Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum intellectus sit in Deo

CIrca primum arguitur quod in deo non debet dici esse intellectus. Primo sic. Quanto ratio alicuius est perfectior: tanto prior: et si non in eodem, saltem in alio: quia omne minus perfectum habet reduci ad perfectius tanquam ad suum principium. propter quod reprehendit philosophus. xii. Metaph. illos qui dixerunt quod principia sunt imperfectissima. Perfectior autem est ratio actus intelligendi quam intellectus: quia non est intellectus perfectus nisi per suum actum intelligendi. ergo simpliciter prior est actus intelligendi quam quicunque intellectus: & hoc si non in eodem: tamen in alio. Si ergo in deo esset ponere intellectum: prior esset in ipso actus intelligendi quam eius intellectus, vel in alio. vtrum quod est impossibile: quia in eodem necessario intellectus praecedit actum intelligendi: & non potest actus intelligendi praecedere diuinum intellectum in alio. ergo &c.

⁋ Secundo sic, non est intellectus in aliquo nisi vt actu perfectiori perficiatur quam sit ille quem habet non ex ratione intellectus: sicut patet in homine cui datus est intellectus vt perficiatur actu intelligendi: qui est perfectior quam actus sentiendi vel essendi simpliciter quem habet non ex ratione intellectus. sed deus actu perfectiori perfici non potest: qui est actus primus: qui est actus essendi purus subsistens: quia inquantum talis habet in se omnis perfectionis rationem: vt habitum est supra. ergo &c.

⁋ In contrarium est,. quoniam quod melius est esse ipsum quam non ipsum, deo attribuendum est: habere autem intellectum, melius est quam non habere: vt patet in omnibus aliis a deo, ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod de natura & ratione materiae est quod est impeditiuum cognitionis. vnde & dicit Philosophus in secundo de anima: quod plantae cognitionem non habent propter suam ma terialitatem: quia etsi habent aliquam virtutem animae: tamen habent eam omnino impressam materiae: ita quod non percipiunt obiectum nisi sub esse omnino materiali non abstracto aliquo modo a materia: quod requiritur ad rationem infimam cognoscendi. Vnde secundum quod aliqua minus sunt materialia: & habent obiectum minus materiale: tanto sunt magis cognoscitiua. Propter quod sensus est co gnitiuus in insimo gradu cognoscendi: quia. scilicet receptiuus est specierum materialium sine materia in organo tamen materiali: vnus tamen minus materialiter & magis cognitiuus est quam alter: quod non oportet hic exponere: & quod post sensum est magis separatum a materia: etiam sub esse adhuc minus materiali speciem recipit: vt intellectus: quem tanto magis necesse est ponere in re, quanto ipse magis est immaterialis. Esse enim separatum a materia, est causa quare aliquid est intellectiuum aut aliquid intelligibile secundum actum: quemadmodum econtra materia impedit quod aliquid non sit intellectiuum seu actu intellectum. iuxta illud quod dicit Philosophus. iii. de Aia. In his que sunt sine materia, idem intellectus & quod intelligitur, quia scilicet illa separatio a materia, est ratio quare intellectiuum est intellectiuum: & quare intelligibile, secundum actum est intellectum. Quare cum deus sit talis forma pura expers omnino materiae: vt habitum est supra: & per se est speties & forma omnium rerum: eo quod in sua essentia omnium continet perfectiones: vt habebitur infra: Idcirco simpliciter est dicendum quod in deo est intellectus: & quod ipse sit sub-a stantia intellectualis cognitiua intellectualiter.

⁋ Ad primum in oppositum quod perfectius semper est prius vel in eodem vel in alio: Dicendum quod verum est quando illud quod habet rationem perfectioris, & quod habet rationem imperfectioris in eodem distare possunt abinuicem: & differunt re vel intentione: secundum quod contingit quando est primo in potentia, & deinde vadit de potentia in actum. Non autem est verum: vbi omnino re & intentione vnum est idipsum quod alterum, & differunt sola ratione: sicut contingit in attributis deo. Semper enim ratio incompleti praecedit rationem completi quando sunt circa idem. Et sic secundum rationem intelligendi necessario intellectus diuinus praecedit actum intelligendi: quia non habet esse nisi ex intellectu.

⁋ Ad secundum: quod intellectus non est ponendus in aliquo nisi propter A actum perfectiorem quam sit actus praecedens ante intellectum: Dicendum quod verum est vbi actus abinuicem differunt re vel intentione. In talibus enim semper perfectior est posterior: quia aliquod addit super priorem. Non autem est verum quando differunt sola ratione. tunc enim id quod vnicum est, ratio distinguit: & de eodem simplici quod omnium in se perfectionum rationes habet, plures & varios sibi conceptus format. Vnde esse in deo a quo essentia dicitur: est primus conceptus de eo & perfectissimus & infinitissimus & sibi propriissimus: quia continet infinitum pelagus omnium eorum quae deo conveniunt. Propter quod esse est actus diuinus perfectissimus, continens in se omnes alios: vt intelligere & velle: & omnes alios qui sub eis continentur: Sicut quod dicitur essentia, est ratio subsistendi perfectissima: continens in se omnes alias: vt quod sit intellectus aut voluntas: siue intellectiuus & volitiuus: & omnes alias quae sub istis continentur. Sicut igitur intelligere est quidam actus specialis in deo, contentus sub esse, quia sub esse determinatum modum essendi pertinentem ad determinatam nobilitatem in agendo dicit: sic intellectus vel intellectiuum in deo est quaedam ratio subsistendi specialis in deo contenta sub essentia, dicens determinatum modum subsistendi pertinentem ad determinatam nobilitatem in subsistendo. Propter quod in di uina essentia oportet ponere rationem intellectus, vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1