Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum perfecte intelligat seipsum, ita quod intelligendo se intelligat alia a se

CIrca quartum arguitur, quod deus non perfecte se intelligit, distincte intelligendo quaecumque sunt intelligibilia in se. quoniam intellectus in actu formatur ab intelligibili in actu. ergo & distinctio actus intelligendi ab intelligibilium distinctione. Si ergo distincte intelligit pluralitatem attributorum & idearum & huiusmodi in se, sequitur quod in se, etsi non intelligerentur, haberent inter se esse distinctum. & sic realis esset diuersitas inter haec. consequens est falsum. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Intellectus secundum actum sequitur rationem intelligibilis. sed in ratione intelligibilis quod est diuina essentia, omnia illa sunt vnum & indistincta. ergo &c.

⁋ Contra. perfectior est intellectus plurium distinctus quam indistinctus. cum ergo diuinus intellectus sit perfectissimus. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc, quod quemadmodum difficultas in comprehensione veritatis sit duobus modis, & propter ipsas res intelligibiles, & propter ipsum intelligentem: vt vult Philosophus secundo metaphysicae: quoniam vt dicit ibidem Commen. difficultas in intelligendo abstracta, est propter nos non propter se: quoniam abstracta a materia quantum est de se sunt naturaliter intellecta. Difficultas vero in intelligendo formas materiales est magis ex se, quia indi gent abstractione, quam ex nobis. Consimiliter imperfectio in comprehensione & intellectu alicuius contingit aut ex parte rei intellectae, aut ex parte intelligentis, aut quia intelligibile ex se non est natum perfecte intelligi: quemadmodum materia: quae secundum Philosophum non est intelligibilis nisi per negationem aut per analogiam, & secundum Platonem nec plene est intelligibilis, nec plene sensibilis: aut quia intelligens propter debilitatem & imperfectionem sui intellectus non est na tus perfecte capere ex se intelligibile: quemadmodum (vt dicit Philosophus) dispositio intellectus in anima nostra apud illud quod est in natura valde manifestum, similis est dispositioni oculorum vespertilionis apud lucem solis. Vbi ergo intelligibile perfecte natum est manifestari intelligenti, & intellectus perfecte natus est capere & comprehendere quod intelligibile sibi offertur, non potest in actu intelligendi contingere aliqua imperfectio circa comprehensionem intelligibilis, & illorum quorum est ratio cognoscendi, & quae in illo sunt sensibilia siue intelligibilia. Intelligibile autem diuinum quod est diuina essentia & diuinus intellectus sunt huiusmodi. Idcirco omnino necessarium est quod deus perfecte se intelligat intelligendo suam essentiam, quia ipsa est quod ipse: & similiter quaecumque sunt intelligibilia in ipsa: vt sunt rationes attributorum, & rationes perfectio num, & rationes idearum. Quare cum non est perfecta cognitio nisi sit distincta & propria circa vnumquodque cognoscibilium, vlterius omnino necessarium est quod deus omnium talium distinctam & propriam habeat cognitionem. Propter quod dicit Aposts it Corin. ii. quod spiritus dei scrutatur profunda dei. Scrutari enim cognitionis & intellectus distinctionem importat. Profunda autem dei sunt occultissima intelligibilia in diuina essentia, quorum ipsa est intelligendi ratio, & in qua omnia illa intelliguntur vnico simplici intuitu, vt idem cum ipsa, sola ratione differentia ab ipsa & inter se: vt infra videbitur.

⁋ Ad primum in oppositum, quod distinctio actus intelligendi causatur a distinctio ne intelligibilium: qualia non sunt in deo: ne in ipso, ponatur pluralitas realis: Dicendum quod intelligibile dupliciter potest considerari. Vno modo secundum esse quod habet in intellectu: vt actualiter est intellectum ab ipso. Alio modo secundum esse quod habet in re ipsa intelligibili, non secundum quod est actu intellecta. Primo modo verum est quod distinctio actus intelligendi causatur a distinctione intelligibilium. Si enim debet intellectus illa intelligere distincte, oportet quod distincte ei obiiciantur. Secundo modo distinguendum est, quoniam in re intelligibili potest esse distinctio intelligibilium: Vno modo vt illorum quae sunt re diuersa, qualem habent in composito materia & forma. Alio modo vt illorum quae sunt idem re: sed diuersa solummodo ratione aut intentione. Primo modo in diuina essentia nulla est distinctio intelligibilium, nec a distinctione intelligibilium prouenit quod distincte deus intelligit plura in diuina essentia. Secundo autem modo in diuina essentia est distinctio intelligibilium originaliter sicut in radice, non completiue, & vt in actu perfecto, eo quod pluralitas intelligibilium non habet esse in diuina essentia vt aliquorum absolutorum: quod contingeret, si vt in actu perfecto absque omni respectu ad considerationem intellectus ponerentur in ipsa & essent realiter plura. immo solum pluralitas & distinctio illorum habet esse in essentia vt essentia est non nisi originaliter, & sicut in radice: completiue autem & sicut in actu perfecto, in intellectu distinguente secundum actum quae in ipsa essentia sunt quasi distingui bilia, & vt plura & diuersa quasi in potentia. Et est simile ex parte intellectus nostri de vniuersa li quod in re extra est in potentia, in intellectu autem in actu, & de genere & de differentiis diuersis in specie: quae idem sunt re in forma simplici speciei: sed intellectus noster illa intelligit & accipit vt intentione diuersa, & vnumquodque illorum extra rationem & intellectum alterius: praeter hoc quod diuersitas illorum in diuino intellectu est secundum rationem tantum. Istorum vero in intellectu nostro est secundum intentionem: vt habitum est superius. Et ita quemadmodum intellectus noster abstrahendo & componendo & diuidendo, & operatione sua intellectuali format sibi obiectum vniuersale vt actu intelligat, & distinctionem diuersarum intentionum circa eandem formam specificam: Sic intellectus diuinus intelligendo suam essentiam vnico simplici intuitu in ipsa diuina essentia, distinguit suo actu intelligendi simplici diuersas rationes attributorum perfectionum & idearum quas distincte eodem simplici actu intelligendi intelligit.

⁋ Per hoc patet ad secundum. Licet enim in diuina essentia omnia illa sunt vnum re, & indistincta perfectione: sunt tamen in illa vt in origine & fundamento plura ratione & perfectione distinguibilia opere intellectus, quod sufficit ad distincte intelligendum illa plura.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4