Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum omnes divinas actiones communicet agant omnes personae
CIrca sextum arguitur quod omnes personae diuinae communiter agunt omnes diuinas actiones Primo sic. quibus convenit ratio agendi: & actio secundum illam rationem: quia ratio gendi est actionis causa siue principium: & cui convenit principium, & principiatum. sed essentia diuina est ratio agendi omnes diuinas actiones: quae coniter conuenit omnibus diuinis personis. ergo &c.
⁋ Secundo sic. in actionibus quae se habent per ordi- a nem, in quibus prius est ratio posterioris: cui conuenit prius, & posterius: sicut patet in intelligere & velle: in quibus intelligere praecedit velle: & est ratio eius: propter quod omne intellectiuum est volitiuum. in deo actiones essentiales quae sunt velle & intelligere, prioritate rationis intellectus nostri priores sunt omnibus aliis diuinis actionibus: quae sunt generare, spirare, creare, gubernare: & huiusmodi: & sunt rationes producendi illas: vt infra videbitur. illas autem actiones essentiales quae sunt velle intelligere: communiter agunt omnes diuinae personae. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quod quaedam sunt actio nes personales, quae propriae sunt personis aliquibus & non omnibus.
⁋ Dicendum ad hoc quod quandocumque ad aliquam actionem plura simul concurrunt, non habens vnum illorum actionem illam non potest efficere: sicut patet in actione artificii quod exercetur pluribus instrumentis: & sicut patet in generatione naturali procedente ad determinatam speciem: in qua duo concurrunt simul tanquam vna agendi & generandi ratio scilicet qualitas actiua: sicut calidum & frigidum: dicente philosophous in prin. iiii. Meteor. Gignunt vnumquodque calidum & frigidum vincentia materiam: sed non sufficiunt. Propter quod negantes formas substantiales agere, & dicentes quod neque sunt actiuae neque passiuae: sed solumm odo formae actiuae & passiuae sunt primae quaelitates: posuerunt datorem formarum: vt ideas vel intelligentiam sepeatam. vt dicit Comment. super. vii. Meta. Philosophus autem (vt dicit ibidem) posuit quod formae substantiales materiales sunt generantes per virtutes quaes calori imprimunt in semine, quae licet calor sit idem specie in semine asini & semine equi: aliud tamen specie generatur ex semine asini, & aliuda ex semie equi: & hoc propter virtutem ipssam a forma asini semini suo, aliam specie ab illa quae ipssa est semini equi a forma equi: ita quod calidum ex se si nulla virtute determiaretur, nihil generaret nisi calidum: & non moueret ad determinatam speciem nisi virtute determinante eam ad speciem sibi ipssam: & hoc vel a generante particulari: vt in generatis per propagationem: vel a generante vniversalis sicut alibi ex posuimus in quaestione quaedam de principiis seminalibus: vt sic duo concurrunt ad omnem actionem tendentem ad aliquam determinatam formam in mixto: & hoc ex parte eius quod est ratio agend scilicet calor ipse qui agit: & actum elicit: & vir tus ipsam determinans ad actionem determinatam tendentem ad speciem determinatam. secundum quod declarat hoc non tam in naturalibus quam in artificialibus Comment. super ii. de Aia. vbi dicit quod actio augmenti est composita ex actione ignis & aliqua intentione in igne. Alterare enim quod est in ea, debet attribui igni: & quia terminatur, debet attribui virtuti: quemadmodum mollificare ferrum per ignem ad faciendum aliquod instrumentum: secundum quod est mollificare, attribuitur igni: & secundum quod illa mollificatio habet terminum & motum in vnoquoque instrumento, attribuitur virtuti artis. Nunc autem (vt iam tactum est supra) licet in deo vna sit ratio eliciendi omnes diuinas actiones scilicet ipsa diuina essentia: quia tamen ex se ad nullum actum determinatur nisi ad actum primum qui est esse: quantum est ex ratione essentiae simpliciter nullus actus ei potest attribui praeterquam actus essendi: sicut nec calido alius quam actus calefaciendi. Vnde si debet esse determinata ratio alicuius alterius actus: oportet quod illam habet ab aliquo determinante eam ad actum: aut potius determinante sibi actum: quemadmodum determinat eum calori virtus iam dicta existens in ipso. Illud autem determinatiuum est ratio respectus. Quare cum ratio respectus determinantis aliquem actum coniter conuenit tribus personis aliquando: aliquando vero duabus: aliquando autem vni tantum: consiliter & actus. Verbi gratia, rationes respectus importati nomine veritatis & bonitatis: quae determinant ad actus essentiales intelligendi: communi ter conveniunt omnibus personis diuinis: & similiter rationes determinantes actus circa creaturas. Ratio vero respectus importati nomine virtutis spiratiuae communiter convenit patri & filio. Ratio autem respectus importati nomine virtutis generatiuae convenit soli patri. Idcirco dico quod quaedam diuinae actiones omnibus diuinis personis conueniunt: vt sunt omnes actiones essentiales: siue manentes in deo siue transeuntes ad creaturas: quaedam vero duabus tantum: vt est actio spirandi: quaedam vero vni tantum vt est actio generandi: secundum quod omnia haec melius patebunt determinando de huiusmodi actionibus in speciali. Et per hoc patet responsio ad primum argumentum.
⁋ Ad secundum quod actiones priores in deo quae sunt ratio aliarum: vt intelligere, velle: conueniunt omnibus diuinis personis: ergo & quaelibet posterior: Dicendum quod verum esset si illae actiones priores secundum rationem, omnibus convenirent secundum illam rationem qua sunt priores & aliarum ratio nes: quemadmodum intelligere conuenit omnibus intelligentibus secundum illam rationem qua pro cedit actus volendi: & qua est ratio eius. Propter quod omne intellectiuum est volitiuum: secundum quod dicit Damascenus Non sic autem est in deo: quoniam intelligere & velle in ipso non sunt priores actibus personalibus qui sunt generare & spirare: nisi inquantum sunt coniuncti proprietatibus determinatis personae generantis: & personarum spirantium. Quod patet ex parte patris: quoniam intelligere essentiale non prae cedit tanquam ratio actus dicendi verbi: nisi quia ei est coniuncta ratio paternitatis: qua. scilicet patri primo conve nit secundum rationem aliquam actus intelligendi. lta quod licet essentiale sit rationi actus intelligendi perfecti quod non sit sine verbo concepto, & producto ipsa intellectuali operatione: tamen vis productiua siue dictiua aut conceptiua verbi non conuenit nisi illi cui primo & ex se conuenit: quia su per rationem primitatis fundatur illa vis dictiua: quae quia distinctiua est personae dicentis a qualibet alia: & ideo non potest alteri communicari: quare neque actio dicendi: quamquam illis communicatur essentia & omnis actus essentialis: quia illo non distinguitur ab alio. Quia ergo actio intelligendi non prae cedit secundum rationem actionem dicendi nisi quia coniuncta est primitati simpliciter: quae soli patri conuenit: ideo licet actio intelligendi conveniat filio, non tamen actio dicendi: quia non convenit ei ratio primitatis. Et eadem ratione, licet spiritui sancto conueniant actio intelligendi & volendi: non tamen conueniunt ei actio dicendi aut spirandi.
On this page