Praeambulum
Praeambulum
VIso de potentia dei in generali, sequitur in speciali de potentia eius intellectiua: quae intellectus dicitur. Et circa hoc inquirenda sunt septem. Primum: vtrum intellectus sit in deo. Secundum: vtrum potentia sit in ipso, Tertium: vtrum potentia actiua an passiua sit in ipso. Quartum: vtrum speculatiua an practica. Quintum: vtrum naturalis an rationalis. Sextum: vtrum sit compositus an diuisus. Septimum: vtrum intellectus in deo sit discursiuus.
On this page