Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum uno simplici intuitu intelligat Deus se et alia

CIrca quintum arguitur, quod deus non intelligit vno simplici intuitu seipsum & quaecumque intelligit in seipso. Primo sic. Intellectus formatur in actu intelligendi secundum rationem intellecti: quia ipsum est principium formale eliciendi intellectualem operationem: vt dictum est. Quare cum essentia diuina & intelligibilia in ea, distincta sunt, & distincte intelliguntur: distincti ergo actus intelligendi eis respondent, quare non vno simplici: sed pluribus illa intelligit.

⁋ Secundo sic. Simplex ad quodcumque se convertit, totaliter se conuertit. Cum ergo diuinus intellectus sit simplicissimus, totaliter se conuertit ad quodcumque intelligit. sed tale vnico simplici intuitu non intelligit nisi illud. ergo &c.

⁋ In contrarium est illud quod dicit Augu. xi. de ciui. dei. c. xxi. Neque eius intentio de cognitione in cognitionem transit, in cuius incorporeo intuitu simul aspicit cuncta quae nouit.

⁋ Dicendum ad hoc, quod cum forma per se intellecta vt per se obiectum intellectus sit pro se & propria ratio formalis actus intelligendi vt dictum est, ex qua in actu intelligendi fit vnum inquantum intellectus secundum actum est ipsum intellectum secundum actum, & econverso: vbi igitur est vna simplex ratio formalis intelligendi plurium, & vnus simplex intuitus quo illa intelliguntur. & vbi sunt diuersae rationes intelligendi plura, necesse est quod pluribus actibus intelligendi intelligantur. Aliter enim sequeretur quod idem intellectus simul esset plures secundum vnum genus entis: quia omne intelligibile inquantum intelligibile, habet rationem vnius generis entis in intellectu, licet extra sit sub diuersis generibus entis. & illud est impossibile: sicut est impossibile quod idem sit informatum pluribus albedinibus. Vnde cum multa in re extra habent vnam rationem formalem in intellectu, illa simul vnico intuitu intelliguntur: vt partes totius continui, & diuersae vnitates vnius numeri: diuina autem essentia est vna simplex ratio formalis qua deus intelligit quaecumque in se sunt intelligibilia quia pluralitas intelligibilium in ipso non est nisi secundum rationes respectuum qui fundantur in ipsa es sentia, & nihil habent realitatis neque intelligibilitatis nisi per ipsam essentiam & in ipsa essentia: quia ipsa simplex subintrat rationes omnium respectuum attributorum, & perfectionum, & idearum, quae distinguuntur in ea secundum operationem intellectus per hoc quod ipsa ab ipso diuino intellectu intelligitur, secundum quod praedictum est.

⁋ Ad primum in oppositum quod diuina essentia & quae in ea intelliguntur disticta sunt & disti cte intelliguntur: dicendum quod verum est, non sicut obiecta formalia diuersa distincta inter se absolute absque actu intelligendi: sed tanquam respectus concepti circa formale obiectum per actum intelligendi completiue distincti. Nunc autem intelligibilia distincta distincte intellecta, non intelliguntur diuersis & distinctis actibus, nisi quantum secundum se absolute absque conceptione intellectus sunt formalia obiecta diuersa. Quando vero in vno formali obiecto realiter conueniunt, in quo nullam habent distinctio nem sed vnitatem: sed tamen habent radicem secundum quam completiue distingui possunt in ipsa operatione intellectus, vno simplici intuitu possunt intelligi distincte vnico actu intelligendi omnino indistincto.

⁋ Ad secundum quod simplex vnico simplici intellectu non conuertit se simul nisi ad vnum: dicendum quod verum est sicut ad per se & formalem rationem obiecti. potest tamen ad plura simul se convertere, sicut ad concepta in illo: maxime quando non distinguuntur nisi secundum rationes respectuum, sicut contingit in proposito: vt patet ex iam praedeterminatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5