Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum divina essentia sit per se terminus alicuius divinae actionis

CIrca quintum arguitur: quod diuina essentia sit terminus omnis diuinae actionis. Primo sic. deus nihil agit nisi intellectu aut voluntate: sed omnis actio pertinens ad dei intellectum & voluntatem terminatur ad diuinam essentiam: quia terminus intellectualis operationis & voluntariae non sunt nisi obiectum intellectus & voluntatis. obiectum autem intellectus non est nisi verum, & obiectum voluntatis non est ni si bonum. veritas autem in deo non est nisi essentialis: vt visum est. similiter neque bonitas: vt videbitur infra. ergo &c.

⁋ Secundo sic. nulla actio ad aliquid terminatur per se: nisi ad id quod est absolutum: quia in ad aliquid non est motus secundum philosophum. v. Phyiiai. & sicut est in motu: sic est in omni modo actionis. Non est autem absolutum in deo nisi diuina essentia. ergo &c.

⁋ Contra. actio dei est sua essentia. ldem autem non terminatur ad seipsum. ergo &c.

⁋ Hic oportet reducere ad memoriam modos actionis diuinae: quae sunt operatio actio, factio: quia multum aliter & aliter se habet quasitum in illis. Si enim loquamur de actione quae est opeatio cuiusmodi est intelligere essentiale aut velle: scire oportet quod isti actus idem habent pro principio elicitiuo & pro termino. Eo enim quod non habent finem alium a se, in hoc consistit eorum perfectio:quod scilicet veritas diuinae essentiae semper actu ad omnium cognitionem illustret eius intellectum: & quod bonitas eiusdem semper ad omnium dilectionem inflammet eius voluntatem. Propter quod huiusmodi actuum essentia diuina per se terminus est. Sed est intelligendum, quod sicut essentia inquantum se habet vt principium elicitiuum istorum actuum, cum ex se sit omnino absoluta, necesse est eam aliquo respectu comparari ad actum: & determinari ipsum actum ipsi: vt licet per se actum eliciat, tamen sub ratione alicuius respectus quo ad actum eliciendum conparetur & determinetur sibi actus: cuiusmodi sunt ratio veritatis & bonitatis: sic cum eodem modo sit principium & terminus: necesse est quod sub ratione eiusdem respectus comparetur ad actum in terminando sicut in eliciendo. Et ideo sicut essentia pura ratione qua essentia est absoluta, actum intelligendi aut volendi eli cit, sub ratione tamen respectus veri & boni: vt dictum est: sic eadem ratione absoluta actum eundem terminat, sub ratione tamen respectus veri & boni. Si vero loquamur de actione proprie dicta quae est generatio aut spiratio: cum per se generatum aut spiratum non est nisi suppositum perfectum relatiua proprietate a generante & spirante distinctum: & tale quidem non est ipsa essentia: Idcirco dico quod talis actus terminus non potest per se esse ipsa essentia: neque etiam per accidens, quod magis est. Quamquam enim in creaturis sit aliquid creaturae compositum ex materia & forma: licet per se non causetur nisi suppositum: eo quod solum recipit esse subsistentiae: & ita perfectae existentiae: quod non habet materia & forma nisi per hoc quod sunt in conposito: & aliquoid ipsius compositi: per accidens tamen causantur materia & forma in composito: eo quod neutrum eorum ex se habet esse existentiae suae: sed vtrumque eorum recipit illud per creationem: licet in alio. In deo vero ipsa essentia ex se eo quod deitas, & esse essentiae & existentiae quoddam est: quod non habet a ratione super positi in quo est: immo potius suppositum habet illud per hoc quod ipsa habet esse in illo: & similiter respectus quid sunt in deo per hoc quod fundantur in ipsa essentia. Esse enim tale non est nisi vnicum in deitate: sicut neque nisi vnicum est in essentia. Propter quod neque per accidens dici debet terminus generationis etiame modo illo quo forma naturalis in composito per accidens dicitur generari: quia. scilicet per generationem vergit denon esse in esse: licet in composito: vt non solum in supposito & per suppositum recipiat esse subsistentiae,- sed etiam esse existentiae suae: quod nullo modo per generationem recipit diuina essentia in eo quid generatur: & licet aliquo modo in illum & per illum habet esse subsistentiae: & quo ad hoc posset forte dicere aliquis quod est terminus actus generationis per accidens: & simliter spirationis. Sed in deo per accidens non recipitur: sed solum per alium. Si autem loquamur de actione dei quae est factio: sciendum quod huiusmodi actionemdupliciter est considerare. Vno modo vt est ab agente. Alio modo vt terminatur in factum. Primomodo non est aliud quam dei voluntas siue propositum de producendo creaturam in determinato instam. ti temporis. Et quia diuina voluntas nihil vult nisi sub ratione boni quod concipit per intellectum sub rae tione veri, non vult aliud a se nisi volendo seipsum: vt ipse sit sibi ratio volendi alia. Hoc ergo modo dicitur uina essentia est terminus actionis diuinae in se: quae vt respicit creaturam prosilientem extra, factio dicitur: non autem secundum quod intus latet: sic enim aeterna est. Secundo autem modo nihil aliud est quam rem de nouo ex determinatione actionis antiquae intra prosilire in esse: cuius secundum hanc rationem non est terminus nisi essentia creaturae.

⁋ Ad primum obiectorum: quod deus non agit nisi intellectu aut voluntate, & vtriusque actionis terminus est diuina essentia: Dicendum quod deus intellectu aut voluntate dupliciter agit Vno modo simpliciter circa verum & bonum quod est eius essentia: ipsa intelligendo & volendo. Haec actio pertinet ad illam quae est operatio: & cuiuslibet talis terminus est essentia: vt dictum est. Alio. modo ad instar illius veri & boni essentialis verum & bonum subsistens producendo. Terminus actionis voluntatis & intellectus agentis primo modo non est nisi essentia, vt praedictum est: non autem secundo modo: sed aut diuinum suppositum: vt verbum subsistens opere intellectus: vel amor sub sistens epere voluntatis: aut creatura subsistens extra epere vtriusque prima actione intellectus & voluntatis primo & secundo modo.

⁋ Ad secundum, quod actio non terminatur nisi ad absolutum: & tale in deo non est nisi essentia: Ratio ista non procedit concludendo inconueniens in deo, nisi de actu generationis & spirationis: prebando quod terminus sit essentia non suppositum relatiuum. Et ideo dicendum quod proprietas determinatiua suppositi: & ex parte termini a quo procedit actio in deo: quae est generare vel spirare: & ex parte termini in quem terminatur, aliquid operatur. Quia ex parte termini a quo, licet non sit ratio elicitiua actus: sed essentia sola: est tamen ratio determinatiua actus eliciendi: vt dictum est. Quae ambo (scilicet id quo elicitur: & quo determinatur) simul constituunt rationem vnius agentis: imo potius sunt rationes vnius agentis: & est suppositum subsistens in essentia de terminatum proprietate, quod habet per se agere secundum duplicem rationem sui constitutiuam & essentiae scilicet in eliciendo & proprietatis in determinando. Similiter ex parte termini in quem. li tet enim proprietas ipsius non sit ratio determinandi actum in recipiendo & suscipiendo ipsum sicut iubiectum: quia huiusmodi ratio est sola essentia: vt patebit determiuando qualiter diuina essentia est subiectum generationis & spirationis: est tamen determinatiua actus in essentia suscepti: vt scilicet recipiatur in essentia sub ratione generari cum producitur filius: & sub ratione spirari cum producitur spiritus sanctus: quae ambo simul constituunt rationem vnius producti: immo potius sunt rationes vmus pro ducti: vt sic ipsum suppositum licet relatiuum sit, est tamen ipsum producens. & sic suppositum aliud, licet relatiuum sit: est tamen ipsum productum. Et est speciale hoc in supposito diuino generante, & generato: vt scilicet suppositum inquantum relatiuum est, sit per se generans & per se genitum: & vt ratio suae singularitatis alterius sit operatiua ad generare & generari. Quod impossibile est poni in supposito creaturae generante aut generato quo ad illa duo: quoniam id quod in creaturis est ratio formalis indiuiduationis suppositi: quia negatio est, nihil omnino confert ad generare aut genera ri. In deo autem id quod est ratio formalis inconicabilitatis suppositi: licet sit respectus, aliquid tamen confert ad generare & generari. Agit enim (vt dictum est) actus determinationem. Propter quid suppositum incommunicabile diuinum vt pater, per se generat: quia pater incommunicabilis est & quo ad rationem essentiae & proprietatis: & similiter filius per se generatur: quia filius incommunicabilis est. Vt sic multum restet in generatione diuina & creaturae: eo quod in creaturis nunquam relatiuum secundum quod relatiuum, est per se agens aut actum. Et respectus quid est suppositi quo ipsum refertur in creaturis, nihil potest omnino conferre ad actum eliciendum aut suscipiendum aut determinandum: quia forma naturalis in agente seipsa determinat actum: & simiter inclinatur ad ipsum eliciendum. Similiter autem seipsa determinat quemlibet actum in se suscipiendum, & inclinatur ad ipsum in se suscipiendum: & hoc per respectus potentiarum actiuarum & passiuarum: ita quod respectus existens in generante aut in generato: ad hoc nihil consert omnino: sicut consert in generante & generato in diuinis: vt dictum est. Et sic licet in diuinis respectus non possit esse ratio eliciendi actum ne quod suscipiendi: sicut neque in creaturis: neque seipso principium agens aut terminans actum: potest tamen suppositum respectiuum in diuinis & vt respectiuum, esse agens & principians principaliter & per se actionem: & similiter esse per se & principaliter principiatum per actionem: quod nullo modo potest contingere in creaturis circa quodcumque suppositum vt relatiuum est. Et sic medium rationis falsum supponit in diuinis. ibi enim actio bene terminatur ad respectiuum secundum quod respectiuum est: licet non ad respectiuum: vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5