Praeambulum
Praeambulum
VIso de proprietatibus communibus diuinae essentiae pertinentibus ad intellectum, sequitur de pertinentibus ad voluntatem. Et quia secundum quatuor praedeterminata pertinentia ad intellectum: quae sunt intelligibile, intellectus, intelligendi habitus, & intelligendi actus: quatuor sunt similiter pertinentia ad voluntatem illis respondentia. scilicet volitum, vt ipsum volibile siue appetibile, tamquam obiectum voluntatis: ipsa voluntas, tamquam potentia vo lendi: & volendi habitus, & volendi actus: ideo ad modum quatuor inqui sitorum circa diuinum intellectum restant quatuor inquirenda circa diuinam voluntatem. Quorum Primum est de ipso volibili siue amabili in deo. Secundum de ipsa voluntate dei. Tertium de habitu vel quasi habitu in ipsa voluntate eius. Quartum de ipso actu volendi eius. Et quia volibile siue amabile inquantum volibile aut amabile habent rationem boni, ideo circa primum istorum restant duo inquirenda. Quorum Primum est de ratione volibilis siue amabilis in deo simpliciter. Secundum vero est de ratione boni siue bonitatis in ipso. Circa primum istorum quaerenda sunt tria correspondentia illis tribus quae supra inquisita sunt circa dei intelligibilitatem. Quorum Primum est: vtrum deus sit volibilis siue amabilis. Secundum: vtrum deus seipso est amabilis. Tertium: vtrum ratio amabilitatis in deo sit ratio amabilitatis circa omnia alia ab ipso. Sed quia deus habet rationem volibilis siue amabilis inquantum habet rationem finis & boni: quemadmodum habet rationem intelligibilis inquantum habet rationem formae & veri: Ideo de istis tribus quaestionibus tractandis supersedendum est: quia earum determinatio patet iuxta determinationem illarum trium eis respondentium de dei intelligibilitate. Et sequuntur quaestiones de bonitate dei. Vtrum autem dicatur bonus essentialiter tantum, an etiam personaliter: patet ex determinatis in consimili quaestione de dei veritate. Et quia bonitas habet rationem finis: quem cum res vltimate attingit habet rationem perfecti: & perfectum habet rationem totius ex eo quod omnia continet quae ad eius perfectionem requiruntur: & ex hoc quod haec continet absque limitatione & termino, dicitur infinitum: ideo circa haec quaerenda sunt quatuor. Primum dedei bonitate. Secundum de eius perfectione. Tertium de eius totalitate. Quartum de eius infinitate. Circa primum istorum de Dei bonitate inquirenda sunt tria. Primum: vtrum deus dicendus est esse bonus. Secundum: vtrum deus dicendus est esse summe bonus. Tertium: vtrum in deo sit ponere aliquod malum.
On this page