Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum intellectus sit in Deo potentia activa an passiva
CIrca Tertium arguitur: quod intellectus in deo non sit potentia passiua. Primo sic. Po ltentia passiua non vadit ad actum nisi per alicuius informationem: qua sit res in actu aliquo vt habitu respectu cuius per se est potentia passiua, vt dictum est supra, quid non conpetit potentiae intellectiuae: quia non perficitur nisi per actum qui est intelligere: quid est actus egrediens a potentia cuiusmodi non est:nisi actiua in deo. ergo &c.
⁋ Secundo sic. intellectus in deo non est nisi ad intelligere. Intelligere autem in ipso est esse, vt infra videbitur. Ad esse autem in deo non est aliqua potentia passiua: quia actus simpliciter prius est potentia secundum philosophum. ix. Metaph. et simpliciter prius in deo, est prius. ergo &c.
⁋ Tertio sic. principium elicitiuum actus est potentia actiua, non passiua. Intellectus in deo est huiusmodi, vt dictum est iam supra. ergo &c.
⁋ Contra. potentia quae vadit in actum quasi per obiectum, passi uaest: intellectus est potentia quae vadit in actum per intelligere quasi per obiectum. ergo &c.
⁋ Dicendum est quod potentia intellectiua siue intellectus, inquantum potentia est, in crea turis secundum rem: & in deo secundum rationem intelligendi, est in potentia: vt materia secundum Comm. de intellectu nostro. super. iii. de anima. Et non est principium sufficiens operationis intellectualis: quia nihil agit nisi secundum quod est actu. Reducitur autem potentia intellectus ad actum per obiectum intelligibile: quod inquantum habet esse in vi memoratiua, agit in intellectiuam potentiam eliciendo ex ea actum intelligendi, quo concipit in se ipsum intelligibile: vt actum & perfectionem suam: ex quo & ipso intellectu fit vnum conpositum: sicut ex co gnoscente & cognito. secundum Comm. super. iii. de anima, non sicut ex materia & forma: vt iandudum exposuimus in quadam quaestione de quolibet. Et ideo inquantum intellectus stat in ista actione sim plicis intelligentiae, intellectus potentia passiua est sicut sensus, & intelligere pati quoddam sicut sentire secundum rem in creatura. secundum rationem in deo. Sed hic non stat opeatio intellectus sicut sensus: quoniam intellectus postquam informatus est intelligentia simplici & obiecto, vt dictum est: & per hoc factus est in actu, statim conuertit se super suum obiectum discurrendo per ea quae pertinent ad naturam eius & essentiam quocumque modo hoc fuerit: comparando ea inter se: & ad id cuius sunt: & vtrumque ad illa quae sunt extranea ab ipsis, quod sit in nobis intellectu discursiuo, & collectiuo, compositiuo & diuisiuo inuestigando de obiecto quid sit: vel quid non sit: terminando aliquam quaestionum doctrinalium. Inquantum ergo intellectus post dictam opeationem intelligendi simplicis intelligentiae. secundum quam (vt dictum est) oino est passiuus: & extendit se vlterius negotiando circa obiectum comprehensum simplici intelligentia ad terminandum opeatione intelligendi quaestiones doctrinales, non est passiuus: sed simpliciter actiuus & est intellectus potentia actiua non passiua. Nec est differentia in hoc de intellectu creato & increato nisi prima differentia: quod alio modo ponuntur potentia passiua & actiua deo quam in creatura, vt patet ex supra determinatis: & quod intellectus creatus alio actu intelligendi secundum rem intelligit simplici intelligentia: & intelligentia collatiua. Intellectus vero increatus eodem intellectu simplicis intelligentiae secundum rem intelligit & simplicia & composita, vt infra dicetur.
⁋ Ad primum in oppositum: quod potentia intellectiua non vadit in actum per informationem: Dicendum quod verum est per informationem secundum rem, ab aliquo diuerso re. Secundum tamen rationem intelligendi non est inconveniens intelligere idem in deo secundum diuersas rationes vt informans & informatum: & sic eli cere actum intelligendi. Hoc enim nullo modo facit distantiam potentiae ab actu: immo causat identitatem. Ex hoc enim quod ratio intelligendi intellectus & intelligibile in deo sunt omnino idem re: sequitur potius quod intelligere sit idem re cum intelligente, vt infra videbitur.
⁋ Ad secundum, quod intelligere in deo est esse: ipsi autem esse non respondet potentia passiua: Dicendum quod intelligere in deo est ipsum esse: non sicut ratio quaedam essendi: sicut est viuere: iuxta hoc quod supra determinatum est: sed sicut quidam actus vitae procedens ab essentia viuente. Vnde maior est ratio differentiae in deo ipsius intelligere ab esse quam ipsius viuere: quemadmodum est in creaturis. In creaturis enim viuere & esse non possunt amplius differre quam secundum intentionem: sicut indeterminatum & determinatum: quod addit intentionem determinantem, non dico ex se: sed ex natura in qua recipitur. Aliter enim ens esset genus. Esse enim, indeterminatum quod est. Viuere autem modum determinatum essendi dicit. Determinatum dico propter illud in quo esse recipitur. Esse autem & intelligere & quaelibet alia substantiae opeatio viuentis inter se differunt re. Vnde (vt dictum est) in deo ad rationem esse solummodo pertinent tamquam primae intentiones in ipso esse: essentia, viuere, & vita: & sequuntur circa ipsam essentiam, vt vita est. Aliae rationes omnes attributorum: & eorum quae in deo considerantur, vel tanquam actus & opeationes essentiae viuentis: vel tamquam principia eorum aut fines: siue emanationes procedentes ab ipsis. Et cum intelligere secundum rationem intelligendi sit primus actus diuinus & naturalis, vt infra patebit: post alias quatuor rationes essendi sequuntur immediate rationes ordinantes, & quasi disponem tes ad actum intelligendi, vt sunt intelligibile & intellectus: quorum vtrumque dicit rationem potentiae & respectus ad alterum: sicut sensibile ad sensum: & econverso. Vnde habent adinuicem correspondentiam inquantum sensus est quodammodo sensibilia & intellectus intelligibia. Si enim sensus fuerit sentiens in potentia, & sensibile erit sensatum in potentia: et si fuerit in actu, sensatum erit in actu. & similiter est de intellectu cum intellecto: & hoc quo ad differentiam quam recipiunt in creaturis, vt dicit Comm. super illud. iii. de anima. Secantur scientiae quemadmodum & res. In deo autem semper est in actu vtrumque scilicet intellectus & intelligibile. Est tamen intelligere quasi tertium post rationem intelligibilis, & intellectus. Et est ratio intelligibilis prima post dictas rationes essendi, quasi ratio veri mouens intellectum vt fiat actu intelligens. Deinde ratio intellectus. Tertio, ratio actus intelligendi. Quarto, ratio no titiae siue scientiae quae consistit in actu intelligendi. Secundum quod iuxta haec procedit ordo disputationis nostrae: de istis. Quamquam ergo idem sint in deo secundum rem intelligere & esse, propter tamen diuersas rationes eorum secundum quod dictum est: potest se habere aliquid indeo vt potentia elicitiua respectu intelligere cuiusmodi est intellectus: non autem respectu esse.
On this page