Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum contingat hominem scitae non entia
CIrca primum arguitur, quod contingit hominem scire non entia. Primo sic. ea quae non sunt solent praecaueri si suspicantur nociua: & sperari si suspicentu proficua: hoc non posset fieri nisi contingeret ea scire: ergo &c.
⁋ Secundo sic. prophe ae praenunciabant quae non erant: & neque ex cursu rerum naturalium futura erant: & illa non erant simpliciter: & tamen illa sciuerunt. ergo &c.
⁋ Tertio sic. contingit prae nunciare eclypses solis & lunae. &c. talium antequam sint, quod non esset nisi contingeret scire non entia. ergo &c.
⁋ Quarto sic. secundum philosophum li. peri hermenias, contigit vere enunciare de eo quid non est non esse. Hoc autem non esset nisi contingeret quod non est scire. ergo &c. Probatio mediae est: quia si contingit vere enunciare de eo quod non est non esse: contingit scire propositionem illam esse veram in quae enum ciatur quod non est non esse: quia omne verum est scibile. sed non contingit scire veritatem complexionis nisi sciendo incomplexa: quia veritatem complexionis non cognoscimus nisi inquantum terminos cognoscimus. cum ergo termini illius complexionis & in subiecto & in praedicato sint non ens. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc, secundum philosophum. iii. de anima. quod intellectus est quodam modo intelligibilia & sciens scibilia: & cum non sint nisi duo modi essendi vt ibi dicit commen, necesse est vt intellectus & sciens sint intellectum & scibile extra animam aut forma eius. res autem ipsa non potest esse: necesse est ergo quod sint quodammodo forma & species eius specie scilicet rei intellectae & scitae informatae. Vnde lapis non est in anima sed species lapidis. Nihil igitur potest esse scibile nisi quod per speciem suam natum est esse in anima: vt per speciem anima quodammodo sit ipsum. Quare cum non ens speciem habere natum non est: non ens nullo modo potest esse scitum inquantum huiusmodi. Sed quica quid contingit hominem scire: necesse est quod ens sit: ita quod prima ratio scita oportet quod sit ratio & intentio entis. secundum quod dicit Auicen. Ens & res talia sunt quod statim imprimuntur in anima prima impressione: quae non acquiritur ex aliis notioribus se & alia ab eis. vnde quod priuat entis intentionem per se, est illud quod est per se & primo incognitum. lta quod sicut vnumquodque scitum primo est cognitum sub ratione qua est ens: ita vnumquodque ignoratum primo est incognitum sub ratione qua non ens. Propter quod dicit Philosophus primo Phyisicae. quod infinitum inquantum infinitum est incognitum: quia infinitum inquantum infinitum est non ens.
⁋ Intelligendum tamen quod ens dicitur multis modis. secundum philosophum. v. Metaphy. & similiter per contrarium non ens. Quorum vnus est secundum siguras praedicamentorum: & est certitudo quae vnaquamque res est id quod est: sicut albedo habet certitudinem quae est albedo. & hoc appellatur esse proprium rei, quod est essentiae eius. Non ens oppositum tali enti est illud quod nullam certitudinem habet in se: nec potest habere apud intellectum qua certificetur res esse id quod est: sed priuat esse tale: & est illud de quo dictum est: quod homo non potest ipsum scire: quia est omnino inscibile: quia rem cuiuslibet praedicamenti priuat. Sed ens dicto modo secundum quodlibet genus praedicamenti: diuiditur in ens in potentia: & in ens in actu: & dicitur illud quod est in potentia non ens, respectu illius quod est ens actu extra animam: quia id quid solum est in potentia non est in actu. Quod tamen aliquando poterit esse tale, vel potentia materiae per generationem, vel potentia efficientis solum per creationem: de tali non ente non est negandum quindo contigat hominem ipsum scire concipiendo quiditatem & essentiam talis entis: praeter hoc quod apprehendat ipsam esse in actu extra animam. Talis enim intellectus quo apprehenditur res extra esse in effectu: semper concomitatur intellectum quo apprehenditur res simpliciter in essentia sua: vt dicit Auicen. ponens exemplum tale. verbi gratia. Si dixerit aliquis, resurrectio erit: intellexisti resurrectionem quae non est: & intellexisti erit quod non est: & praedicasti erit de resurrectione. Sed intelligitur vt in hora futura vera sit de ea intentio de est: & sic, vt dicit, enunciationes non sunt nisi per id quid est in anima: & per accidens per id quid est in exterioribus. Et similiter est de intellectibus incomplexorum. secundum quod dicit Augstinia in logica sua. Possibile est te intelligere hominem simpliciter, ita quod non intelligas an habeat esse extra, an non esse: sicut an habeat esse album, an non. Et si dubitas forte an habeat esse in mundo, an non: hoc non impedit tuum intellectum ad intelligendum essentiam hominis. Quod manifeste dicit Philosophus. secundum anti. transl. x. poste. Apparet (inquit) quod intentio definitionis rei: & quia existat: sunt duae res diuersae: quia qui ostendit quid est res: & eius definitionem: non apprehendit per hoc quod illa res existat. Nam cum homo ostendit definitionem circuli, quod sit figura plana &c, non apprehendit per ostensionem illius quod sit esse circulo. Nota per illud quod dicit: Sunt duae res diuersae: ipsum non intelligere nisi diuersitatem intentionum in intelligendo, quod patet per hoc quod subdit: Quia quid ostendit &c. De non ente vero quod opponitur enti secundum siguras praedicamentorum: quod priuat rem cuiuslibet praedicamenti, de illo solo non ente non potest esse scientia: nisi per accidens: sicut priuatio cognoscitur per habitum. secundum quod dicit Auicen. i. Metaphy. Esse est notius, quam non esse. Esse enim cognoscitur per se: non esse vero cognoscitur per esse aliquo modo. Per haec patent obiecta vtriusque partis si quis inspiciat.
On this page