Praeambulum
Praeambulum
⁋ Art. & XXII. De proprietatibus communibus substantialibus diuinae essentiae, a creaturis attributis in generali. Ostquam expeditum est de diuinis proprietatibus propriis: & quas diuinae naturae inditis: Sequitur de eius proprietatibus omomunibus: & quasi diuinae naturae a creaturis attributis. De quibus Primo tractabimus in se & absolute. Secundo comparando ea ad essentiam, & adinuicem: & in se dupliciter Primo in generali. Secundo in speciali.
⁋ Circa primum sunt. v. quaestiones. Prima: vtrum deo est aliquid tribuendum ex creaturis. Secunda: vtrum quaelibetres cuiusque praedicamenti indifferenter deo est tribuenda. Tertia: vtrum genus alicuius praedicamenti deo potest attribui & non species vel econuerso. Quarta: vtrum deo attributa significant de ipso aliquid positiue an negatiue. Quinta: vtrum ratio alicuius praedicamenti cadat in deo.
On this page