Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum speculativa an practica
Irca Quartum arguitur: quod intellectus in deo sit practicus. Primo sic. intellectus ille est practicus quid est principium opeationis & rerum causatiuus: sicut patet de intellectu artificis vt artifex est. intellectus dei est huiusmodi, vt infra videbitur. ergo &c.
⁋ Secundo sic. intellectus ille practicus est quid considerat operanda, secundum philosophum. vi. Ethicorum &. ii. Meta. Intellectus dei est huiusmodi: quia intellectu suo nouit quaecumque ipse facturus est. ergo &c.
⁋ Tertio sic. intellectus quid intendit regimini & prouidentiae aliorum practicus est inquantum huiusmodi: sicut patet de intellectu rectoris in ciuitate. intellectus dei est huiusmodi: Est enim in vniuerso sicut princeps in ciuitate. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quoniam nihil est deo at tribuendum nisi quod simpliciter in omnibus nobilius & dignius est, vt patet ex supra determinatis. sed simpliciter & absolute in omnibus nobilior & dignior est intellectus speculatiuus quam practicus sicut scientia speculatiua quam practica, vt habitum est supra. ergo &c.
⁋ Hic oportet considerare quid faciat quod intellectus aliquis in nobis dicatur esse practicus: & quid quod speculatiuus, vt ab eis quae in nostro intellectu experimur ad cognitionem diuinis intellectus ascendamus. Est igitur intelligendum: quod secundum philosophum. vi. Ethicoru. intellectus speculatiuus & practicus diuersae particulae animae sunt in nobis. Quarum diuersitatem declarat ex tribus: & ex parte obiectorum: & ex parte modi cognoscendi: & ex parte finis. Ex parte obiectorum quoniam (vt dicit) speculatiuo intellectu speculamur talia entia quorum principia non contingit aliter se hre. Practico autem speculamur contingentia possibilia aliter se habere. Ad ea autem quae sunt altera genere, est animae particularum alterum genere. Ex parte modi cognoscendi: quia (vt dicit) Speculatiuus cognoscit modo scientifico: Practicus vero modo consiliatiuo. Ex parte finis (quoniam vt expressius dicit. iii. de anima) Practicus intellectus differt a speculatiuo, fine. Finis enim speculatiui, vt dicit. ii. Metaphysy. est veritatis cognitio. practici vero actus vel operatio. Nunc autem clarum est quod in deo ex parte cognitorum non potest distingui intellectus duplex, respectu aliquorum. scilicet speculatius: & respectu aliorum practicus: quia non intelligit nisi seipsum: et si intelligit alia a se: hoc non est nisi intelligendo se, vt infra videbitur. Seipsum autem non intelligit nisi intellectu pure speculatiuo: quia non est nisi verum cognoscibile, & bonum amabile: quod inquantum huiusmodi, pertinet ad cognitionem intellectus speculatiui: nullo autem modo bonum operabile: quod proprie pertinet ad cognitionem intellectus practici. Similiter neque ex parte modi cognoscendi & intelligendi: quia cognitio eius non est accepta a rebus: neque secundum conditiones rerum: quia non cognoscit eas nisi cognoscendo se: et ideo eo modo quo intelligit & cognoscit se cognitione necessaria: non contingibili & alia a se. Vnde Comm. iii. Ethic. excludendo modum cognitionis intellectus practici: qui est in nobis secundum cognitionem rei cognitae a deo, qui non cognoscit res nisi secundum conditionem suam, dicit. Quoniam altera specie pars animae circa necessariorum cognitionem negotians: & altera circa ea quae contingentium. Cognitio enim cognitis assimilatur: qualiter vtique erit necessaria contingentium cognitio, vel contingens necessariorum: secundum veridicam enim rationem, vt habet secundum modum suum res: oportet cognoscere ipsam. Et hoc verum est de nobis: quia notitiam capimus a rebus. Vnde de cognitione dei: quia non capit eam a rebus: continuo subdit. Apud deum dicimus nihil esse futurum: neque contingens: vt cognitione ipsius secundum nunc existente & necessaria. Ecce quod non est alia cognitio deo de contingentibus, quam nobis de necessariis: quae proculdubio non nisi speculatiua est. Similiter idem patet ex parte finis: maxime inquantum intellectus eius ordinatur ad intelligendum seipsum: quia vt dictum est: non est ipse bonum opeabile: sed speculabile tantum. ldem etiam patet inquantum ordinatur ad cognoscibilia alia a se etiam opeabilia: eo quod intellectus aliquis ad hoc quod sit vere practicus: ipse non solum considerat operanda: sed etiam determinat opus tamquam finem cognitionis suae: vt quia aliquid sit agendum: vel non ita quod illa determinatio qua sic determinat: conueniat ei ex se ab solute & immediate ante omnem actionem voluntatis circa illud: quia voluntas sequitur huius modi intellectus determinationem: tamquam id cuius est exequi opus. Nunc autem ita est, quod circa naturas & essentias dei, intellectus est potentia pure naturalis: nullo modo sic libera vt possit non intelligere quae intelligit: vel intelligere quae non intelligit: immo necesse est eam & intelligere quaecunque intelligit: & omnia intelligibilia incomplexa intelligere. lgitur quaecumque dei intellectus intelligit: vt sunt naturae & quiditates omnium rerum quae sunt aliquid per essentiam, & ea quae in eis sunt: & hoc non solum quo ad species: sed etiam quo ad infinita indiuidua sub ipsis speciebus: nihil omnino determinat de agendis. lta quod si aliquod agendum determinaret: illud naturali necessitate determinaret: ita quod nullo modo posset illud non determinare: quia intellectus eius non est consiliatiuus, aut inquisitiuus. Vnde si deus intellectu suo tamquam practico determinasset ab aeterno mundum aliquando faciendum, de necessitate fuisset factus iuxta eius determinationem. Maxime si sola intelligentia in ipso fuisset causa rerum, vt posuerunt quidam philosophi. secundum quod declarandum est loquendo de creaturis. Si enim non fuisset facturs ipsum iuxta intellectus determinationem: hoc non potuit esse nisi propter voluntatem liberam nolentem exequi quod intellectus faciendum determinauit: vt sic intelligentia dei per se non esset necessaria causa factionis: sed cum voluntate. Et tunc aut voluntas ipsa de necessitate consecuta est determinationem eius: & sic absoluta necessitate fierent omnia a dei intellectu, & voluntate, vt dicebant philosophi: Aut voluntas non de necessitate consecuta est determinationem intellectus. quod si sic: itunc voluntas dei etsi numquam fuit: potuit tamen quantum est de se fuisse contraria determinationi intellectus: & non fuisse executa in opus quod intellectus determinasset agendum: quod omnino impossibile est ponere in deo. Scientia igitur vel intellectus dei non determinat opus, neque sententiat aliquid de faciendo vel non faciendo: immo quantum est de se aequaliter se habet ab aeterno ad ea quae deus numquam erat facturus: & ad ea quae aliquandoerat facturus: non magis vnum eorum intelligendo quam alterum: nec magis determinando debere fieri vel non fieri aliquando in actu vnum eorum quam alterum. Hoc enim determinat in ipso sola & mera voluntas: nec aliter intelligit opeanda quam non opeanda. Immo nihil considerat sub ratione qua operandum: sed ratione qua quid est in essentia & natura sua, considerat quicquid considerat: & se habet ad modum intellectus nostri, qui est simplicium intelligentia absque compositione & diuisione, vt infra dicetur. Intellectus ergo dei non est operandorum vt opeandorum: & ideo nullum opus faciendum determinat: sed quod in ipso opus determinat, est sola et libera eius voluntas. Nullus autem intellectus qui vere practicus est, indifferenter se habet ad omnia quae nouit non considerando operanda vt opeanda: neque determinando opus circa facienda & non facienda. Immo si practicus, considerat opanda vt operanda: & determinat quid faciendum & non faciendum: & quia faciendum vel non faciendum: secundum quod penes hoc innuit philosophus differentiam inter intellectum speculatiuum & practicum, dicens in iii. de anima: quod ratiocinatiua intelligentia & id quid speculatiuum est in anima, nihil intelligit de agibili & actuali. Vbi dicit Com. i. pars speculatiua nihil considerat de rebus operatiuis. Et propter hoc (vt dicit) philosophus nihil dicit de faciendo vel non faciendo: & ideo non est causa motus per locum: sed intellectus practicus qui speculatiuus est de huiusmodi, de operandis vel non operandis multotiens intelligit timendum aut laetum & non praecipit fugere aut imitari: & sic ex ista prima operatione sua non causat motum. & quod amplius est, cum huiusmodi intellectus a sua speculatione practica iam dicta extendat se per intelligentiam ad id quod operandum est: & dicat atque determinet quia aliquid fugiendum est, aut imitandum: quod est eius opus secundum & completiuum: non adhuc sit motus: quia voluntas bene agit secundum desiderium contra intellectus determinationem, vt patet in continente, tamquam alterius potentiae: vt voluntatis scilicet & appetitus sit agere secundum scientiam, & non ipsius scientiae practicae. Quantum ergo est ex parte finis, intellectus dei in sola speculatione & cognitione veritatis consistit: & opus inquantum non considerat, neque determinat, licet omnia intelligat sub ratione eius quod quid est: & fienda & non fienda: & quae malum est fieri: & quae bonum, & quae melius: & vniuersaliter omnia quae fiuntem actione cuiuscunque agentis: vel naturalis, vel voluntarii. Aliter ergo intellectus in deo se habet ad opus quod extra sit immediate ab ipso: & ille intellectus in nobis qui vere practicus est. In nobis enim: (vt iam dictum est, & dicit Commentator sexto Ethicorum) opus determinat intellectus practicus: & indicat quid agendum: & quid non: po nens mensuram fugis & electionibus. Voluntas autem siue appetitus est sicut minister libere exequens. In deo autem intellectus nihil per se opeandum vel non opandum, vel fugiendum, vel eligendum de terminat: sed solum speculatione pura quicquid possibile est fieri vel non fieri, intelligit sine omni determinatione de fiendo vel non fiendo: fugiendo vel eligendo. Sed deus mera voluntate sua opandum, vel non opandum determinat, vt amplius exponi debet loquendo de creaturis. Practicus igitur intellectus est causa prima & principium operum: tamquam propter quam ipsa fiunt: quia determinat agenda & vt agenda speculatur: & voluntas est principium secundarium exequens determinatum. In deo autem intellectus nullo modo est principium primum opeandorum vt causa propter quam fiunt: quia non praestituit vel praedeterminat operanda: sed solum est causa sine qua non: quia voluntas non potest determinare nisi quoquo modo cognita. & sic ipsa voluntas est per se & prima & immediata causa & ratio omnium operum quae extra fiunt a deo circa creaturas. Quare cum hoc secundum sit principale in practico intellectu vt practicus est, quod praestituat & praedeterminet opus prius quam voluntas ipsum exequatur: non solum quod consideret opeanda vt opanda: & hoc tamquam finem intellectus: hoc autem nullo modo facit diuinus intellectus, vt visum est: nec respicit ipsas res tamquam finem suum vllo modo, vt infra videbitur: Absolute igitur dicendum quod diuinus intellectus pure speculatiuus est: & nullo modo practicus. lta quod non amplius habet practicam scientiam de eis quae fecit vel facturus est: quam de eis quae nec fecit nec facturus est. & sic aeque speculatiuam scientiam habet de operandis sicut de non operandis. Vnde intellectus diuinus licet bene intelligat circa opeanda quid sit melius, & quid sit dignius: & quod minus bonum, & minus dignum fieri: tamen non determinat per se etiam in eis quae ipse deus operaturus est, quia opeandum sit: nec hoc ipse praestituit: neque considerat sub ratione opandi: sed solum sub ratione eius quod quid est: sed solum voluntas. Licet enim voluntas dei non praestituit nec determinat nisi quod intellectu cognitum est: nullo modo tamen ex hoc intellectus eius debet dici practicus nisi forte per accidens: ad modum quo scientia pure speculatiua, per accns potest dici practica: inquantum scilicet vtilis est regimini opeis. secundum quod Comm. super. vi. Ethicorum assignans differentiam inter intellectum practicum & speculatiuum ex parte finis dicit. Einis motionis scientifici, veritas, & non opus nisi per accns: vt cum sit scientia in opibus vtilis: vt geometria ad mechanica. Motionis autem ratiocinatiui, non sufficiens est inuenire verum: sed opus est eligere bonum.
⁋ Ad primum in oppositum: quod intellectus dei est intellectus artificis: & rerum causatiuus Dicendum secundum iam dicta: quod non est verum. licet enim deus operatur per intellectum vt opeanda praecognoscentem, non tamen vt de aliquo tamquam de opeando speculantem: vel quia opeandum est, determinantem: sicut dictum est. Vnde ideae in deo non sunt rationes cognitionis practicae: sed pure speculatiuae. Habet enim aequaliter ideas tam illorum quae numquam est facturus: sicut eorum quae aliquando fecit vel faciet, vt infra declarabitur. Vnde non plus habet deus scientiam practicam de rebus sciendis: immo multo minus, vt statim dicetur: quam aedificator inquantum considerat domum: definiendo quid sit: & ad quem & ad qualem vsum valere possit: & diuidendo ex quibus & qualibus & quali modo ordinatis: & ex quali materia fieri possit melior domus. Ista enim consideratio circa opeanda, pure speculatiua est: quia non considerat ea inquantum opeabilia, sed inquantum speculabilia sunt: ordinans ea non ad finem qui est opeatio: sed qui est cognitio seu speculatio. Non enim respicit opus nisi per accidens, sicut facit geometrica consideratio, vt dictum est: inquantum. scilicet iuxta speculata in ea regulari possit operatio mechanica. Sed illa consideratio est pure practica: quae (vt dictum est) considerat opanda vt opeanda: & ea determinat esse operanda: quasi applicando per cognitionem, formam speculatiuam ad particularem materiam: non autem resoluendo ipsam in sua prima principia formalia & vniuersalia.
⁋ Per hoc patet ad id quod arguitur secundo: quod intellectus dei considerat opeanda. Dicendum quod bene verum est: sed hoc non tamquam opeanda & in opus exequenda: sed solum tamquam speculanda: quemadmodum artifex quandoque speculatur opeanda, vt dictum est. Multo tamen amplius consideratio intellectus dei circa creaturas & opeanda, est speculatiua quam consideratio artificis circa domum.
⁋ Ad cuius intellectum sciendum quod circa scientias est considerare duplicem finem. Vnum qui est finis scientiae: alterum vero qui est finis scientis. Finis scientiae est ille propter quem ipsa est. finis scientis est ille quem ipse ex scientia intendit. Einis scientiae duplex est: principalis, & non principalis. Principalis est ille ad quem ordinatur per se & ex se. Non principalis, ad quem non ordinatur ex se: sed potest ordinari ex intentione scientis. Vnde finis scientiae non principalis, est finis scientiae: quia est finis scientis. Cuius similiter duplex est finis. Vnus per se inquantum est sciens: & iste est idem cum sine principali scientiae. Alter vero per accidens: inquantum. scilicet ad aliud intendens quam debet intendere sciens vt sciens. Et iste est duplex: quidam per accidens absolute: quidam accidentaliter per accidens: qui omnino est contra intentionem scientiae: quemadmodum medici finis est quandoque lucrum ex arte medicinae. Similiter finis per accidens absolute duplex est. Vnus intra scientiam: quemada modum quando vult homo scire ethicam: non vt operetur secundum scita: sed vt solum sciat operanda: alius extra scientiam: quemadmodum metaphysicus vult scire geometriam propter regimen suae artis. Est igitur sciendum quod a solo fine scientiae ad quem ipsa est principaliter vt est scientia: dicitur scientia speculatiua vel practica: non autem a fine ad quem est non principaliter, neque a quocumque fine quem circa scientiam intendit sciens, praeter illum quem intendit per se vt est sciens illius scientiae. Vnde scientia illa quae per se vt scientia est, non est nisi ad speculationem & veri cognitionem habendam ex ipsa, pure speculatiua est: sicut geometria: etsi manu operans poterit ea vti, et speculatis in ea ad regimen sui opeis: vt metaphysicus vtitur quandoque speculatis in geometria. Et sic geometria quae est speculatiua simpliciter & per se: ratione qua scientia est: quia finis eius per se est speculatio veri: vt in ea sit status: & non applicetur vlterius ad opus: per accidens vero est practica, ratione scilicet scientis: cuius finis intentus in addiscendo eam est regimen opeis alterius scientiae: vt forte stereometriae secundum regulas geometriae: super quod fundatur vnus modus subalternandi, vt habitum est supra. Scientia vero illa quae per se vt scientia est: non est nisi ad operationem: & non speculatur verum circa opeanda nisi vt sciens secundum ipsum speculatum operetur: illa est pure practica, sicut Ethica: quia ipsa, vt dicit philosophus, non est vt sciamus: sed vt boni fiamus, operando scilicet secundum scita: etsi aliquis non intendens opari poterit studere ethicae propter solam veritatis speculationem. Et sic ethica est practica simpliciter & per se ratione qua scientia est: quia finis eius est opeatio boni: & non speculatio veri: vt in ea sit status: per accns vero est speculatiua: ratione scilicet scientis: cuius finis est principalis in addiscendo eam vt stet in speculatione. Et per hunc modum dicta speculatio artificis circa domum est speculatiua: & ita per acci dens & secundum quid: speculatio vero dei circa opeanda, simpliciter est speculatiua & non practica nisi per accidens: vt scilicet per voluntatem suam iuxta rationem speculationis opeatur speculatiua: ad modum quo geometria per accidens est practica, vt dictum est. Et per hunc modum theologia quam supra determinauimus esse scientiam simpliciter speculatiuam: per accidens est practica: inquantum bonus fidelis addiscit eam ordinando eam in finem charitatis: vt charitas regul etur iuxta eius regulas & documenta. Quae tamen principaliter ex intentione ipsius scientiae non ordinatur ad aliquam operationem aut affectionem: sed ad veri circa supernaturaliter credenda speculationemvt speculatio hic inchoata per fidem, in futuro euacuata fide terminetur, & perficiatur per aptam visionem. Vnde theologia inquantum scientia est pertinens ad intellectum creditorum, supponit perfectionem fidei opeantis per dilectionem: vt fides operans per dilectionem potius ordinetur ad theologicam speculationem cor purgando vt idoneum fiat ad ipsam percipiendam, quam econuerso: vt scilicet per speculationem opera dirigantur. Ad hoc enim sufficit nuda instructio fidei. Vnde iste est ordo. Primo enim debet homo esse illustratus in credendis per fidem. Secundo perfectus in opandis per charitatem. Deinde deditus theologicis speculationibus. Et sicut diuersitas dicta secundum speculatiuum & practicum secundum iam dictum modum assignanda est circa scientias quae sunt habitus intellectus: similiter & circa intellectus. Ex quo patet quod multo amplius consideratione diuinus intellectus circa opeanda est speculatiuus, quam cuiuscumque artificis vel considerantis artificiatum, in speculando solummodo veritates circa illud. Quia enim artifex speculetur operanda propter solam veri notitiam, hoc omnino accidit ei inquantum artifex est: & est finis considerationis illius scientiae secundum quam verum illud speculatur: non principalis vt dictum est. Sed quod intellectus diuinus speculetur verum circa opanda in sola notitia veri stando, nihil de opeandis determinando vel praestituendo: & ita nullum finem vlteriorem ex speculatione illa intendendo: hoc essentiale est ei inquantum est intellectus diuinus: & est iste finis principalis suae considerationis, vt iam dictum est. Vnde vanum est quod quidam distinguunt in proposita quaestione directa ad scientiam dei, an sit speculatiua an practica: quod scientia dicitur & speculatiua & practica vel ex parte rei scitae: vel ex parte modi considerandi: vel ex parte finis: & quod scientia dicitur simpliciter speculatiua vel practica ex parte finis: secundum quid autem ex parte rei scitae vel modi considerandi: & quod idcirco scientia dei de seipso est speculatiua tantum: quia ipse solum speculabilis, & nullo modo operabilis est. De omnibus vero aliis non habet scientiam speculatiuam: vel quo ad modum considerandi: sicut artifex de domo, vt dictum est sed habet practicam: vel quo ad rem consideratam et modum considerationis simul, & hoc quo adilla quae ipse disposuerit se esse facturum: vel quo ad rem consideratam tantum: & hoc quo ad illa quae non disposuit vnquam se esse facturum. Patet eni ex iam dictis quod non distinguuntur intellectus practicus & speculatiuus ex parte obiectorum siue intellectorum: quia iste est speculandorum tantum: ille vero opeandorum: sed quia hic est eorum quorum principia non contingit aliter se habere: ille vero eorum quorum principia contingit aliter se habere. Vnde quaecumque non contingit aliter se hre vt cadunt in consideratione intellectus: consideratio illorum speculatiua est scientia speculatiua: & intellectu speculatiuo. Talia sunt operanda omnia inquantum cadunt in eius intellectum, vt dictum est: & amplius patebit infra. Ex parte ergo. scitorum inquantum operanda vel non opeanda: non dicitur scientia practica vel speculatiua: neque intellectus speculatiuus vel practicus: nisi quia illa non contigit aliter se habere vt cadunt in considerationem intellectus: ista autem contingit. Similiter patet quod non distinguuntur intellectus speculatiuus & practicus: & per consequens neque scientia speculatiua, & practica, ex parte modi considerandi: quia ille considerat stando in speculatione: iste vero vlterius procedit applicando ad opus: sed quia ille quod speculatur, modo scientisico speculatur: ille vero modo consiliatiuo. Vnde consideratio illa quae sit modo scientisico, est speculatiua, & intellectus sic considerans speculatiuus: illa vero quae sit modo consiliatiuo practica est: & intellectus sic considerans practicus est: modo autem scientifico deus intelligit quaecumque etiam circa opeabilia intelligit: & sic adhuc intellectus eius circa opeabilia non nisi speculatiuus est: non quia cognoscit operabilia definiendo & diuidendo: sed quia illa quae nos circa corporalia cognoscimus consiliando: ipse cognoscit modo scientifico. Eundem enim modum intelligendi habent contingentia & necessaria. Sed patet clare ex praedictis, quod solummodo distinguuntur intellectus speculatiuus, & practicus ex parte finis: & quia. scilicet speculatio determinat opus praestituendo aliquid esse operandum, vel non opeandum: & quia ipsa speculatio finaliter est propter opus: quod non contingit intellectui vel scientiae dei, vt dictum est. Et quia propter opus est illa quae est consiliationis & non illa quae est scientifica, ideo contingit quod etsi in scientia practica considerantur aliqua modo scientifico, sicut in Ethicis consideratur de virtutibus definiendo & diuidendo ipsas, ille modus est ei accidentalis: sed solum essentialis est ille ei qui considerat opeanda modo consiliatiuo.
⁋ Ad tertium quod intellectus dei intendit prouidentiae & regimini aliorum: Dicendum quod intentio dupliciter potest sumi: proprie scilicet & communiter. Intentio proprie accepta est directio alicuius in finem per hoc quod praestituit aliquid tamquam opeabile: aut per opeationem nostram consequibile: & hoc maxime quando talis praestitutio est a voluntatem. secundum quod intentio definitur quod est voluntas directa in finem. Hoc modo deus nihil agit circa creaturas per intentionem: quia nihil ex actione circa creaturas sibi intendit acquirere: nec aliquid operabile ab ipso praestituit sibi tamquam finem: & hoc neque per intellectum, neque per voluntatem. Vnde dicit Auic. ix. Meta. Ordo bonitatis est dilectus ab eo accidentaliter: Sed non mouetur ad eum dilectione, non concupiscit aliquid, neque inquirit. Immo vt dicit in eodem. c. xxx. Ipse est bonitas pura quam desiderat omnino quicquid est. Et ibidem. c. li. Volitum primi non est secundum vo litum nostrum: ita vt in eo quod est ex eo sit intentio, quoniam, vt dicit li. ix. c. xxv. omnis intentio est propter illud quod intenditur. Et est intendens minoris esse quam id quod intenditur. Omne autem propter quod est aliud, est perfectioris esse. Et ibidem. c. xxvi. dicit. Omnis intentio aliquid intendit sed quae est intelligibilis est illa cum id quod intenditur ab intendente dignius est intendenti esse quam non esse ab eo. Et talis est intentio quae facit intellectum practicum qui in nobis est principium operum. Vnde dicit Auic. ibidem. c. xxxvi. Non potest esse vt esse omnium ab illo sit secundum viam intentionis ab illo: quemadmodum est nobis intentio in his omnibus quae sunt a nobis. Tunc enim ipse esset intendens propter aliquid aliud praeter se. Intentio vero communiter accepta est ex parte voluntatis determinatio operandorum: non propter aliquod bonum intendentis, sed ope rati: & ex parte intellectus est simplex apprehensio operandorum secundum modum quo opeanda sunt. Hoc modo intentio est in deo prouidentiae & regiminis aliorum. Vnde dicit Auic. ix. Meta. Oportet vt scientias quod cura horum est quod primum scit seipsum: & intelligit ordinem bonitatis. secundum quod possibile est esse melius. Et secundum quod intelligit eam siuit ipsa tali fuxu quo perfectius peruenitur ad ordi nem secundum possibilitatem: & haec est intentio de cura. Sed de hoc amplior debet esse sermo inferius. Talis autem intentio & cura prouidentiae & regiminis pure speculatiuo intellectu est in deo, non practico. Etsi enim intelligit res secundum quod fsuunt ab eo: non tamen fluxum determinat & praestituit: sed solum voluntas, vt habitum est supra: licet etiam hoc negarent philosophi: dicentes deum producere res per essentiam suam: & naturali necessitate iuxta meliorem ordinem comprehensum ab intellectu: & non per aliquam libertatem voluntatis. secundum quod inferius habet perscrutari de hoc quinto articulo quaest. iiii.
On this page