Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum contingat hominem scire omnia ex philosophicis disciplinis
CIrca tertium arguitur quod contingit hominem scire omnia ex philosophicis scientiis. Primo sic. quaecumque sunt in vniuerso: per ordinem & connexionem se habent ad in uicem. connexio illa sciri potest ex philosophicis scientiis: quia sit per naturam influentiae inter motorem & motum, causam & causatum: quae sciri possunt ex philosophicis scientiis: connexio autem & ordo aliquorum sciri non possunt nisi simul scientiantur connexa & ordinata: quia relatiue se habent ad inuicem. ergo &c.
⁋ Secun do sic: ex scientiis philosophicis habet homo scientiam superiorum, & inferiorum, corporalium, & spiritualium sicut patet, & omnia ista sunt scibilia. ergo &c.
⁋ Contra est: quoniam ex scientiis philosophicis nihil scitur nisi scientia quae hauritur ex sensibus & sensibilibus: quia secundum Philosophum: omis nostra cognitio a sensu ortum habet. sed multa sunt scibilia: quorum scientia ex sensu & sensibilibus hauriri non potest: vt sunt omnia illa quorum notitiam per fidem tenet sacra scriptura. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc secundum Philosophum. iiii. Metaphysiy. quod scientiarum philosophicarum omnium vna est vniuersalis ad omnes, quam appellant philosophi primam philosophiam: aliae vero sunt particulares sub illa. Nunc autem vt dicit Philosophus ibidem, Scientiarum patricularium cuiusque est considerare de accidente: quomodo accidit alicui partium entis, diuisae a toto ente, contra alias partes quas considerant aliae scientiae particulares. Sicut Mathematici accipiunt nuneros & magnitudines & considerant de eis, & suis accidentibus, & naturales de ente mobili. Scientia vero vniuersalis de ente simpliciter considerat: & de eis quae sunt entis per se: & ideo considerat etiam de primis causis, & principiis entis simpliciter: de quibus nulla scientia particularis se intromittit. Si ergo aliqua pars philosophiae de natura, & quidditate diuinorum: & de eis quae sunt propinqua deo, & de substantiis spiritualibus consideraret: illa est prima philosophia: quia vt dicitur in i. Metaph. Philosophus primus debet considerare de rebus, quae sunt magis altae omnibus substantiis in veritate. Sed constat quod de illis Philo sophus non determinat nisi in vniuersali inquantum sunt principia, & causae entis simpliciter: secundum quod ipse dicit. i. Metaphy. Arbitramur (inquit) scire omnia sapientem, sicut contingit: non secundum vnumquodque scientiam habentem ipsorum. vbi dicit ant. trans. Non singularem eorum scientiam habentem. Constat tamen quod non minus substantiae spirituales habent in se scibilia specialiter de eis scienda, quam substantiae corporales: de quibus scientiae particulares philosophiae, particularia vt dictum est considerant. Quare cum illa particularia scienda circa substantias spirituales nulla pars philosophiae docet: nec vniuersalis, nec particularis: patet clarissime quod non contingit homines scire omnia scibilia sibi ex scientiis philosophicis. vnde & Philosophus qui hoc bene sentiebat, quando occurrebant ei talia: quae scientiam philosophicam excedebant: de hoc se non intromisit: sed considerationi alterius conmisit. Secundum quod de hoc habemus vnum exemplum clarum in i. Ethicorum vbi quaerit inter alia de felicitate an sit donum dei. dicit sic. Si quidem aliquod aliud deorum est donum hominibus, rationale est felicitatem dei donum esse maximum quanto optimum. sed hoc erit alterius perscrutationis magis proprium.
⁋ Ad primum in oppositum: quod ex philosophia scitur connexio omnium: ergo & connexa: dicendum quod connexa cognoscuntur ex philosophia: quantum potest manuducere connexio a sensi bilibus ad insensibilia procedendo. & hoc est solum quo ad generalia quae pertinent ad rationem cau salitatis superiorum respectu inferiorum: non autem quo ad propria, in quibus certior consistit eorum scientia.
⁋ Ad secundum quod ex philosophia habetur scientia omnium: Dicendum quod verum est quo ad genera singulorum: quia de quolibet genere entis considerat: sed non quo ad singula generum: neque quo ad singula de singulis consideranda. Sed quo ad singula generum considerat substantias corporeas: non autem incorporeas, quae non minus scibilia suntur quo ad singula specialiter consideranda circa eas quam corporalia: vt dictum est.
On this page