Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum semper et uniformiter intelligat Deus seipsum
CIrca tertium arguitur, quod deus non semper & vniformiter seipsum intelligit. Primo sic. Simplex ad quodcumque se convertit, totaliter se convertit. intellectus diuinus simplicissimus est, & convertit se quandoque ad intelligendum alia a se. ergo totaliter se conuertit. sed quod totalitur se convertit ad intelligendum vnum aliquod, non simul intelligit aliud. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Deus quom intelligit alia a se, intelligit seipsum, & econverso: quia aga aliter mutaretur a modo intelligendi seipsum quando intelligeret alia a se. sed non vniformiter intelligit alia a: se, quia alia & alia ratione, sicut alia est ratio in deo vnius & alterius, quoniam vnumquodque aliorum intelligit sua, propria ratione, vt hominem sua ratione & equum sua ratione. Alia autem est ratio in deo hominis & equi & singulorum: vt infra videbitur. ergo &c.
⁋ Contra. vbi est vna & eadem ratio intelligendi & vniformis, & semper vniformiter & aequaliter se habet ad intellectum, intelligens vniformiter & semper per illam intelligit. in deo ratio intelligendi se est ipsa sua essentia, quia ipsa est ratio omnium diuinorum actuum: vt habitum est supra: & ipsa semper vniformiter se habet ad intellectum diuinum. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc, quod ratio quare aliquid non semper idem vniformiter intelligit, est quod obiectum non vniformiter se offert, aut praesens est intelligenti, sicut contingit in intellectu creaturae. In deo autem semper vniformiter obiectum se offert & praesens est intellectui diuino. Idcirco iuxta hoc quod procedit vltima obiectio, deus semper & vniformiter intelligit seipsum. Quare autem & in quo hoc aliter contingit in deo & in creaturis, videbitur infra in sexta quaestione sequente.
⁋ Ad primum in oppositum, quod deus intelligendo creaturam non simul intelligit seipsum quia totaliter se convertit ad illam: Dicendum quod intelligens diuersa, aut intelligit illa per vnam simplicem & omnino indiuisibilem rationem secundum rem, aut omnino per diuersas, aut diuisibilem quodammodo per diuersas. Primo modo solus deus seipsum & omnes creaturas vna simplici ratione secundum rem quae est sua essentia intelligit: sed seipsum primo & per se. sed in se & per se, quia ipse est ratio omnium, cognoscit alia a selsecundo, non ordine naturae aut durationis: quia naturaliter vno intuitu simplici se & alia a se cognoscit: sed solum ordine rationis nostrae: multo tamen alio & diuerso modo a nostro modo intelligendi. dicente Augustinus xi. de ciui. dei. c. xxi. Non more nostro ille quod futurum est prospicit, vel quid praesens est aspicit, vel quod praeteritum est, respicit: sed alio modo quodam a nrarum cogitationum consuetudine longe alteque diuerso. & infra. Neque enim eius intentio de cogitatione in cogitationem transit, in cuius incorporeo intuitu simul aspicit cuncta quae nouit. Quod igitur illo modo intelligit diuersa, non tantum conuertitur ad vnum illorum, quin simul intelligit & aliud. Secundo modo intelligunt creaturae diuersa, vel per diuersas rationes, vel per diuersas species vniuersales diuersa indiuidua diuersarum specierum, vel per eandem speciem vniuersalem diuersa indiuidua sub ipsa.
⁋ Ad secundum quod deus non vniformiter intelligit alia a se: Dicendum quod ex parte ipsius modi intelligendi in se non est ali qua diuersitas in deo in intelligendo diuersa, licet diuersis rationibus respectiuis propriis rerum ipsas intelligat: quia omnes in natura simplicis essentiae diuinae vniuntur: quia se primo intelligit, & per se intelligit omnia alia, inquantum ipsa in se habet rationes idearum.
On this page