo est diuisio entis communiter accepti ad creatorem & creaturam. Est enim creator ens in actu puro: omnis vero creatura respectu illius est ens in potentia, vt infra dicetur. Sicut si diceretur, canis inquantum canis diuiditur in sydus & latrabile. Si secundo modo, sic est diuisio quasi subiecti in accidentia, referendo membra ad eadem, vt singulum entium sit ens in potentia quandoque: & sic non est diuisio nisi entis creati: & non continet creatorem. Et hoc modo intelligit Philosophus illam diuisionem, Omne ens creatum siue causatum aut est in actu aut in potentia: quia quandoque in actu quandoque in potentia: aut habet in se aliquid quo est in actu: & aliquid quo est in potentia, vt dictum est supra. & ideo non valet assumptio de creatore deo.
On this page