Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Deus possit cogitari non esse

lrca tertium arguitur quod deus non potest cogitari non esse. Primo sic ratione Anselis in prosol. Id quo nihil potest cogitari maius, non potest cogitari non esse. Deus est huiusmodi. ergo &c. Minor patet ex ratione nominis secundum praedeterminata. Maior euidens est. quoniam quod non potest cogitari non esse, necessario melius est eo quod potest cogitari non esse, vt dicit Anselmus & probat. 4. rationibus contra insipientem, vt patet inspicienti.

⁋ Secundo sic. id non potest cogitari non esse in quo sunt indifferentia esse & essentia: quia res non cogitatur nisi cogitando eius essentiam. tale ergo non cogitatur nisi cogitetur esse, Deus est huiusmodi, vt dictum est supra. ergo &c.

⁋ Tertio sic. illud quod habet esse verissimum non potest cogitari non esse: quia verius habet esse quod non potest cogitari non esse: quam quod potest cogitari non esse: quia quanto esse minus potest absolui a re: & inesse: & intelligere: tanto habet esse verius, vt patebit infra de immutatione dei. Deus habet esse verissimum, quia est ipsum es se per essentiam, vt dictum est: & omnia alia habent ab eo esse per participationem, vt infra dicetur. ergo &c.

⁋ Ad oppositum Primo sic, quid nec est nec fuit nec erit potest cogitari esse, vt aliquod generabile quod nunquam generabitur. ergo econtra quod est semper fuit & semper erit potest cogitari non esse. Hoc au x tem est solus deus, vt infra videbitur. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Dam. lib. i. cap. iii. Tntimn praeualuit perniciosa hominium naturae malitia vt deum dicant non esse. Dixit enim, vt ait Dauid, insipiens in corde suo non est deus. Sed non dicitur nisi quod cogitatur: quia verbum mentis est cogitationis conceptio. secundum Au gust. de triniitate. quod ergo &c.

⁋ Tertio sic ex eodem per Anselmus prosoi. cap. iiii. vbi illud tractans Dixit insi piens in corde suo non est deus, arguit sic. Si dixit hoc, aut dixit quod cogitare potuit: & habeo proposi tum: aut quid cogitare non potuit. sed quomodo cogitare non potuit quod dixit, cum idem sit dicere in corde & cogitare: ergo &c.

⁋ Quarto sic. quanto aliquid magis cogitatur inesse alicui tanto minus potest cogitari remoueri ab eodem. verbi gratia: Quanto aliquid magis scitur esse calidum: tanto minus potest cogitari non esse calidum: & quanto minus scitur esse calidum, tanto magis potest cogitari non esse calidum. creatura magis scitur esse ab homine quam deus: quia per esse creaturae probatur es se dei. Sed homo potest cogitare de qualibet creatura ipsam non esse, vt infra videbitur. ergo multo magis potest cogitare de deo ipsum non esse.

⁋ Ad hoc dicendum: quod secundum praedicta sicut quaestio de cognoscendo de deo an sit potest esse de incomplexo, & de esse dei in natura sua qua est id quod est: vel de complexo & de esse dei in anima cogitante: Possumus enim scire hanc compositionem qua dicimus Deus est: esse veram in anima: licet non sciamus naturam illius esse quod dei est: Consimiliter quaestio de cogitando deum esse potest esse quaestio de incomplexo: an scilicet contingit cogitare dei entitatem sub esse quo est id quod est: vel de conplexo, an scilicet contingit cogitare compositionem esse cum deo esse veram: & consimiliter quaestio de non cogitando deum non esse potest esse de incomplexo: an scilicet contingit cogitare non entitatem dei aliquam quae possit ei conuenire secundum naturam eius in se: vel de complexo: an scilicet contingit cogitare per diuisionem in anima esse remoueri a deo, siue non entitatem inesse eidem. Primo modo est impossibile cogitare deum non esse: quia nihil in natura rei potest cogitari non esse nisi possibile est cogitare seorsum ipsam rem vt res est & essentia quaedam in se: & seorsum ipsum esse: & sic cogitare ipsam essentiam concogitando ei conuenire non esse: vel non convenire esse: vnum remouendo ab altero per negationem: sicut contingit in creaturis: quae quandoque habent esse, quandoque non esse: quoniam in eis differunt essentia & esse. Quare cum vt dictum est supra, in deo penitus idem sunt re & intentione essentia & esse: vt non possit capi ab intellectu seorsum essentia praeter esse: hoc ideo modo cogitare deum non esse cogitando scilicet non esse siue non entitatem circa diuinam essentiam absolute intellectam, est incompossibile: quia ipsa essentia non est nisi ipsum esse. aliter enim compositionem aliquam faceret esse cum essentia in deo: sicut facit in creaturis: quod impossibile est, vt visum est supra. Secundo autem modo cogitare deum non esse: contingit dupliciter, vt distinguit Anselmus in proslogion vno scilicet modo cogitando vocem qua dicitur deus non esse alio modo cogitando ipsam rem significatam per vocem. Aliter enim (vt dicit) cogitatur res cum vox eam significans cogitatur. Alio modo cum idipsum quod res est intelligitur. Illo itaque modo, vt dicit, & verum dicit, potest cogitari deus non esse: isto vero minime. Reuera cogitando vnionem vocum bene potest aliquis cogitare deum non esse: nihil scilicet intelligendo de rebus, secundum quod incontinentes existentes in passione dicunt verba sapientum de agibilibus non intelligentes ea quae dicunt, cum ex passione contraria agunt, vt vult Philosophus. vii. Ethicorum. Cogitando vero ipsam rem quae vocibus significatur, subdistinguendum: licet Anselmus non subdistinguat: quia aut cogitans cogitat assentiendo ei quod cogitat: aut non. Primo modo simplici ter contingit cogitare deum non esse quemcumque, quantumcumque cognoscat & cogitet rem voce significatam Licet enim affirmatio & negatio non possint esse simul in eadem re extra animam quo ad esse rei verum: bene tamen possunt simul esse in anima quo ad esse rei diminutum, vt vult Philosophus. vi. metaphysicae. Super quem locum dicit Commentator quod Philosophus intendit declarare diuersitatem duorum entium scilicet entis quod est in intellectu: & entis quod est extra intellectum. Quod enim est in anima, contingit vt recipiat duo opposita simul: quod autem est extra animam, non: quoniam anima intelligit duo opposita insimul materia autem recipit contraria successiue. Vnde contradictoria simul intelliguntur & cogitantur scilicet deum esse: & deum non esse. Sed vnum cum assensu, alterum vero sine assensu. Secundo autem modo adhuc subdistinguendum: quia cogitans cum assensu aut intelligit quid per vocem significatur distincte & in particulari cum dicitur deus non est: aut non: sed solum confuse & in vniuersali. Si primo modo, nullus omnino potest cogitare deum non esse: quia praedicatum, vt dictum est supra, est de intellectu subiecti: & ita sic cogitans subiectum necessario cogitat in ipso praedicatum. Quare siquis assentiendo cogitaret deum non esse, postquam consensit affirmationi: cum quicquid affirmat de ali quo affirmatio: negatio id ab eodem remouet: idem affirmaret & negaret assentiendo vtrique simul: quod est impossibile: quia de quolibet affirmatio vel negatio & non simul de eodem, neque in re neque in intellectus assertione, vt probat Philosophus. x. meta. Nullus ergo intelligens rem quae deus est, distincte & in particulari, potest cogitare cum assertione quia non est: quamquam verba dicat in corde suo. Et hoc est quod dicit Anselmus declarando per simile. Nullus (inquit) intelligens id quod est ignis & aqua, potest cogitare ignem esse aquam secundum res, licet secundum voces. lta ergo nemo qui intelligit id ens quod est deus, potest cogitare quia deus non est: licet haec verba dicat in corde suo. Et statim ad huius probationem inducit quoddam medium supra in ductum, quod fundatur super hoc scilicet quia praedicatum est de intellectu subiecti, dicens, Deus enim est id quo maius cogitari non potest, quod qui bene intelligit, vtique intelligit idipsum sic esse vt nec cogitare queat non esse. Qui ergo (vt dicit) intelligit sic esse deum, nequit eum non esse cogitare. Si secundo modo tunc distinguendum est de cogitatione: aut enim sumitur cogitatio proprie pro actione partis intellectiuae purae, quae in asserendo solummodo est verorum: aut pro actione intellectus phantastica & rerum ignorantia decepti. Primo modo adhuc non contingit cogitare cum assertione deum non esse: quia hoc in talis intellectus comprehensione cadere non potest: quia in rerum natura non potest esse. Secundo autem modo bene contingit. Intelligens enim in generali hoc nomine deus significari solummodo quandam essentiam omnium nobilis simam, non cointelligendo in nobilitate eius includi ratione ipsius esse: bene potest intellectu phantastico & ignorante intelligere deum non esse: quia talis intellectus intelligit diuinam essentiam ad modum essentiae alicuius creaturae, vt videlicet cui esse adueniat: non quae sit ipsum esse. Sed tali intellectu contingit intelligi deum non esse dupliciter: aut explicite: aut implicite. Explicite adhuc dupliciter. vno modo conuertendo intellectum in intelligendo deum ad aliquod nobile in creaturis existens aestimando illud esse deum. aut ad aliquod in imaginatione excedens in nobilitate omnes creaturas quae in es se conspiciuntur. Cum enim vt dicit Augustinus primo de doctrina Christiana, omnes hoc deum esse consentiunt quod caeteris rebus omnibus anteponunt, vt aliquid quo nihil sit melius atque sublimius illa cogitatione conentur attingere: illi ergo qui aliquam creaturam excellentem caeteris deum putant siue corpoream siue incorpoream, sicut omnem creaturam inquantum crea- tura est, possunt cogitare non esse: sic & idquid cogitant deum. Illi vero qui omnibus creaturis non solum corporalibus verunetiam spiritualibus in esse constitutis per imaginationem deum praeferunt: & tamen tam quam creaturam nobilem cogitant, quam in rerum natura existere non conspiciunt: similiter bene cogitare eum non esse possunt. secundum quod dicit Augustinus in originali super illud Psal. lii. Dixit insipiens in cor de suo non est deus. Perpauci (inquit) sunt: & difficile est vt incurramus in hominem qui dicat in corde suo non est deus: tamen sic pauci sunt, vt inter multos timendo hoc dicere, in corde suo dicant: quia ore suo dicere non audent. Nec enim vt dicit super Psalmum. xiii. ipsi sacrilegi & detestandi quidam Philosophi qui peruersa & falsa de deo sentiunt, ausi sunt dicere non est deus. Ideo ergo dixit in corde suo: quia nemo hoc audet dicere etiam si ausus fuerit cogitare. Implicite vero deum non esse cogitant quicumque aliquid deo indignum de ipso deo vel deo inesse cogitant. De quibus suba dit in dicto Psal. lii. Rarum hominum genus qui dicant in corde suo non est deus. At vero alio intellectu discussum inuenitur esse in pluribus. Inspiciamus facta flagitiosorum, facinorosorum, scelera torumque hominum: isti tales sunt vt dicant in corde suo non est deus. Tales conuinco: facta sua placere deo arbitrantur: non est autem deus nisi cui displicet iniquitas: tu ergo cum putas ei placere iiquitatem: negas deum: cum dicis in corde tuo, faue deus iniquitatibus meis, nihil aliud dicis quam non est deus. Et quod hoc non dicant in corde suo nec isti nec praecedentes nisi intellectu erroneo phantastico & obumbrato, probat Augustinus per sequentem versum eiusdem Psal. dicens. Corrupti sunt & abominabiles facti sunt iniquitatibus suis. Sed primo vide illos corruptos, vt possint dicere in cor de suo non est deus. Praemisso enim versu, Dixit imprudens in corde suo non est deus: & tanquam causae quae rerentur vnde hoc possit dicere imprudens, subiecit. Corrupti sunt & abominabiles facti sunt &c. vbi Psal. xiii. habet In affectionibus suis. vbi dicit Augustinus ipsae sunt affectiones quae corrumpunt animam: & sic excaecant vt possit imprudens dicere in corde suo, non est deus.

⁋ Ad primum in oppositum quod potest cogitari esse id quod nec est: nec fuit: nec erit &c. Dicendum secundum praedicta, quod est non ens aliquid quod est purum non esse: nec dicit rem aut essentiam. de quo dictum est supra quod de ipso non potest esse scientia. tale non ens non potest cogita ri esse nisi falsa assertione phantastica. & sic concessum est quod deus ab insipienti potest cogitari non esse. Aliud vero est non ens actu, ens tamen in potentia, quod dicit rem & essentiam quae est suscepti bilis esse actione agentis: & tale potest intelligi esse cum non sit: quia esse in actu se habet per additio nem ad ipsam essentiam. Deus tamen semper existens non potest intelligi non esse: quia esse suum nullo modo se habet per additionem super essentiam: sed essentia est ipsum esse, vt dictum est.

⁋ Ad secundum quomodo dixit insipiens in corde suo non est deus: & similiter ad Tertium de eodem, dictum est iam sufficienter.

⁋ Ad quartum quod minus notum esse magis potest cogitari non esse: Dicendum quod verum est quantum est ex parte cogitantis: & ideo cognoscens deum per intellectum solum in esse confuso & in generali: sicut supra determinatum est: & cognoscens creaturam cognitione determinata & in particulari: magis potest quantum est ex parte sui deum non esse cogitare cogitatione phantastica, quam multas creaturas. Quantum autem est ex parte rei cogitatae cogitatione propria intellectuali, quae formatur secundum naturam cogitati: non est verum, vt dictum est.

⁋ Et quia non simpliciter concessum est deum non posse cogitari non esse, argumentis etiam ad primam partem respondendum. Ad primum in oppositum: id quo nihil est maius non potest cogitari non esse: dicendum quod verum est quantum est ex parte rei: & cognitionis intellectus puri cum assensu. & sic intelligit Anselmus vt patet ex rationibus quibus hoc probat contra insipientem. Quantum tamen est ex parte vocis & cognitionis intellectus confusi & phantastici aut sine assensu, nihil impedit quin deus & id quo nihil maius cogitari potest, possit cogitari non esse. Et hoc intelligit Anselmus cum dicit prosois. cap. iiii, Deus est quo maius cogitari non potest. Quod qui bene intelligit, vtique intelligit idipsum sic esse, vt nec cogitatione queat non esse. Qui ergo intelligit sic esse deum, nequit eum non esse cogitare. Vnde econtra qui non sic eum intelligit, nihil prohibet quin possit eum non esse cogitare. Eodem modo respondendum est ad alia duo sequentia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3