Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum sit duplex scilicet essentialis et personalis

CIrca secundum arguitur quod in deo duplex sit scientia seu notitia, essentialis scilicet & personalis. Primo sic. praeter essentialem scientiam in deo ex qua elicitur actus intelligendi siue sciendi essentialis, quem supponit actus diuidendi patris, vt infra dicetur est in deo notitia siue scientia concepta per intellectualem actionem cum vi diuina concepta in mente paterna quae est verbum. talis notitia non est nisi personalis. ergo &c.

⁋ Secundo sic. sicut se habet amor ad spiritum sanctum: sic se habet notitia siue scientia ad filium: quia sicut ille procedit per modum voluntariae operationis quae consistit in amore, sic iste procedit per modum intellectualis opeationis quae consistit in scientiae siue notitia. Sed amor non tantum est essentialis communis tribus personis, sed etiam est personalis proprius spiritui sancto. ipse enim amor est, quam x est nexus pris & filii, qui non est amor essentialis quid nexus est trium personarum inter se. ergo &c.

⁋ Tertio sic. secundum Aug. pater non est sapiens sapientia a se genita sed non genita: quod non esset (vt videtur) nisi in deo distingueretur duplex sapientia, vna genita, alia non genita: quarum vna est personalis, alia vero essentialis. ergo &c.

⁋ In contrarium est, quoniam illud quod est cone tribus personis, & non conuenit vni potius quam aliis nisi per appropriationem, non est nisi essentiale: quia appropriatum non est, proprium, vt infra patebit Scientia siue notitia in deo est de appropriatis filio, vt patebit infra. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc secundum dicta superius in consimili quaestione de veritate dei quod non distinguitur aliquid penes essentiale & personale, nisi quia alia & alia ratione conuenit personae & essentiae: secundum quod res & vnitas sic distinguuntur, vt expositum est de re in illa quaestione de veritate & vnitate dei: & in quadam quaestione de bonitate dei. ita quod illud quid secundum vnam & eandem rationem conuenit personae & essentiae, nullo modo potest dici personale: quia non conuenit personae ex personali proprietate sua, sed ex ratione essentiae, quia cum personalis proprietas est propria ratio personae, quod conuenit ei ratione ipsius, conuenit ei secundum, propriam rationem: quemadmodum ibidem declaratum fuit de veritate. Nunc autem quod scientia siue notitia convenit deo siue personae alicui diuinae, hoc est quia natura diuina omnino immaterialis est & forma pura. secundum quod dicit Auicen. viii. metaphysicae. Cum dicitur intelligentia & intellectus, non intelligitur nisi quia ipse est expoliatus ex se, & negatur ab eo commixtio materiae & eius appendicia. Et praeterea ratio scientiae in deo non est nisi re spectu ad actum intelligendi qui ex ipsa elicitur, & ad obiectum quod est scibile per ipsum. Actus autem intelligendi in deo non est nisi essentialis, vt infra patebit: & hocad quodcunque terminetur. Non ergo notitia siue scientia est in deo nisi essentialis: & nulla, propria: licet sit personae filii appropriata, vt infra dicetur: & hoc secundum modum quo in quaestione praecedente de veritate determinatum est quod veritas non potest esse, propria filio: sed solum appropriata, maxime in solutione argumentorum.

⁋ Ad primum in oppositum quod in deo praeter notitiam essentialem quae est ratio eli ciendi actum intelligendi essentialem, est alia scientia siue notitia concepta per actum dicendi quae est verbum: Dicendum quod falsum est. quod enim verbum notitia quaedam est siue ars, hoc non est nisi quia in ipso communicata est essentia sub ratione qua ars est & notitia. scilicet per intellectualem operationem. Vvnde quod filius dicitur ars vel sapientia patris, hoc non est quia ei conuenit alia ratio sapientiae vel artis quam illius quae est essentialis: sed quia diuina essentia sub ratione artis & sapientiae ei communicatur. Propter quod & ei appropriatur, vt infra videbitur loquendo de appropriatione. vt non solum nomine dicatur sapientia verbum: quia de sapientia procedit: quemadmodum opus procedens ab habitu iustitiae, iustitia dicitur, vt aliqui solent dicere: sed quia est vere sapientia. Vnde quod etiam dicitur sapientia genita, hoc non est nisi per appropriationem contrahendo secundum nostrum modum intelligendi cone adproprium per personale quod importatur nomine geniti: quemadmodum cum dicitur sapientia ingenita, consimili modo nomine ingeniti sapientia essentialis appropriatur patri. sapientia enim non solum appropriatur ilio quia procedit a patre modo intellectualis operationis: licet quidam hoc opinantur: sed consimiliter appropriatur priua ab ipso procedit filius per intellectualem opeationem: ita quod vtrique simul appropriatur respectu spiritus sancti, vt infra patebit loquendo de appropriationibus. Et propter huiusmodi appropriationem dicitur sapientia de sapientia, ars de arte, non propter aliquid proprium: ita quod si ex parte filii esset aliqua scientia siue sapientia, vt ars personalis, quae esset producta: & similiter ex parte patris esset sapientia personalis quae esset producens, vt sic triplex esset scientia vel sapientia in diuinis, genita in filio, ingenita in patre, quae essent personales: & non genita communiter in tribus personis, quae est essentialis.

⁋ Ad secundum de amore in spiritu sancto & notitia in filio: Dicendum quod amor non plus essentialis est in spiritu sancto quam scientia siue notitia in filio. Vnde quod hic dictum est de scientia, quod non est nisi essentialis: etiam intelligendum est de amore: ne super hoc oporteat inferius mouere propriam quaestionem. Quia tamen no mina sunt magis imposita emanationi per modum intellectualis operationis qua producitur filius, quam emanationi per modum amoris qua producitur spiritus sanctus: ideo etiam magis sunt nobis nomina imposita ad significandum ea quae pertinent ad illam emanationem quam ad istam. In illa enim habemus propria nomina processionum actiue & passiue dicta, quae sunt generare, generari: & per sonas ipsas quae sunt pater, filius: & quod amplius est, nomina propria emanationum exprimentium intellectualem operationem & ipsam personam productam, vt sunt dicere, dici, verbum. in ista est vnum nomen emanationis ex parte vtriusque personae scilicet spiratio: quae appropriatur per circumlocutionem, cum dicitur spiratio actiua & passiua: nec sunt omnino nomina exprimentia modum voluntariae emanationis neque personam emanantem: sed circunloquitur dicendo amor procedens: sicut circumloquitur persona filii cum dicitur sapientia genita: & talis persona circumlocuta: quia ipsa est nexus patris & si lii, dicitur amor procedens nexus vtriusque non ratione amoris simpliciter qui est communis nexus trium personarum: sed ratione personalis adiuncti. Circumloquitur autem spiritus sanctus nomine amoris potius quam alio nomine, sicut persona filii potius circumloquitur nomine sapientiae quam alio. Quia sicut in intellectuali opeatione quae concipitur filius, concipitur notitia in mente intelligentis: quae cum includitur in vno significato cum personali proprietate dicitur verbum: Sic in voluntaria operatione qua concipitur spiritus sanctus concipitur amor in voluntate volentis: qui cum proprietate personali circumloquitur personam spiritus sancti. & si sub vnius vocabuli significato cum illa proprietate includeretur, illud simplex vocabulum esset nomen illius personae: quod quia non est impositum, vtimur nomine amoris in circumloquendo personam spiritus sancti: & ideo vsitatius vocatur spiritus sanctus amor quam filius notitia, vt potius videatur amor proprium spiritui sancto quam notitia filio, quod tamen non est nisi propter appropriationem vt dictum est.

⁋ Ad tertium: quod pater non est sapiens sapientia genita sed non genita: Dicendum quod hoc non dicitur quin sapientia sit essentiale: sed quia vt est genita filio appropriatur, & consideratur vt est in filio. vt vero est non genita communis est, & consideratur vt est communis tribus: ita quod licet pater non intelligit sapientia genita hoc est sapientia essentiali vt est in filio, vt scilicet sit ei ratio intelligendi secundum quod est in filio (tunc non esset ratio intelligendi vt est in seipso) intelligit tamen sapientia quae est in filio, quia eadem est in patre & in filio: quae est ratio intelligendi patri vt est in patre: & filio vt est in filio: non autem econuerso. Illud ergo dicit Augustinus non propter aliquam sapientiam propriam: sed propter sapientiae communis appropriationem vt dictum est. Vel dicendum verius quod hoc non dicit Augustinus supponendo quod sit aliqua sapientia genita personalis: sicut est verbum: sed quia omnino est inconueniens quod sit aliqua sapientia genita personalis. secundum quod hoc multum pertractat circa principium. vii. de triniitate. vbi dicit concordando primae solutioni. Intelligentia dicitur sapientia de sapientia: & vtrunque vna sapientia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2