Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Utrum propter illud quod homo principaliter appetit scire, appetat omnia alia scire

CIrca. ix. arguitur: quod propter illud quod homo principaliter appetit scire: non appetit scire alia. Primo sic: propter illud quod primam & perfectam habet rationem scibilis, non est appetendum aliud scire: quia non eget alio vt sciatur: sed econverso alia indigent eo vt sciantur. istud quod homo principaliter appetit scire est huiusmodi. ergo &c.

⁋ Secundo sic, quae appetit homo scire tanquam vergentia in suam damnationem, non appetit scire propter principale scibile: quia istud ordinatur ad omnium salutem. multa talia appetit homo sci re vt patet. ergo &c.

⁋ Tertio sic. Philosophus. i. Metaphyhsica. vult quod scientia speculatiua est propter seipsam, non ergo homo appetit eam scire propter istud scibile.

⁋ Quarto sic. multa alia appetit homo scire non cogitans de hoc scibili: quod non esset si appeteret illa propter istud. ergo &c.

⁋ Contra est illud Augustinus xix. de ciui. d. Illud est finis: propter quod amantur caetera, propter quod amantur appetuntur: quare cum hoc scibile sit finis scientiae humanae: vt dictum est: propter illud caetera appetit scire.

⁋ Dicendum ad hoc: quod appetitibus ordinatis ad aliquid vnum: vt ad vltimum appetibile & finem: necesse est omnia alia appeti propter illud vltimum appetibile: vt scilicet mediantibus illis ascendat homo ad vltimum. Cuius ratio est: quia nullum aliorum habet rationem appetibilis: nisi inquantum ratio vltimi appetibilis in ipso relucet. Sicut ergo in appetitu boni quicquod appetitur: appetitur sub ratione boni: & ideo necesse est quod appetatur aut tanquam bonum perfectum: quod est vltimum & finis: aut tanquam tendens in vltimum & finem: consimiliter in appetitu veri in scien- do quicquid homo appetit scire, illud appetit sub aliqua ratione veri: & ideo necesse est quod illud appetat tanquam vltimum verum quod est finis: aut tanquam verum tendens in vltimum verum vt in finem. quod si sit vl timum: vt in eius cognitione sit status. Si vero sit ad vltimum: vt eius cognitio sit gradus & via ascendendi ad notitiam veri vltimi. Seper enim imperfectum in quo est alicuius perfectionis inchoatio, ordinatur ad illud in quo est ipsa perfectio. Et ideo dicit Chrysosto. super illud Matth. Et ecce Centurio. Scriptura infallibilis de deo, creatura est omnium rerum: quia nihil creatum est in mundo per quod non manifestissime deus ostenditur. Et hoc quod tale est & vltimum: vltimo est ab appetitu prosequendum, & primum mouens appetitum: per quod mouent omnia alia appetibilia ordinata ad ipsum tanquam cau sae secundae: quae non mouerent nisi motae a primo mouente: & non nisi in ordine ad operationem. Vnde & sicut appetitus principalius est illius quod est vltimum: quam alicuius aliorum: sic est aliorum per ordinem: semper enim est amplius & principalius: quanto immediatius se habent, & propinquius ad illud appetitiuum.

⁋ Et est aduertendum quod propter vltimum appetuntur alia quae sunt ad ipsum dupliciter: & formaliter & finaliter. Primo formaliter: quia non appetuntur alia: nisi quia in se habent rationem & formam vltimi quodam modo: licet imperfectam: vt omne verum rationem primi veri: & omne bonum rationem primi boni: quia omne aliud verum & bonum est sicut quaedam impressio primi veri & boni: per cuius rationem mouet appetitum & intellectum. Et ideo finaliter secundo appetuntur propter vltimum verum & bonum: quia per ipsa tanquam per imperfecta proficiscitur appeti tus quousque deueniatur ad vltimum: vt ad verum & bonum perfectum habens in se perfectam rationem veri & boni simpliciter: & omnem rationem cuiuslibet veri & boni particularis. Et ideo primun verum in omni alio vero & per omne aliud verum quasi vocat intellectum vt tendat ad sui no titiam: & primum bonum in omni alio bono: & per ipsum quasi vocat affectum: vt tendat in sui fruitionem & amorem. Et ideo quousque intellectus perducatur in persectam notitiam summi veri: & affectus in fruitionem summi boni: nunquam potest humanus appetitus quiescere: sed illis duobus adeptis totus perficietur: & nihil restabit appetendum: vt dictum est supra.

⁋ Ad primum in oppositum quod vltimum verum non eget alio vt sciatur: Dicendum quod verum est quantum est in se: quia. est sum me scibile. quantum tamen est ex parte nostra: qui non sufficimus statim illud capere, per gradus aliorum verorum. debemus ad ipsum ascendere & ideo appetere debemus alia scire propter illud. Vnde Autinus viii. de Trinit. Consuetudo carnalis vera quae creata sunt: sentit vt potest: veritatem autem qua creata sunt non potest intueri. Nam si posset, nullo modo esset lux ista corporea manifestior. Et ideo sicut exeunti de carcere qui non posset solem aspicere, primo ostenderetur lumen candelae: de inde lumen solis reflexum in medio: deinde radius solis in aere: vt postea fortificatus posset solem in seipso aspicere: sic nos debemus primo creatas veritates aspicere: & per illas ad veritatem summam ascendere: vt docet Augustinus i. soli.

⁋ Ad secundum, quod plurima scita vergunt in damnationem scientis: Dicendum quod hoc non est propter scire: quia etiam secundum philosophum scientia malorum bona est: & ideo etiam ad scientiam primi scibilis ordinatur: sed quod nocet hoc est per accidens: propter scientis abusum, vel aliquid huiusmodi.

⁋ Ad tertium quod scientiae speculatiuae sunt propter se: Dicendum quod verum est generaliter sumendo eanum scilicet secundum quod includit speculationem summi scibilis secundum illud quod dicit Philosophus maxime de prima philosophia inquantum est de cognitione dei: quamuis in illo spe culo omnis quae ex scientia philosophica habetur non sit finis: immo ipsa ordinatur ad istam sicut ad finem: vt infra dicetur.

⁋ Ad quartum quod non omnis appetens scire cogitat de vltimo fine: Dicendum quod immo iplicite: inquantum in quolibet appetibili alio est impressa ratio vltimi appetibilis: propter quam appetitur: sed inquantum ipsa inuenit defectum vlterius nititur: quousque perfecte in seipso vltimum appetibile reperiat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9