Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum scientia Dei sit universalis an particularis
CIrca primum arguitur quod scientia dei sit vniversalis. Primo sic. Scientia illa secundum quam maxime contingit sci re omnia, vniuersalis est. dicente Philosopho. Scire maxime omnia, habentem vniuersalem scientiam necessarium est. scientia dei est huiusmodi, vt patet ex praecedenti quaestione, & infra patebit amplius. ergo &c.
⁋ Secundo sic. illa scientia est vniuersalis, qua cognoscuntur partita non partite: & multa vniverslter: quia in solo vniversali sunt partita vniversalter: & non partitae. scientia dei est huiusmodi secundum Diony. vt supra in praecedenti quaestione ergo &c.
⁋ Quia sit particularis arguitur, quoniam illa scientia est particularis quae vnum aliquod ens habet obiectum. quoniam quod est obiectum scientiae vtest habitus in sciente, hoc est subiectum scientiae vt est tradita per modum doctrinae. & in doctrinis illa scientia est particularis quae vnum aliquod ens habet vt subiectum, vt dicitur. 4 meta. & habitum est supra in quaestionibus de subiecto & vniversalitate scientiae theologicae. scientia dei solum habet vnum aliquod ens scilicet essentiam suam obiectum, vt infra determinabitur. ergo &c.
⁋ Quia neque vniversalis neque particularis debeat dici, arguitur. quoniam scientiae dicitur vniversalis propter obiectum quia est vel. secundum quod scire Choriscum esse musicum est particularis: scire vero hominem esse musicum, est vniversalis scientia, vt dicitur primo poster. Diuina essentia quae est sola obiectum diuinae scientiae, neque est vni uersalis neque particularis, vt infra determinabitur. ergo &c.
⁋ Ad membra huius quaestionis possunt adduci quaedam rationes supra propositae de vni uersalitate scientiae theologicae. Et est intelligendum quod in hac quaestione & in omnibus aliis sequentibus de scientiae dei, scientia sumitur non pro vno habitu intellectuali: sed communiter pro quolibet, & pro sapientia & intellectu & arte & prudentia & scientia proprie dicta. secundum quod sacra scriptura vtitur singulis indifferenter pro omnibus, vt dictum est. Ad solutionem huius quaestionis reducenda sunt ad memoriam supra determinata in quaestio ne de vniversaltate scientiae theologicae, quoniam cum quaeritur de vniversaltate scientiae siue quae traditur per modum doctrinae extra, siue quae latet in mente scientis per modum habitus, non intelligitur quaestio de universalitate per praedicationem, quae consideratur circa naturam & essentiam rei praedicabilis de pluribus: quemadmodum scientiae simpliciter dicitur vniversalis vniversalitate generis ad logicam, grammaticam, & ad alias scientias scientia vero grammatica dicitur vniversalis vniversalitate speciei specialissimae ad grammaticam Sortis & ad grammaticam Platonis. Hoc modo scientia non dicitur vniversalis nisi propter vniversalitatem subiecti & obiecti, secundum quod scientia naturalis dicitur vniversalis ad scientiam caeli & mundi: quia illa est de corpore mobili simpliciter ista de corpore mobili ad situm solum: & mobile simpliciter est genus ad mobile ad situm. Vnde quia diuina essentia quae est sola obiectum diuinae scientiae, non est vniversale neque particulare, vt infra videbitur, scientiae igitur quae est habitus in mente diuina nec est vniversalis nec particularis. Sed quemadmodum ipsa diuina essentia vere singularis est & singularitas quaedam, vt habitum est supra in quaestionibus de vnitate dei: scientiae diuina debet dici singularis proprie loquendo: & hoc secundum naturam singularitatis sui obiecti: quemadmodum in scientiis philosophicis traditis per modum doctrinae, quaedam dicuntur vniversales per praedicationem propter vniversaltatem subiecti: & quaedam particulares propter particu laritatem. Sed de isto modo vniversalitatis non intelligitur quaestio de vniversalitate in scientiis. sic enim non esset metaphysica vniversalis: quia aut est de ente simpliciter vt de subiecto: aut de primo ente: quorum neutrum est vere vniversale per praedicationem. & cum hoc etiam si non esset vt de subiecto nisi de primo ente, quod nullo modo habet ratio nem vniversalis praedicabilis, sicut aliquo modo habet ens: nihilominus esset scientia vniversalis, vt habitum est supra in quaestione de vniversalitate theologicae scientiae. Immo ( vt ibi declaratum est) scientia tradita per modum doctrinae dicitur vniversalis propter vniversalitatem seu generalitatem considerationis. Sic enim metaphysica dicitur vniversalis: quia considerat de ente primo: & eius gratia de ente simpliciter & de omnibus partibus entis, secundum quod entes sunt: licet non secundum, proprias rationes quibus sunt haec entia vel illa. Sic etiam (vt ibidem declaratum est) scientia theologica maxime dicenda est vniversalis: & magis quam metaphysica: quia descendit ad considerandum de toto ente & quaelibet parte entis: non quia ens: sed quia tale ens: & hoc vsque ad minima cuiuslibet entis: considerando & inspiciendo in seipso omnes rationes essentiae suae & cuiuslibet entis generaliter. Vnde cum (vt ibidem determinatum est) in hoc scientia theologica sequitur scientiam quae est in mente diuina, qua deus secum cognoscendo seipso in seipso omnia alia a se vsque ad minima cognoscit, vt infra declarabitur loquendo de tali vniuersalitate: dico quod scientia dei verissime debet dici vniversalis, vt patet ex ibi declaratis.
⁋ Per haec patent obiecta. Primum enim & secundum procedunt de vniversalitate primo modo dicta. illa enim facit maxime scire, quia est de primis principiis, & in illis quodammodo scit omnia alia. secundum quod dicit Philosophus primo metaphysicae. Scire maxime est habenti vniuersalem scientiam. hoc enim modo scit quodammodo omnia subiecta: & hoc maxime in diuina scientia: qua in vno simplici cognoscuntur omnia impartite & immaterialiter. quod appellat Dionysius. cognosci vniverslter.
On this page