Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum contingat hominem scire omnia ex puris naturalibus
CIrca. iiii. arguitur: quod contingit hominem scire omnia ex puris naturalibus suis. Primo sic. Homo potest scire ex puris naturalibus suis ea quorum notitia includitur in potentia, in primis principiis naturaliter cognitis: quia ex illorum no titia per naturalis rationis inuestigationem potest cognitionem aliorum deducere in actum. omnia scibilia sunt huiusmodi. Omnium enim scibilium notitia in potentia includitur in primis principiis. ergo &c. Probatio assumpti est: quia primum principium incomplexum est intentio entis inquantum ens est: primum complexum est: de quolibet affirmatio vel negatio: vt dictum est supra. Sub intentione & conceptu entis simpliciter continetur omnis conceptus incomplexus: siue sit creati, siue increati: vt vult Auicen. i. Metaph. suae. Sub conceptu illius complexi: de quolibet affirmatio vel negatio, continetur quilibet conceptus complexus siue sint extrema entis creati siue increati.
⁋ Secundo sic. frustra esset aliquid in potentia ad aliud, nisi actu illud posset attingere. Cum ergo intellectus humanus secundum Philosophum est in potentia omnia intelligibilia: & hoc in puris naturalibus constitutus: nihil autem est ponere frustra in fundamento naturae, & creaturae. ergo &c.
⁋ Oppositum arguitur sic. Scientia hominis ex puris naturalibus non est nisi via sensus secundum Philosophum: Sed plura sunt scibilia, quorum notitia a sensu non capit ortum: quia omnino non cadunt sub sensu: nec ea quae cognoscuntur ex sensu sufficiunt ad hoc vt faciant illa sciri: vt sunt quidditates incorporalium. ergo &c.
⁋ Ad hoc dicendum: quod ab agente per instrumentum non potest procedere actio ad quam instrumentum se extendere non potest: quia instrumento artis fabrilis, opus carpentationis faber efficere non potest. Nunc autem ita est: quod ratio naturalis in cognitione quae sibi ex puris naturalibus conpetit: vtitur vt instrumento lumine naturali sibi veritates rerum illustrante, & eas intellectui manifestante: lumen autem illud quia naturale est, limitatum est ad solummodo notitiam hominis naturalem illustrandam. Cum ergo illa notitia quae est naturalis, sit adminiculo sensuum & sensibilium lux homini connaturalis solum illustrat ad sciendum notitiam eorum, quae mediante sensu nata sunt cognosci. talia sunt illa quae sunt scibilia philosophica solum: praeter quae sunt plura alia quae excedunt naturalem intellectum hominis: quia per sensibilia non potest ad eorum quidditates cognoscendas attingere. Maxime autem dei: quia omnia sensibilia sunt effectus quidam virtutem illius in nullo adaequantes, & sine cognitione eius quod quid est, omnino scientia de natura rei haberi non potest: secundum quod dicit Philosophus. vi. Metaphysicae. Oportet non ignorare illud quod significat aliquid quid est: quia absque hoc facere nihil est. Vbi dicit Commenta. Quaerere enim aliquid scire hoc non determinato est quasi non quaerere. Vnde volentes ex vestigio creaturae diuinam essentiam perfecte cognoscere, irridet lob. xi. Eorsitan (inquit) vestigia dei comprehendes: & omnipotentem vsque ad perfectum reperies. &. xxxvi. Ecce deus magnus: vincens scientiam nostram. & non solum clara illorum notitia nostri intellectus possibilitatem excedit: sed & illa quae nata est haberi de eis per fidem & in aenigmate: secundum quod dicetur infra.
⁋ Ad primum in oppositum: quod omnium notitia in potentia includitur in primis principiis: Dicendum primo ex parte primorum principiorum: quod sicut in naturalibus illud quod procedit ex radice semper tenet & sapit naturam radicis: nec potest naturam radicis excedere: sic prima principia naturalis cognitionis cum a sensibus & sensibilibus velut a ra dice traliantur: vt saepius dictum est: vim & naturam sensibilium excedere non possunt: vt sicut ipsa in naturali notitia hominis accepta sunt a sensibilibus: vltra notitiam eorum quae adminiculo sensuum nata sunt cognosci, extendi non possunt. Licet ergo ratio entis simpliciter & absolute accepta sit sufficiens in potentia ratio cognoscendi quodlibet cognoscibile: quid sub ratione generali en tis continetur: inquantum tamen est accepta per sensum a sensibilibus: limitata est vt sit in potentia principium cognoscendi solum illa ad quae potest deducere ratio naturalis adminiculo sensuum & sensibilium & non alia. Secundo dicendum ex parte luminis naturalis intellectus: vt est coniunctus: quod quamuis principia prima sint quantum est de se sufficienter in potentia ad faciendum scire quodlibet cognoscibile: quod tamen lumen illud limitatum naturaliter est: vt non sit natum illustrare ad eliciendum notitiam aliquam, vltra notitiam quae ex sensibilibus hauritur, vltra quam non potest se extendere: ni si ei adiutorium luminis superioris addatur. Sicut lux naturalis in oculo cati, sufficit ad illustrandum medium: vt eo videat aliqua visibilia grossa, & non potest ei ostendere minuta: nisi lumine solis vel candelae, vel aliquo exteriori superinfuso.
⁋ Ad secundum quod omnia sunt naturaliter homini cognoscibilia: Dicendum quod aliqua sunt homini cognoscibilia naturaliter: quia ex principiis ei naturaliter inditis potest in illorum cognitionem deuenire sine adiutorio exteriori. sic homini in sta tu huius vitae solum sunt naturaliter cognoscibilia, ea quae sensuum adminiculo capere potest. Alio modo sunt aliqua ei naturaliter cognoscibilia: quia de natura sua natus est illa intelligere: sed hoc non quod ex puris naturalibus illa intelligit: sed quia naturaliter ita ordinata sunt: vt nata sint recipere lumen, quo adiuta illa intelligat. vnde secundum hunc modum homo ordinatur ad hoc: vt per gratiam eleuetur ad suscipiendum maius bonum, quam sit illud quod potest attingere per naturam: quod non videbant Philosophi: & ideo cognitionem hominis, & beatitudinem non posuerunt vltra id quod potest attingere per naturam, & ideo errauerunt.
On this page