Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum aliquam actionem agat divina essentia
lrca tertium arguitur quod omnem diuinam actionem agat diuina essentia. primo sic. secundum Philosophum. ii. de generatione, agere proprium est formae, pati autem alterius potentiae scilicet materiae. Non est autem alia forma in deo quam diuina essentia aut ratio respectus: qui secundum Philosophum per se nec est principium actionis nec terminus. ergo &c.
⁋ Ex quo ad idem arguitur secundo sic. nihil in diuinis potest esse agens nisi sit absolutum & respectiuum, quia in deo secundum duo praedicamenta quae sunt in ipso, non est nisi res absoluta aut respectiua, vt patet ex supra determinatis. Sed re spectiuum inquantum respectiuum: non agit, quia respectus non est principium actionis, sicut neque terminus secundum Philosophum ergo in deo nihil agit nisi absolutum inquantum absolutum. tale autem non est in deo nisi ipsa diuina essentia vt hitumest supra. ergo &c.
⁋ Tertio sic. in essentialiter ordinatis quod est causa prioris, & omnium eorum quae sunt post, quod enim est causa motus primi mobilis, est causa omnium aliorum. actus primus quid est esse, & actus secundi qui sunt opari, sunt essentialiter ordinati, quia nihil opeatur nisi existens, & in deo non est esse in aliqua persona nisi ab ipsa essentia, vt sit vnum esse trium personarum, quia vna est essentia earum vt infra patebit, & habitum est supra in parte. ergo neque opari.
⁋ Quarto sic. Augustinus dicit. vii. de Tri. Pater & filius sunt sigillatim sapientia de sapiem tia, sicut essentia de essentia. sed in deo non est hoc de hoc, nisi per actionem processiuam ab vno egredientem, & in alterum terminatam. ergo &c.
⁋ In contrarium est, quoniam illud quod non habet esse nisi in alio vt forma eius nihil agit, sed illud in quo & cuius est. verbi gratia, calor non agit calefactionem, sed calidum: neque anima intelligit, sed homo per animam, secundum Philosophumi. i. de anima, essentia diuina non habet esse nisi in aliquo super posito. ergo ipsa nihil agit, sed suppositum.
⁋ Dicendum ad hoc quod in eis quae sic se habent adinuicem quod vnum eorum est aliquid alterius. & reliquum est sicut id cuius est alterum, & hoc qualitercunque ponantur differre siue ratione, siue intentione, siue re, semper id quid sic se habet vt quod est aliquid alterius, se habet respectu eius cuius est vt aliquid imperfectum, & ens in potentia, quod ordinatur ad illud cuius est, sicut ad ens perfectum in actu. verbi gratia, in eis in quibus est realis diuersitas partium concurrentium ad constitutionem totius. Siue enim sint partes integrantes rei essentiam vt sunt materia & forma, siue integrantes rei quantitatem vt sunt partes organicae, semper pars ali quid imperfectum & in potentia est respectu totius. Propter quod dicit Philosophus. viii. physicae. quod pars aut nihil est. aut in potentia. Totum vero semper est vt aliquid perfectum actu existens: in quo suam actualitatem & perfectionem habent omnes partes eius. Nunc autem sic se habet in actiuis quae sunt principia actionum vt agentia, & in passiuis quae sunt termini recipientes in se alterius actionem vt patientia, quod agens omne inquantum agens, est aliquid perfectum in actu existens. Propter quod actio omnis agentis aliquo modo imperfecti ad agens perfectum reducitur & est dispositio nobilis in eo in quo est, vt dictum est supra in prima quaestione huius articuli: & econtra omne patiens inquantum patiens & in se recipiens actionem alterius, imperfectum, & aliquid ens in potentia est. In deo autem licet nihil sit nisi idipsum quod est diuina essentia, & quicquod in ipso est simpliciter in fine perfectionis & actualitatis est absque omni imperfectione & potentialitate admixta differente ab actu re vel intentione, vt habitum est supraloquendo de potentia dei: tamen est in eo considerare aliquid vt quod est alterius, & aliquid vt cuius est. verbi gratia: deitas forma quaedam est: quae quamuis ex se sit singularitas quaedam, vt patet ex quaestionibus praehabitis circa vnitatem dei: ipsa tamen in se vt deitas est, non subsistit vt habeat rationem suppositi absoluti: sed solummodo subsistit in supposito relatiua proprietate constituto. secundum quod infra determinabitur. In quo quidem supposito deitas ipsa & ipsa relatiua proprietas se habent vt quae sunt alicuius: & ipsum suppositum se habet vt cuius sunt illa. & hoc sine omni compositione: quia respectus cum eo super quod fundatur nullam ponit compositionem. Et ideo licet totum perfectum & actuale est, inquantum tamen in ipso consideratur aliquid vt quod est alicuius: & aliquid vt cuius est: illud non consideratur secundum rationem perfecti & actualis: sed secundum rationem imperfecti & potentialis: non ponendo imperfectionem & potentialitatem in ipso considerato: sed in modo considerandi. Hic vero consideratur secundum rationem actualis & perfecti. Cum ergo in diuinis ad veritatem locutionum, siue praedicationem in agendo & patiendo: & vniuersaliter hoc illi ne gatiue vel affirmatiue attribuendo: non tam attendi debet identitas rei significate omnium quae considerantur in diuinis, quam modus significandi & considerandi idipsum diuersimode, secundum quod inferius planius apparebit, ideo dicendum simpliciter quod in diuinis nulla actio potest aut debet attribui illi quod se habet vt alicuius: & sicut existens in alio: sed solum quod se habet vt cuius est aliquid. hoc autem est solum super positum. Caetera enim omnia diuina se habent vt aliquid suppositi seu aliquoid existens in supposito: vt sunt ipsa diuina essentia, relatiua proprietas, & vniuersaliter omnia essentialia attributa, veluti sunt potentia sapientia &c. huiusmodi. Ideo dicendum simplicitur: quod nulli talium proprie loquendo debet attribui actio aliqua vt agenti: & ita quod diuina essentia nullam agat actionem, sed suppositum omnes: vt non proprie dicitur quod deitas intelligit: aut vult: aut generat: aut spirat: aut creat: sed vt agenti, omnia huiusmodi tantummodo personae debent attribui: & hoc aut per nomen quod imponitur ad significandum personam determinatam determinate, sicut significat hoc nomen pater: dicendo pater intelligit, generat, aut creat: aut per nomen quod imponitur ad significandum personam indeterminatam indeterminate: sicut significat hoc nomen, deus vt patebit inferius: dicendo deus intelligit generat aut creat. per nomen enim impositum ad significandum essentiam non significatur persona sub ratione personae: & ideo neque aliquid sub ratione agentis. propter quod significato per tale nomen nullo modo potest attribui actio siue agere. Et similiter est de nomine imposito ad significandum relatiuam proprietatem.
⁋ Ad primum in oppositum: quod formae proprium est agere: patebit responsio ex determinatione quaestionis sequentis.
⁋ Ad secundum: quod respectiuum non agit: quia respectus non est principium actionis &c. Dicendum secundum quod amplius exponetur in sequenti quaestione, quod actio dupliciter attribuitur alicui. Vno men vt agenti. Alio modo vt illi quod in agente est agendi ratio secundum quod calefacere attribuitur calido & calefacienti calori quo informatur vt rationi agendi: & intelligere attribuitur homini vt intelligenti: animae vero vt rationi qua intelligit: secundum determinationem Philosophi primo de anima. Primo modo (vt dictum est iam) actio attribuitur soli supposito. Secundo modo attribuitur alicui quod est formale in supposito. Tale autem in persona diuina duplex est, secundum duo quae cadunt in significato personae scilicet diuina essentia & personalis proprietas. Est enim persona diuina habens in se essentiam sub personali proprietate, secundum quod infra de clarabitur. Eormale quod est proprietas constitutiua personae vt huiusmodi, nec est agens, quia est alicuius, nec est ratio agendi: eo quod ipsa respectus est: quid non est principium actionis. Et ideo (vt assumitur in argumento) respectiuum inquantum respectiuum, hoc est per rationem sui respectus, non agit. Eormale vero quid est essentia est sola ratio qua persona agit in diuinis, vt patebit in sequenti quaestione. Agens tamen non est nisi ipsum suppositum respectiuum. Nec est hoc solum in diuino supposito: quod ratio formalis qua suppositum habet esse suppositum non est ratio agendi in ipso: sed est etiam in supposito creaturae. Ratio enim suppositi in creaturis super essentiam communem, vt in isto homine super rationem humanitatis, non est nisi ratio suae indiuiduationis, quae non est nisi ratio negationis: non qua dicitur aliquod indiuisum in se, vt iste homo vel haec humanitas: haec enim negatio est ratio suae vnitatis essentialis: & circumloquitur veram affirmationem, vt dictum est supra de significato vnius in quaestione de vnitate dei: & infra dicetur amplius: sed quae dicitur aliquid diuisum ab alio: qua diuisione modo affirmationis importatur pura negatio, vt supradictum est ibidem, & infra dicetur amplius. Est enim illa eius ab alio diuisio, qua non conicatur ei vnitas singularis formae suae, secundum quod inferius loquendo de ratione personae in deo declarabitur. Nunc autem sicut respectus non potest esse ratio principiandi actio nem, ita nec negatio: & multo minus, quanto magis recedit a natura entis. Vnde sicut iste homo nihil agit ratione qua iste, quo ad rationem dico suae indiuiduitatis: sed solum ratione qua iste quo ad rationem suae humanitatis quae est haec humanitas: sic iste qui est deus, sicut pater, nihil agit ratione qua iste, quo ad rationem suae singularitatis personalis, quae est personalis proprietas: sed solum ratione qua iste, quo ad rationem suae deitatis, quae est haec deitas: quae in persona non est indiuiduata: sed singularis, & in eadem singularitate alteri communicabilis sub ratione alterius respectus. Sicut ei in creaturis persona siue suppositum sit per hoc quod natura communis & vniversalis de se indiuiduatur in supposito per diuisionem eius ab alia in alio supposito in quo forma eadem ommunis alia indiuiduatione indiuiduatur sine mu- tua conicabilitate suarum formarum indiuidualium: Sic in deo persona siue suppositum habet esse per hoc quod natura eadem singularis de se in nullo supposito indiuiduatur, quia nullam comnmunitatem vniuersalis habet. Nihil ei est indiuiduabile nisi ex se vniuersale: cui non convenit esse hoc nisi quia est huiusmodi, vt habitum est supra. Sic inquam persona in deo habet esse per hoc quod huiusmodi natura conicatur per relatiuas proprietates indi stictis suppositis. Quod ei est communitas in forma creata, hoc est conicabilitas in forma increata: & quid est indiuiduatio in illa, hoc est conicatio in ista: quod est diuisio personarum in illa, hoc est distinctio earum in ista & quod est negatio in illa, quae est cam diuisionis qua dicitur quod hoc suppositum non est illud, quae facit suppositorum indiuiduationem, hoc est relatio in ista, quae est cam distictionis qua dicitur quod hoc suppositum est ad illud, & per hoc non est illud: quae facit suppositorum plurificationem. Et sicut illa negatio per hoc quod facit suppositi illius indi uiduationem, facit ipsum suppositum vt subsistens, & in quo subsistit illa forma vt indiuiduata, quae in alio similiter vt indiuiduata alia indiuiduatione subsistit: sic ista relatio per hoc quod facit huius suppositi inconicabilitatem facit ipsum suppositum vt subsistens, & in quo subsistit illa forma vt conicata: quae similiter vt conicata subsistit in alio. Sed est aduertendum: quod cum in forma creata negatio dicitur esse cam diuisionis suppositorum, & indiuidua tionis eorundem: in ista vero relatio cam distinctionis suppositorum & inconicabilitas eorundem: hoc intelligendum est formaliter non effectiue. Effectiue ei illud solum facit agens generando vel creando circa formam creatam, & generando vel spirando circa formam increatam. Et non est differentia quo ad hoc in aliquo circa formam illam & istannisi quod forma creata in nullo supposito habet esse nisi per agens aliud a se. In primo autem diuino supposito scilicet in pirise, his esse ex se, & ab illo hiy esse in aliis, conicata. scilicet in filio & spiritus sctom. Et sic patet in creaturis quod ratio & causa indiuiduitatis suppositi, & eius indiuiduationis, & similiter indiuiduationis formae in ipso, formaliter est negatio licet effectiue sit agens: in deo autem relatio formaliter: nullum autem agens effectiue quo ad per sonam patris, sed ipse pater quo ad personam filii & spiritus scti. Patet etiam quod in creaturis ratio suppositi & multiplicatio suppositorum sistit in formae communis indiuiduabilitate. In deo autem incipit ratio suppositi & suppositorum multiplicatio a formae diuinae singularitate. & hoc scilicet in creaturis propter formae illius indiuiduae incommunicabilitatem: & huius formae scilicet diuinae singularis communicabilitatem: quae convenit ei propter eius ineffabilem simplicitatem & foecunditatem. dicente beato Dionyus. de di. no. c. i. Sacram theologorum hymnologiam inuenies aliquod beneficas deitatis processiones manifestantem, & laudantem diuinas nominationes, praeparantem & monadem quidem & vnum propter simplicitatem & vnitatem naturalis impartibilitatis: vt trinitatem vero propter subsistentis superessentialis foecunditatis expressionem, & omnis paternitas in caelo & in terra nominatur.
⁋ Ad tertium quod in qualibet diuina persona est esse ab essentia, ergo & opeatio secunda: dicendum quod proprie loquendo, in deo esse secundum nostram rectam rationem intelligendi praecedit essentiam, vt patet ex praedeterminatis. & sic falsum assumptum est. Potius enim dicendum est quod essentia vna conicata est tribus personis, quia vnum esse est eis conicatum, inquantum essentialis deitas non est nisi esse quoddam & actus purus: quam econtrario quod esse est eis conicatum: quia essentia eis est conicata. Sed esto quod ita sit: dicendum ad argumentum quod esse est ab ipsa essentia formaliter in deo, quemadmodum florere in arbore a flore, non autem principiatiue aut effectiue. Vnde & in creaturis non est formaliter ab ipsa essentia nisi earum inquantum ipsa est effectus, vt saepius expositum est. Et cum assumitur, a quo est esse & opari: verum est, a quo est effectiue esse: ab eo est effectiue opari. sed a quo est esse formaliter, ab eo est opari vt a ratione qua operans effectiue opeatur. & hoc modo omnia diuina opea sunt ab ipsa diuina essentia. vt dicetur in quaestione sequenti.
⁋ Ad quartum quod filius est sapientia de sapientia sicut essentia de essentia &c. dicendum quod ad veritatem conceptuum complexorum & locutionum de rebus diuinis, non tam debet attendi identitas rei: quemadmodum significandi & intelligendi simplicia. Vnde quia huiusmodi nomina sapientia essentia non significant rationem suppositi & cuius est aliquid & perfecti in actu, sed potius rationem quod est alicuius vt aliquid eius, & ita non secundum rationem actualis & perfecti: quod requiritur secundum iam determinata: vt vere dicatur per actionem aliquam hoc de hoc, vt patet ex iam determinatis: ideo omnes huiusmodi locutiones quantum est de proprietate sermonis falsae sunt, sed a sanctis dictae sunt ad exprimendum vnitatem essentiae in personis, & ipsius essentiae ad personas, contra infestationem haereticorum qui substantiam diuersificabant, & in personis compositionem ponebant. Et est in omnibus locutionibus talibus excessus ad latus im proprietatis, ad excludendum excessum ad latus falsitatis: sicut qui virgam nimis incuruatam in vno latere in curuat eam nimis in latus oppositum vt sic eam ad aequalitatem perducat. Sed est aduertendum quod in eis est improprietas maior & minor: secundum quod ratio a qua attributum in potentia, magis appropiquat ad naturam actiui. secundum hoc eim magis appropiquat ad naturam suppositi cuius est proprie agere. Vnde quia essentia est summe absolutum in deo absque significatione omnis respectus, & fundamentum attributorum quae a rationibus respectuum imponuntur, vt patet ex praedeterminatis, quorum quaedam significant rationem respectus ad actionem, vt natura quae de suo nomine significat rationem eius in quo est, vt sapientia declaratiui, & lux illustratiui, ideo istae sunt magis propriae, natura de natura, sapientia de sapientia, lux de luce, quam ista, essentia de essentia, quae impropriissima est. Dens tamen communiter sunt impropriae. Propter quod etiam non completa locutione dixerunt sapientia generat sapientiam: lux generat lucem: sed dixerunt hoc de hoc: quia potest intelligi vel quia hoc generat hoc: vel quia per generationem habetur hoc de hoc: non quod vnum eorum sit generans, alterum vero generatum Vnde & sic deberet exponi sapientia de sapientia . i. filius qui est sapientia est de patre qui est sapientia: essentia creat tid i. deus trinitas quid est essentia creat, & sic de caeteris.
On this page