Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum actio Dei sit ipsius essentia

CIrca secundum arguitur quod actio dei non sit sua substantia. Primo sic. essentia dei est principium a quo procedit actio diuina tanquam principiatum eius, vt infra patebit. Si ergo actio dei esset eius essentia, idem respectu suiipsius esset velut principium & pricipiatum. consequens falsum est & impossibile. ergo & antecedens.

⁋ Secundo sic. actio vt actio est non est nisi dispositio agentis vt agens est, iam constituti in esse secundum actum perfectum, et ad quem actum se habet vt aliquid egrediens ab ipso, agens autem vt agens non est nisi suppositum, vt infra patebit. ergo actio vt actio est, est dispositio suppositi iam constituti & perfecti secundum actum egredientem ab ipso, Substantia autem vt substantia est: non est dispositio suppositi iam constituti in actu persecto vt egrediens ab ipso: sed magis est in supposito existens, vt dispositum eius proprietate, & per quam constituitur in esse, vt infra videbitur. ergo &c.

⁋ In contrarium est, quoniam in deo non differunt potentia & actus siue actio ad quem est: immo sunt idem re, vt habitum est supra. sed potentia (vt habitum est ibidem) est ipsa diuina essentia. ergo & actio dei est ipsa diuina essentia: quia quaecunque vni & eidem numero sunt eadem, & inter se sunt eadem.

⁋ Dicendum ad hoc: quod omnia quae circa deum considerantur: & sunt aliquid in ipso, fundamentum habent in ipsa diuina essentia: ita quod singula in ipsa radicantur: etsi in aliquo dis ferant & distinguantur ab ea, vt inquantum ex ipsa quasi educuntur, trahunt ab ea & eius vnitate rationem suae differentiae: & inquantum in ipsam reducuntur, eandem rationem differentiae suae in eam & in eius vnitatem resoluunt. Quia enim diuina essentia in fine simplicitatis & actualitatis est, & purum esse in quo consistit omnium actualitas: oportet ex hoc quod rationes omnes actualitatis & perfectionis omnium in se habeat, vt infra dicetur: vt cum in creaturis res non habeat ex se quod sit sua actualitas in esse: aut sua operatio aut aliqua dispositio & proprietas in esse: sed omnia huiusmodi ponunt in numerum quodammodo cum re ipsa: et faciunt compositionem cum ipsa: ita quod ipsa ex se non est aliquid illorum: sed potius subiectum eis, vt in parte dictum est supra: & amplius declarabitur infraloquendo de creaturis: in deo autem essentia ipsa ex se habet quod sit sua actualitas & suum esse: et sua bonitas: et sua veritas & sic in omnibus aliis siue sint essentialia siue personalia: ita quod ipsa essentia id quod est sine omni addito, subintrat rationem esse bonitatis, veritatis, et omnium aliorum: vt ipsa sit ipsum esse ipsa bonitas: non autem illa: sicut aliquid additum ei et econuerso: omnia huiusmodi in ipsa id ipsum sunt quod ipsa sub ratione summae simplicitatis absque omni compositione. Et ita sicut est de omnibus aliis generaliter quae in diuina essentia considerantur: sic dicendum est de ipsa actione diuina inquantum aliquid est in ipsa quod non est re nisi ipsa essentia. Et hoc clarum est de actione manem te in deo, siue fuerit essentialis siue personalis. Similiter verum est de actione transeunte in creaturam quae dicitur factio. illa enim inquantum in deo est vt denominans ipsum secundum rationem alicuius respectus ad factum ab ipso, non est nisi ipsa diuina essentia supra quam omnis respectus in deo fundatur: immo subintrat & assumit rationem respectus cuiuscumque. Quia autem diuersitas sit ali qua huius actionis ab ipsa diuina essentia, hoc est inquantum est vt eius dispositio denominans ipsum deum tantummodo vt agens est, in altero tamen existens vt in subiecto, secundum quod actio est dispositio agentis in passo tamen: vt determinat Philosophus. iii. physicae. Vnde si actio dei vt est in deo differat ab ipsa diuina essentia hoc est non re absoluta, quia non est alia in deo ab ipsa diuina essentia: sed vel sola ratione si sit actio essentialis: quemadmodum differunt alia attributa essentialia, quorum vnum est ipsa actio essentialis, qualis est intelligere vel velle: vel sola re relationis & respectus si sit actio personalis: quemadmodum differunt ab ipsa essentia, caetera personalia, vt infra declarabitur.

⁋ Ad primum in oppositum, quod esse dei est principium diuinarum actionum: ergo non sunt ipsa: Dicendum quod principium non est idem principiato re vel ratione. vt si secundum rem absolutam se habent aliqua sicut principium & principiatum, vt in creaturis, re absoluta differunt inter se. Si vero se habent adinuicem sicut principium & principiatum secundum rem respectus vt contingit in deo, re respectus differunt in ter se. Si autem secundum solam rationem se habent inter se sicut principium & principiatum, ratione sola inter se differunt. Dicendum ergo quod diuina essentia secundum aliam rationem est id quo procedit diuina actio vt ratio agendi, & forma qua agit suppositum, vt infra dicetur: sed in actione essentiali vt est essentia simpliciter: in actione vero personali vt est essentia existens in persona determinata quo ad actum generandi, vel in personis determinatis quo ad actum spirandi, sicut amplius infra videbitur.

⁋ Ad secundum, quod actio vt actio, est dispositio suppositi non autem substantia: dicendum quod hoc verum est propter rationes suas diuersas. nihilo minus tamen re actio idipsum est quod substantia, vel absoluta dico respectu actus essentialis, vel respectiua respectu actus personalis, vt iam dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2