Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Quae differentiarum temporis magis proprie attribuatur Deo, praesens, praeteritum, an futurum

CIrca Quartum arguitur: quod futurum maxime deo conuenit: & quod propriissime dicatur de eo erit, quoniam illud propriissime deo convenit, quod summe remotum est a ratione defectus. Ipse enim est summe indeficiens. tale est futurum: quia inquantum futurum, ad solum esse ordinatur. ergo &c.

⁋ Quia praeteritum maxime deo convenit: vt propriissime dicatur de eoifuit, arguitur per hoc quod dicitur Io i. In principio erat verbum. Vbi per illud verbum erat: exprimitur aeternitas filii cum patre.

⁋ Quia autem praesens maxime deo convenit: vt propriissime dicatur de eo est: arguitur per Anselmus qui dicit in prosol xxii. Tu es quid proprie &: simpliciter es: quia non habes fuisse aut futurum: sed tantum praesens esse.

⁋ Dicendum ad hoc secundum praedicta in quaestione praecedenti: quod cum esse, fuisse, vel fore proprie non dicuntur de deo secundum rationem qua distiguunt tempora propter defectum & imperfectionem eis an nexam: sed solum ratione qua aliquod dignitatis important: Etsi igitur quo ad hoc esse, fuisse, & fore attribuuntur aeternitati. scilicet eo quod aliquod dignitatis important in ratione durandi: tamen illud verissime aeternitati congruit ad ipsam exprimendum: quod maiorem dignitatem durationis in creaturis importat: & minorem rationem indignitatis. & hoc est praesens secundum deteriata in praecedenti quaestione Veruntam distinguendum secundum quod distinguit Augustinus super Ion quod cum dicitur est, fuit, & erit, duo intelliguntur: & res significata: & modus significandi sub proprietate temporis. Dicit enim quod verbum substantiuum duplicem habet significationem. Aliquando enim temporales motus secundum naturam aliorum verborum designat. aliquando substantiam vniuscuiusque sine motu. Primo modo aequaliter congruunt deo & aeternitati esse fuisse & fore: quia idem significant scilicet diuinam substantiam sub ratione durationis: quae est sua aeternitas. Secundo autem modo dicendum quod maxime ei congruit ratio nunc praesentis: tum propter eius actualitatem: tum propter eius immutabilitatem: quae minime inueniuntur in praeterito & futuro: & maxime conveniunt aeternitati. Vnde propter praesentis actualitatem dicit Aug. li.l lxxxiii quaestionibus quaes xvii. Omne praeteritum iam non est: omne futurum nondum est. Don igitur & praeteritum & futurum deest. apud deum autem nihil deest: nec praeteritum igitur nec futurum: sed omne prae sens est apud deum. Propter eius vero immutabilitatem, dicit in quid xix. Quod immutabile est, aeternum est. semper enim eiusmodi est, quod autem mutabile est, tempori obnoxium est. Non enim semper eiusmodi est, in aeterno ergo cum proprie dicitur: nec quicquam praeteritum, nec quicquam futurum: sed quicquid est, tantummodo est.

⁋ Est autem aduertendum quod licet esse simpliciter acceptum magis proprie congruit deo & aeternitati quam fuisse vel fore: & propter hoc dicat Anselmus Non fuisti heri, aut eris eras: sed heri & hodie & cras es: tamen ipsum esse deteriatum per illud quod simul totam rationem durationis importatae per esse, fuisse, & fore, importat: cuiusmodi est hoc aduerbium semper: adhuc magis proprie congruit ei: vt verissime circumloquamur aeternitatem dei, dicendo quod semper est. secundum quod dicit Anselmus Mon. xxiiii. c. Si dicatur semper esse, nihil melius intelligitur quam aeterne ese. id est interminabilem vitam perfectam simul totam obtinere.

⁋ Ad primum in oppositum de futuro quod est summe indeficiens ab esse, Dicendum quod aliquid non deficit ab esse, aut quia omnino caret esse: sicut lapis non moritur quia caret omnino vita: aut quia indesinenter conseruat suum esse. Hoc secundum propriissime congruit & deo & aeternitati: primum autem minime. & illud maxime inuenitur in futuro inquantum futurum: hoc autem secundum in paneti inquantum penseps est. Et ideo verius ei conve nit pensops, quam futurum.

⁋ Ad secundum de praeterito, dicendum quod in aeternitate secundum modum nri intellectus aliquid concipimus positiue: & aliquid priuatiue. Positiue, vt quid semper instet consiliter & eodem modo se habendo. Priuatiue, vt quod principio & fine durationis caret: Vbi ipsa priuatio fundata in affirmatio ne est. Simplex enim vniformitas aeternitatis non patitur initium aut finem: quia non sunt sine mutabilitate, quae repugnat vniformitati. Et sic principalior ratio & perfectior aeternitatis intelligitur per hoc quod positiue significatur, quam per hoc quod priuatiue. Nunc autem secundum id quod positiue significatur: exprimitur per esse propriissime, vt dictum est. quod autem proprie exprimitur per fuit vel erit, hoc est quo ad illud quod priuatiue significatur in aeternitate. scilicet carentia principii. Et sic simpliciter magis proprie circumloquitur aeternitas per est praesens, quam per aliquod praeteritum vel futurum. et si quo ad aliquod magis proprie circumloquitur per praeteritum, hoc est secundum quid. Et secundum hoc Io . i. circumloquitur propriissime aeternitas filii cum patre per hoc verbum erat, quia ly erat propriissime exprimit rationem principii carentis omni principio durationis, propter praeteritionem quae importat antecessionem: & cum hoc quodammodo statum manentis aeternitatis ratione coniunctionis eius ad praesens: quia praeteritum imperfectum est. Non tamen per illam circumlocutionem in tenditur quod simpliciter & absolute magis proprie circumloquitur aeternitas per aliquod praeteritum quam per praesens.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4