Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum ipsi intelligere Dei quod non est nisi essentiale, respondeat in Deo aliquod verbum essentiale

CIrca Septimum arguitur: quod intelligere in deo non est sine verbo essentiali: & quod in deo necesse est ponere aliquod verbum essentiale respondens actui intelligendi, quod non est nisi essentialis. Primo sic. quicquod est in creaturis, est effectus communis totius trinitatis. Imago dei in creatura rationali & intellectuali est aliquid in creaturis. ergo effectus est totius trinitatis. Quare cum imago creata non sit nisi uamad imaginem eius quod est in sua causa: imago ergo in creatura rationali vel intellectuali sit ad imitationem eius quod est communiter in tota trinitate. illud autem non est nisi essentiale. imago ergo huiusmodi fit ad imitationem essentialis. sed intelligentia quae est pars imaginis in creatura, facta est ad imitationem verbi. in deo ergo verbum est de essentialibus.

⁋ Secundo sic. cum aliquid seipsum cognoscit: notitia illa est proles et verbum eius, vt dicit Augustinus in si. ix. de trinitate. Mens cum seipsam cognoscit, parens est notitiae suae: & notitia est proles eius: ac de ipsa verbum eius. deus autem trinitas intelligendo cognoscit seipsum. ergo notitia illa verbum eius est. illa autem non est nisi essentialis: quia totius trinitatis. ergo &c.

⁋ Tertio sic. Anselmus dicit Mon. lxii. c. Pater & filius & eorum spiritus vnusquisque seipsum & alios ambos dicit. Sed non est dicere sine verbo: ergo omnes verbum dicunt. sed nihil est commune tribus nisi essentiale, vt dicit. c. lxi. ergo &c.

⁋ In contrarium est: quoniam vt dicit Augustinus vi. de trinitate. c. ii. "verbum solus filius accipitur: non simul pater & filius, tamquam ambo vnum verbum. Sic enim verbum, quomodo imago". Et in li. contra perfidiam Arrianorum. Non sicut est filius deus de deo: lumen de lumine: vita de vita: ita potest dici verbum de verbo: quoniam solus filius verbum: & sicut patri proprium est generare verbum: ita filio proprium est esse verbum. Sed tale nullo modo potest esse essentiale. ergo &c.

⁋ Huius quaestionis veritatem ex iis quae videmus & experimur in nobis, inuestigare conemur: vt iuxta dictum Augustinus in fi. ix. de trinitate. "ex inferiori imagine in qua nobis familiarius natura ipsa quasi interrogata respondet, exercitatiorem mentis aciem ab humana creatura ad lumen incommutabile dirigamus". Est igitur sciendum, quod aliqui nolentes ponere verbum essentiale in deo: dicunt iuxta illud quod in ix. de trinitate. dicit Augustinus "quod omnis res quamcumque cognoscimus, congenerat in nobis notitiam sui". & hoc quia mouendo intellectum sicut proprium obiectum, educit ipsum de potentia intelligendi in actum intelligendi. Ab vtroque enim (vt dicit ibidem) notitia paritur, a cognoscente scilicet & cognito & hoc quemadmodum expositum est iam in quaestionibus praecedentibus. Vnde mens cum seipsam nouit, ipsa sola est parens notitiae suae: cum vero nouit aliud a se, res illa cum mente parens est ipsius notitiae. Et est ista notitia ipse actus intelligendi siue operatio quaedam procedens ab intelligente: sed tamen non recedens ab eo: sed manens in ipso. Et est iste processus notitia de mente, & hoc in creaturis, non secundum rationem tantum, sed secundum rem: quia ipse actus intelligendi in creaturis, aliquid re aliud est ab ipso intelligente & obiecto intellecto. Et huiusmodi notitiam, siue vt secundum se est considerata, siue vt est informata obiecto intellecto, credunt intra se habere perfectam rationem verbi: & quod ad huiusmodi verbi similitudinem est verbum essentiale in deo: eo scilicet quod cum deus trinitas intelligit se vel suam essentiam, est in intellectu diuino quaedam operatio procedens: quae est notitia quaedam vt actus intelligendi essentialis: cuius processus licet non sit secundum rem, est tamen secundum rationem: & quod secundum hoc notitia huiusmodi in deo est verbum essentiale in ipso: differens solum secundum rationem a parente. Quemadmodum mens cum nouit seipsam, notitia quam habet de seipsa, verbum & proles eius est, vt procedit secunda obiectio. Sed hoc non potest stare: quoniam nihil dicitur verbum existens in intellectu proprie nisi quia procedens est ab ipso: & non quocumque modo: sed per actum dicendi: ita quod verbum dicat non aliquam processionem vel emanationem quae consistit in actu procedendi vel emanandi: sed ipsum procedens & emanans vt terminus in quem terminatur actus procedendi. Si ergo huiusmodi notitia siue in nobis siue in deo diceretur verbum proprie: oporteret ei assignare actum dicendi per quem procederet, quod non est dare. Et praeterea si huiusmodi notitia est verbum & ita proles, vt sonant verba Aug. tunc ipsa mens essentialis esset eadem ratione parens: & esset in deo ponere duplicem parentem siue patem. scilicet essentialem & personalem: sicut & duplex verbum, quod omnino absurdum est. Non est ergo dicendum quod huiusmodi notitia dicenda sit verbum: & quod ad eius similitudinem sumatur verum verbum in diuinis. Est igitur sciendum quod ad rationem & naturam verbi mentalis perfecti tam in creatura quam in creatore, sex conditiones requiruntur: quibus coniunctis & ordinatis potest verbum describi hoc modo. Verbum est terminus actionis intellectualis emanans ab intelligente secundum actum, manens in ipso intelligente, alterius declaratiuum. Et per illas sex conditiones excluduntur illa quibus aliquo modo videtur conuenire ratio verbi: sed non conuenit ratio verbi perfecta: aut nullo modo conuenit. Dicitur terminus operationis intellectualis, ad differentiam obiecti intelligibilis, quod est formale principium omnis intellectualis operationis, vt iam dictum est supra. Dicitur autem actionis intellectualis, ad differentiam amo ris procedentis, qui est terminus actionis voluntariae. Dicitur autem emanans, ad differentiam rei intellectae simplici intelligentia, quae est terminus actionis intellectualis, quae est intelligere sim plicis intelligentiae: sed non est emanans & procedens in esse per illam actionem: sed solummodo est ter minus in quem terminatur huiusmodi actio & sistit. Dicitur autem ab intelligente secundum actum, ad differentiam actionis quae est intelligere simplici intelligentia, quae emanat ab intelligente non secundum actum: sed secundum habitum tantum. Illa enim est prima actio intelligentis qua sit intelligens secundum actum. Dicitur autem manens in ipso, ad differentiam verbi vocalis, quod corporaliter extra emittitur: & est signum verbi manentis intra. Vltimo autem dicitur declaratiuum alterius, ad differentiam cuiuscumque concepti post primum intellectum simplici intelligentia, qui non est declaratiuus illius, vt iam patebit.

⁋ Ad quorum omnium intellectum intelligendum est secundum quod expositum est in praecedenti quaestione, quod intellectus quilibet siue creatus siue increatus, dupliciter potest considerari. Vno modo vt est potentia cognitiua. Alio modo vt est natura quaedam. Et multum refert: vt enim est potentia cognitiua, est velut virtus passiua per se ordinata ad actum primum simplicis intelligentiae: in percipiendo scilicet obiectum intelligibile. & hoc non nisi vt mota sit vel quasi mota ab obiecto intelligibili. Vt vero est natura quaedam: est velut virtus actiua: quae quasi praesupposito & substracto actu simplicis intelligentiae qui est actus eius primus: elicit actum eius secudum qui vocatur dicere: quo format in se conceptum simillimum illi quod est intellectum in simplici intelligentia: qui est declaratiuus & manifestatiuus illius, & ideo verbum illius dicitur. Verbi gratia, intellectus creatus angelicus vel humanus postquam intelligentia simplici de re incomplexa intelligibili, vt significata est simplici nomine incomplexo: notitiam habet confusam & indeterminatam tamquam de quodam toto definibili quod continet plures partes. Totum enim, vt dicit philosophus in principio Physicae. quiddam indefinitum significat, vt circulus: quemadmodum vniversale quod multa continet vt partes. Postquam inquam intellectus creatus talem notitiam simpli cis notitiae concepit de re aliqua quae ipse est, vel aliquod aliud praeter ipsum, vi sua actiua format in se conceptum eius quod quod est de eadem re, quod est ratio ei, quam significat definitio distinguens per partes id quod conceptum est vt totum confusum in simplici intelligentia: & per hoc huiusmodi quod quid est, declaratiuum est & manifestatiuum eius quod intelligentia simplici cognitum est: propter quod & verbum verum dicitur. & iam non concipitur vt per se terminus actus intelligendi: tamquam id quod principaliter intelligitur: sed vt per se terminus actus dicendi: tamquam id in quo id quod simplici intelligentia cognitum est, declaratur, seu manifestatur, & apertius intelligitur. Sed conceptus huiusmodi quod quod est aliter fit (vt dictum est in praecedenti quaestione) ab intellectu angelico quam ab humano. Intellectus enim angelicus de re quacunque intellecta intelligentia simplici ipsum quod quid est statim concipit vt natura simpliciter: non autem vt ratio: quia absque discursu & inuestigatione: quemadmodum concipit ipsum intellectus noster. Et ideo intellectus noster concipit quod quid est non vt natura simpliciter: sed vt ratio naturalis. Quod quid est ergo de vnaquaque re simplici intellecta intelligentia simplici, verbum est existens in intellectu non per actum intelligendi qui formatur per obiectum cognitum: sed per actum dicendi, vel cum discursu, vel absque discursu. Tale ergo quod quid est tanquam verum & perfectum verbum in intellectu creato, habet sex conditiones verbi praenotatas. Est enim terminus: quia in ipso perfecte terminatur & perficitur omnis operatio & cognitio intellectualis de incomplexo: quae inchoatur ab obiecto intelligibili cuius est: quemadmodum in eo quod est propter quid est, terminatur omnis cognitio intellectualis de complexo. Est enim ipsum propter quid est, verbum declaratiuum complexi illius quod concipitur simplici intelligentia: quemadmodum quod quid est, verbum est declaratiuum incomplexi. Est autem specialiter terminus actionis intellectualis: quia non voluntariae. Est etiam emanans: quia in esse constituitur per intellectualem operationem: & hoc ab intelligente secundum actum. Non enim format intellectus quod quid est: nisi de aliquo iam intellecto sim plici intelligentia. Et cum hoc est manens in intelligente: & declaratiuum & manifestatiuum alterius. Secundum quod secundum philosophum, Definitio est notificationis gratia. & hoc est completiuum in ratione verbi. Vnde si quid respondeatur ad quaestionem per quid, si non sit declaratiuum & manifestatiuum eius de quo quaerit, non est verbum illius: vt si quaeratur quid est tunica: & respondeatur vestis: quia vnum non est declaratiuum alterius: non est verbum illius. Et cum hoc quia verbum declaratiuum alterius potest comprehendere id quod quid est, vel perfecte comprehendendo cum gene re omnes differentias vsque ad vltimam inclusiue: vel vltimam, vel plures ex eis omittendo: secundum hoc verbum formatum in mente de re potest esse vel perfectum: vt si de homine concipiatur quia est substantia corporea animata sensibilis rationalis: vel imperfectum: vt si tantum concipiatur quia est substantia animata sensibilis. Non enim dicitur esse verbum: quia est in se quid intellectum vt obiectum actus intelligendi: sed quia est declaratiuum eius quod est per se obiectum intellectus: vt in quo intelligitur.

⁋ Ascendendo igitur ad verbum in deo, dicimus quod nihil debet dici verbum in deo secundum perfectam rationem verbi, quod est quasi per se & primum emanans ab intellectu diuino vt est vis cognitiua, cuiusmodi est actus intelligendi simplicis intelligentiae. Sed verbum perfectum in deo solummodo est id quod est per se emanans ab ipso diuino intellectu vt est natura quaedam: cuiusmodi est terminus actus dicendi, qui est quasi fundatus super actum essentialem intelligendi. Cui quidem conuenit descriptio verbi perfecti praedicta: quia est terminus actionis intellectualis emanans ab intelligente secundum actum, manens in ipso intelligente, declaratiuus illius tanquam simillimum ei. de quo dicit Damasci. id est sententiarum. c. vi. Ex intellectu ens aliud est prae ter ipsum: ipsum autem intellectum in apertum ducens. Quare cum tale in deo non est nisi emanans personaliter per actum dicendi, vt patet ex iam dictis: & infra amplius patebit ex determinandis: qui quidem actus dicendi solius patris est: licet actus intelligendi quasi substratus essentialis sit & communis toti trinitati, vt infra videbitur: proculdubio absolute ponendum est quod in deo non sit aliud perfectum verbum quam verbum personale productum per actum dicendi: quod non respondet in nobis alicui quod in nobis concipitur, nisi ei quod quid est, quod est perfectum verbum in nobis.

⁋ Et sic loquendo de verbo secundum perfectam rationem verbi, simpliciter dicendum est ad quaestionem, quod in actu intelligendi dei non est aliquod verbum essentiale. vt non sit perfecta ratio verbi nisi personalis in deo, cui maxime conforme est verbum quod quid est in intellectu nostro. Quod etiam verbum nostrum quamuis in aliquo simile sit verbo dei, multo tamen est dissimile. Secundum quod dicit Augustinus ibidem. Verbum nostrum est illud quod non habet sonum neque cogitationem soni: sed eius rei quae intus lucet: cui magis verbi competit nomen vtcumque simile est in aenigmate verbo dei: quoniam sic & hoc de nostra scientia nascitur: quemadmodum & illud de scientia patris natum est. Quod quantum etiam sit dissimile non pigeat intueri. Et in quo consistit illa dissimilitudo, in fine. c, xv. dicit. Si concedamus vocandum esse verbum quiddam mentis nostrae quod de nostra scientia formari potest etiam prius quam formatum sit, quis non videat quanta hic sit dissimilitudo ab illo dei verbo quid in forma dei sic est vt non antea fuerit for male quam formatum: nec aliquando esse potest informe, sed sit forma simplex & simpliciter aequalis ei de quo est: Et est aduertendum quia dicit Augustinus quod nascitur de nostra scientia: insinuans quod ad productionem eius substrata est notitia simplicis intelligentiae: ita quod in nulla simplici intelligentia perfecta ratio verbi consistit. Sed quid est: nunquid penitus abnegandum est poni de- bere aliquam rationem verbi essentialis in deo: scilicet quo ad notitiam simplicis intelligentiae: Et videtur aliquibus quod sic: quia notitia simplicis intelligentiae emanans secundum rem in intellectu nostro in ipso intellectu increato habet rationem emanantis. Propter quod dicunt quod habet aliquam rationem verbi: licet imperfectam vt vere possit dici verbum essentiale: quod est verbum secundum rationem: cum illud verbum personale sit verum verbum reale. Certe de nomine non esset multum curandum: si vsus obtineret quod istud vocaretur verbum: dum tamen non repugnaret rationi, & intellectui eius quod debet intelligi per nomen verbi: quia si ei repugnat, nullo modo ponendum est. Ad hoc ergo maxime aspiciendum est in hac quaestione de verbo. Et quia nomina imposita sunt eis quae sunt apud nos: videndum est de vi verbi vocalis: cui primo & secundum famositatem nomen erat impositum: & ab illo translatum ad verbum mentis tam in creatore quam in creatura. Et quantum nobis apparet, verbi nomen impositum est verbo vocis ad significandum ipsam rem secundum omnes sex praedictas conditiones, excepta quinta: quia non est manens in ipso intelligente: in quo discordat a verbo mentali: sed praecipue propter vltimam quia est declaratiuum & manifestatiuum illius quod est in mente conceptum & eius indicatiuum, & similiter extra. Inter omnes enim illas proprietates illa vltima, scilicet quod sit declaratiuum & manifestatiuum alterius, est maxime principalis: quia vltima & completiua sine qua non potest esse ratio verbi: & qua existente, etiam si quaedam aliae desunt, potest esse aliqua ratio verbi. Vnde & nutus, quia quodam modo manifestatiui sunt eius ad quod manifestandum ordinantur verba: quodam modo verba dicuntur. & licet omnes aliae conditiones desint. Quia igitur in intellectu creato conceptus simplicis intelligentiae quando est de re quae non est per essentiam suam ratio intelligendi seipsam, est notitia emanans & manifestatiua illius cuius species & forma est obiectum mouens existens apud intellectum: Ideo in intellectu creato huiusmodi notitia habet aliquam rationem verbi, & potest di ci verbum. Si autem intelligeret sese per praesentiam essentiae suae: vt ipsa sua essentia esset ratio intelligendi: quod de nullo intellectu creato credimus ponendum: huiusmodi notitia non haberet rationem verbi: quia non esset alterius manifestatiua: quoniam ipsum obiectum sese manifestaret informando de se huiusmodi notitiam in intellectu: & ipsa notitia non esset manifestatiua ipsius rei cognitae: sed potius ipsa manifestatio eius quam format in intellectu. Qua re cum deus intellectu essentiali simplicis notitiae non intelligat obiectiue & formaliter nisi suam essentiam, licet in ipsa omnia alia simul intelligat: & ipsa est ratio sese manifestandi intellectui diuino quo ad omnes rationes intelligibilitatis suae, & formandi in eo conceptum sim plicis notitiae: Simpliciter ergo dicendum quod habendo aspectum ad formalem rationem impositionis, & vsum huius nominis verbum, nullo modo notitia essentialis simplicis intelligentiae in deo potest dici habere rationem verbi: sicut neque secundum rem potest dici fore verum verbum. Et propter hoc nullus sanctorum vnquam posuit aliud verbum vel rationem verbi in deo, quam illud quod est proprium filio.

⁋ Ad primum in oppositum: quod trinitas in imagine creaturae rationalis & intellectualis, quia est effectus essentialis trinitatis in deo: respondet ei quod est commune trinitati, quod est diuina essentia, & essentialia pertinentia ad ipsam: ergo in essentialibus est ponere rationem trinitatis & ita verbum: & hoc non nisi in actu intelligendi essentiali: Dicendum ad hoc: quod quod quid est in creatura: respondet communi essentiae diuinae: quae est ratio communis tribus personis producendi quod quid est in creaturis: vt debet exponi loquendo de emanatione creaturarum. Et hoc inquantum quaelibet creatura habet rationem perfectionis suae in di uina essentia: & rationem idealem in eius sapientia. In creatura tamen a tota trinitate potest produci aliqua substantia quae in vnitate substantiae habeat aliqua tria pertinentia ad substantiam: vt sunt potentiae, quae non sunt aliud ab essentia rei, vt determinauimus in quadam quaestione de quolibet: quae proprie singula respondent singulis personis diuinis inquantum habent in se rationem emanationis. Si enim emanationem abinuicem non haberent: non plus proprie responderent singulis personis diuinis: quam illa tria, scilicet vnum, verum, bonum: & haberent illa tria in nobis solum rationem vestigii, sicut ista tria quae modo habent rationem imaginis.

⁋ Ad secundum: quod mens cum cognoscit seipsam, notitia eius verbum est: ergo notitia essentialis qua deus cognoscit seipsum, verbum est: Potest dici secundum iam dicta quod non est simile de notitia mentis de se, & dei: quoniam intellectus creatus non cognoscit se nisi sicut alia a se: scilicet per rationem sui, velut determinatum est in quadam quaestione de quolibet. Non sic autem deus: quia in ipso non cadit ratio vniuersalis, vt determinabitur infra. Et cum hoc dicendum quod notitia aequiuocatur. Vno modo notitia appellatur actus noscendi qui est actus intelligendi, qui non est nisi essentialis in deo ad quod cumque intellectum vt intellectum est aut cognitum terminetur. Alio modo notitia appellatur illud quod alterius est declaratiuum & manifestatiuum, vt in quo cognoscitur & manifestatur, quod non est in deo nisi verbum personale, vt dictum est. Vnde quod dicit Augustinus quod mens cum seipsam nouit, notitia sua proles est: ergo & verbum: Augustinus non sumit ibi notitiam pro actu cognoscendi vel intelligendi: sed pro eo quod mens seipsam intelligendo opere intellectus concipit actionem dicendi de seipsa quod est quod quid est: & verbum est: quod vere respondet verbo personali in deo: vt in generatione verbi sit semper notitia de notitia: vt de notitia impressa in intellectu per obiectum intelligibile: ad quam intellectus se habet passiue, procedat notitia expressa: ad quam intellectus se habet actiue, sicut dictum est.

⁋ Et quod hoc verum sit, patet ex hoc quod Augustinus probat: quia huiusmodi notitia proles est per hoc, quod illud quod partum vel repertum dicitur, iam notitia inuentum est & saepe (vt dicit) procedit inquisitio: eo fine quietatur: & (vt prosequitur) ista inquisitio non fit nisi per amorem rei inuestigandae: quia vt partum mentis antecedit appetitus quidam quo illud quod nosse volumus quaerendo & inueniendo nascatur proles ipsa notitia. Sed constat quod istam notitiam inuestigatam & inquisitam per amorem necessario praecedit notitia. aliqua simplicis intelligentiae: quia omnino incognita amare non possumus: sed solum quae aliquo modo cognoscimus, per amorem inuestigamus vt amplius cognoscamus. Et illa cognitio mentis de seipsa post simplicem notitiam non est nisi notitia qua verbum dicitur notitia: in quo simplex notitia amplius manifestatur. Vnde quod notitia quam Augustinus dicit esse verbum: sit notitia definitiua, bene explicat in eodem lii. cum dicit parum ante. vbi dicit. Neque vitiorum notitia nobis displicet: sed ipsa vitia. nam placet mihi quod noui: & definio quid sit intemperantia: & haec est verbum eius. Ex quo patet quod cum partes imaginis assignentur in nobis mens notitia & amor: & ad verbum non pertinet nisi notitia parta siue reperta & per inuestigationem eius inuenta, quae est eius quod quid est: quod ad memoriam pertinet etiam ipsa notitia simplicis intelligentiae: sicut in generatione verbi diuini ad intellectum simplex notitia essentialis substrata actioni dicendi quo procedit notitia quae verbum est: quoniam non est verbum vel filius nisi notitia procedens. Et ideo dicit Anselmus quod pater non est filius, licet sit intelligentia: quia non est intelligentia procedens: verbum autem est notitia procedens: non vt actus aliquis: sed vt terminus actus, sicut dictum est. Ipse enim actus quo procedit verbum tam intelligere quam dicere, se tenet ex parte parentis, & praecise procedens ab actu habet rationem verbi & prolis.

⁋ Ad tertium, de Anselmus dicendum quod cum verbum sit emanans ab alio vt terminus dicendi: & vt ratio declaratiua & manifestatiua alterius: actus dicendi potest respicere ipsum verbum dupliciter. Vno modo vt est terminus eius simpliciter. Alio modo vt est manifestatiua alterius. & sic actus dicendi etiam respicit illud mediante ipso verbo vt terminum suum. Et ideo cum vtroque construitur vt cum termino suo in quem terminatur: vt dei dicatur non solum verbum: sed res illa quae per verbum declaratur & manifestatur: sed per verbum per se: illud autem mediante verbo: & similiter dicens dicat non solum verbum: sed & illud quod declaratur verbo: sed verbum per se: illud autem mediante verbo. Pater ergo quia intelligendo se & filium & spiritum sanctum & totam creaturam & vniuersa quae sua notitia simpli cis intelligentiae continentur, dicit verbum vt omnium illorum declaratiuum & manifestatiuum, non solum dicit verbum: sed & ipso verbo dicto dicit omnia illa: & non solum verbum a patre dicitur: sed etiam omnia illa in verbo. Dicere autem verbum secundum se, & verbum dici secundum se, non conuenit pluribus personis diuinis. Dicere enim verbum secundum se, soli patri conuenit: & dici prout verbum secundum dicitur, soli filio conuenit. Et sunt ambo personalia. scilicet dicere & dici. Dicere autem aliquid verbo & in verbo pluribus conuenit. Sic enim conuenit omni rei creatae & increatae dici: quia verbo a patre producto omnia declarantur & manifestantur. Sic etiam conue nit dicere verbo cuilibet naturae intellectuali actualiter intelligenti ipsum verbum, vt dicere significet quasi formaliter actum manifestationis: & includat quasi materialiter actum intelligendi: & ille ablatiuus qui est verbo, sit ratio dicendi: non quo ad actum intelligendi: sed quo ad actum manifestandi. Per hoc enim quod intelligendo verbum vt aliquid quo intellectus quasi formatur ad actum intelligendi intelligit alia in verbo: illa manifestat cuilibet intellectui: habendo in suo intellectu verbum vt illorum manifestatiuum: vt in eius intellectu sic informato & in verbo quod sic est in ipso intellectu, possit quasi legere quaecunque ipse in verbo intelligit. Et per hoc verbo illo dicit ea illi non suo, vt a quo procedat per actum notionalem dicendi: sic enim solius patris: sed vt in cuius intellectu habetur in actu intelligendi: sic enim est verbum cuiuscumque intellectus intelligentis ipsum secundum actum: vt vno modo scilicet tamquam productum ab eo habeat esse verbum solius patris: & conceptum in mente paterna, non recedens ab eo. Alio autem modo scilicet tamquam intellectum simpliciter habeat esse verbum cuiuslibet intelligentis: & conceptum in mente eius. Primo enim modo non dicit verbo nisi quid profert verbum: cuiusmodi est solus pater: & dicere hoc modo est pure personale. Propter quod Augustinus vii. de trinitate. in principio loquens de patre dicit. "Illo coaeterno verbo non singulus intelligitur dicere: sed cum ipso verbo sine quo non est vtique dicens". Non singulus id est singulariter & secundum se siue ad se. Quemadmodum singulus ad se sapit & intelligit: non sapientia & intelligentia genita: aut cum illa. secundum quod determinat per totum librum. Et ideo sic dicere verbo est personale: & non conuenit nisi soli patri. Secundo vero modo dicere verbo conuenit cuilibet videnti intellectualiter ipsum verbum: & est dicere essentiale sicut & intelligere. Sed in aliquo differunt: quia intelligere pure & absolute quantum est de se essentiale est: & importat solam & praecisam habitudinem intelligentis ad rem intellectam absque omni respectu ad personale: sed dicere cum hoc quod est essentiale importat habitudinem quamdam ad personale: quia importat habitudinem intelligentis ad rem intellectam mediante verbo personaliter producto: vt quo illa res intellecta manifestatur ab intelligente verbum sicut iam dictum est. Vnde vt dictum est non proprie dicere significat intelligere: sed implicat ipsum in suo significato: quia praecise significat eius quid essentialiter intellectum est in verbo manifestationem scilicet Quae quidem manifestatio includit actum intelligendi in verbo illud quod manifestatur. Vnde de tali dicere loquens Anselmus. non dicit praecise quod dicere sit intelligere: sed dicit Mon. lxiii. c. Nihil autem aliud est summo spi ritui huiusmodi dicere quam cogitando intueri. vt cogitare notet actum intelligendi quem implicat & supponit. Intueri autem notet actum manifestandi quem significat: quo scilicet ipsi cogitanti verbum siue intelligenti manifestantur verbo omnia intellecta in ipso: & similiter cuilibet alteri inspicienti verbum vt est in illius intellectu conceptum. Et sic istud dicere tria habet facere: quia manifestationem principaliter significat: & actum intelligendi in suo significato implicat: & ad verbum habitudinem quandam & respectum notat. Et hoc modo de dicere loquitur Anselmus dicens. Dubium esse non debet: quia pater & filius & eorum spiritus, vnusquisque seipsum & alios ambos dicit: sicut se & alios intelligit. Et tunc continue quaerit quaestionem: cuius difficultas implicatur in argumento, dicens Quia si ita sit, quomodo non sunt summa essentia tot verba quot sunt dicentes: & quot qui dicunt Et est dicendum ad quaestionem & ad argumentum simul: quod verbum non procedit ab ipso dicere essentiali: sed praesupponitur in ipso: sed a dicere quod est personale. & hoc modo solum vnus dicit: & ideo solum vnum verbum est quo omnes dicunt essentialiter. Et patet inspicienti quod sic intendit Anselmus soluere ad suam quaestionem: & sumit dicere conmuniter: verbum autem non nisi proprie: ipsum autem dicere, extendit. et hoc quia ratio actus dicendi sic potuit quantum est de se extendi: quoniam quicunque dicit verbum, in verbo dicit quaecumque significantur ipso verbo. propter quod ad illa etiam terminari potest actus dicendi secundum respectum ad verbum. Vnde etiam illa quae dicuntur verbo, quodammodo verba solent dici. dicitur enim aliquis fecisse verbum regis qui fecit imperatum verbo regis. Non sic autem potuit extendisse verbum. Quantum enim est de ratione sua non sic potuit extendi: quia de ratione sua est quod sit manifestatiuum. Et ideo quantum est de se non potest extendi ad non manifestatiuum: et si extendatur, hoc est omnino contra rationem nominis verbi. vt secundum hoc ipsa diuina essentia intellecta simplici notitia: aut ipsa notitia simplex aut ambo simul, verbum essentiale dicatur in deo in actu intelligendi essentiali: & hoc secundum rationem intelligendi nostram solummodo. secundum hoc enim superius, & similiter in quibusdam quaestionibus de quo libet, insinuauimus quod secundum rationem intellectus nostri verbum essentiale sit in actu intelligendi dei: & similiter in actu nostro simplicis intelligentiae: cum tamen quantum est de institutione & proprietate & vsu vocabuli: verbum non dicatur nisi emanans vt terminus actionis intellectualis per quam emanat: quod non est nisi verbum personaliter subsistens in deo, & conceptus eius quod quid est in intellectu creato, vt patet ex iam dictis: licet aliquo modo simplex notitia in intellectu creato possit dici verbum, & non in intellectu dei, vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7