Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum contingat hominem scire omnia entia

CIrca secundum arguitur, quod contingit hominem scire omnia entia. Primo sic. philosophus dicit. 3 de anima. quod intellectus est quodam modo omnia intelligibilia: sicut sensus est omnia sensibilia. Sensus sic est omnia sensibilia quod potest omnia sentire. ergo intellectus ita est omnia intelligibilia: quod potest omina intelligere. haec sunt omnia sci bilia & omnia entia. ergo &c.

⁋ Secundo sic. qui potest scire & intelligere magis scibile & intelligibile: & minus. secundum philosophum. x. de anima. homo potest scire & intelligere summe scibile. vt dictum est. Ioannem. . "Haec est vita aeterna". ergo &c.

⁋ Oppositum arguitur. Primo sic. Ecclesiastici. i. "Plurima sunt super sensum hominis". sed illa non potest scire. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Ecclesiasti ci. A. "Dixi sapiens efficiar: & ipsa recessit a me multo plus quam erat". Sed hoc non contingeret, si contingeret eum scire omnia entia. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc, quod ita est in omnibus quibus conpetit operatio aliqua exercenda per instrumentum: quod agens de se sufficiens vt agere possit, si habeat copiam instrumenti: dicendus est simpliciter posse in illam operationem: licet ei deficiat instrumentum: & ideo non possit procedere in actum. sicut oculus dicitur posse videre omne visibile: licet non possit procedere in actum videndi deficiente luce exteriori. Nunc autem ita est: quod propria operatio hominis secundum quod homo, est scire & intelligere, quia est eius operatio secundum intellectum: & rationem qua vere homo est. secundum philosophum. S. Ethicorum Ad operationem autem huiusmodi: homo quantum est ex natura sui intellectus si sufficienter illustretur luce intellectuali proportionali cuilibet scibili secundum statum & gradum suum, est in potentia vt sciat & intelligat vnumquodque. Absolute ergo concedendum est quod homo potest scire omnia entia hoc est omnia scibilia. Et ob hoc dicitur in li. de spiritu & anima. Aia ad similitudinem totius sapientiae facta omnium in se similitudinem gerit. Dicit etiam Auicen. in ix. Metaphysicae suae: quod sua perfectio animae rationalis est: vt fiat secundum intelligibile: & describatur in ea forma totius: & ordo intellectus in toto: & bonitas influens in omne: & vt incipiens a prim cipio totius procedat ad substantias intellectuales spirituales absolute: & deinde ad spirituales pendentes ali quo modo a corporibus: & deinde ad animas mouentes corpora: & postea ad corpora caelestia: & vt haec omnia fiant descripta in anima secundum dispositiones & vires eorum: quousque perficiatur in ea dispositio esse vniuersitatis, & sic transeat per intellectum in instar totius mundi: & cernens id quod est pulchrum absolute: & bonitas absolute: & decor verus: fiat vnum cum eo: insculpta eius exemplo.

⁋ Ad primum in oppositum, quod plura sunt supra sensum hominis: Dicendum quod verum est attingenda lumine naturali. Si tamen sufficienter illustretur lumine supnaturali: nihil est supra sensum hominis quin possit illud intellectu attingere.

⁋ Ad secundum quod sapientia recedit ab inuestigante: Dicendum quod dicitur recedere: quia quanto homo plus inuestigat scientiam lumine naturalis rationis: tanto magis patet ei profunditas. Nihil tamen est scibile in creaturis, si sufficienti lumine illustretur quin possit illud scire. Maxime cum illustretur ad hoc vt possit scire summum intelligibile attingendo licet non conprehendendo. In cuius comparatione cognitionis potest etiam verificari illud Ecclesiastes. 7. Dixi sapiens efficiar, & ipsa longius recessit a me multo magis quam erat: Et alta profunditas, quis inueniet eam: Quanto enim amplius cognoscitur illud, tanto amplius recedere dicitur cognitio illius ab eo: quoniam semper de scibili illo claret plus restare cognoscendum quam iam cognitum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2