Quaestio 8
Quaestio 8
Utrum sit aliquod unum quod homo principaliter appetat scire
CIrca. viii. arguitur quod non sit aliquod vnum scibile quod homo principaliter appetat scire. Primo sic. Si esset vnum scibile quod principaliter homo appeteret scire, diuersi studia sua non diuersificarent, sed omnes ad scibile illud sciendum tenderent. Consequens falsum est. ergo & antecedens. Consequentia patet: quia vnusqusque suo studio tendit ad illud quod principaliter appetit scire: nisi alias sit distractus aut impeditus.
⁋ Secundo sic vbi potest procedere appetitus in infinitum, non est aliquod primo & principaliter appetitum: quia in infinitis non est primum. sed in sciendo potest appetitus procedere in infinitum. potest enim velle scire species numerorum per ordinem: & illae procedunt in infinitum. ergo &c.
⁋ Contra est, quod sicut se habet bonum ad affectum: sic verum ad intellectum. sed ex parte affectus est vnum bonum quod homo principaliter appetit: vt proprium bonum affectus: sicut est bonum quod est vltimus finis operandorum. ergo ex parte intellectus est vnum verum quod homo principaliter appetit vt proprium bonum intellectus: quod est pri mun scibilium: quia principium in speculatiuis est sicut finis in actiuis, secundum philosophum.
⁋ Dicendum ad hoc: quod sicut necesse est ponere aliquid in vnoquoque genere: quod per se & prim mo & perfectius in se habet naturam generis illius, a quo & per cuius participationem habent ipsam omnia alia quae sunt illius generis: vt vult Philosophus. x. Metaphy. Sic necesse est se habere in genere appetibilium: quod in omni genere appetibilium sit aliquid vnum primo & propter se appetibile: & propter illud omnia alia appetuntur quo subtracto non est quod intendatur, & quod moueat appetitum: ita quod non incipiat opari ad prosequendum appetitum. Si enim hoc appeteretur propter illud: & illud propter aliud: & nihil propter se: iret processus in infinitum. Quare cum in infinitis non est ponere vltimum neque primum omnino: vt vult Philosophus. ii. Metaphy. homo aut nihil appetit omnino: aut est aliquid quod primo & per se appetit: & qua ratione hoc contigit in appetitu & appetibili quibuscumque aliis generaliter, eadem ratione in appetitu cognoscendi & scibili specialiter. Quod etiam patet ratione speciali in appetitu sciendi: qui in homine causatur ex actu sciendi: quoniam quandocumque aliquid in suo actu mouetur: semper magis ac magis intendendo motum: hoc non est nisi quia mobile ipsum ad finem motus continue secundum maiorem & maiorem assimilationem appropinquat: vt dictum est supra. Cum ergo contigat in motu hominis in sciendo, quod procedendo magis ac magis in sciendo semper magis ac magis intenditur sciedi appeti tus: vt praedictum est: hoc non est nisi quia semper fini quem intendit magis ac magis continue assimilatur: secundum quod ei magis ac magis appropinquat. Quare cum non possit procedere appetitus intendendo in infinitum: necessario est hominis aliquis finis determinatus: quem sciendo attingere appetit: in quo cum sciendo pruentum fuerit cessabit omnino in eo appetitus sciendi aliquid vlterius. Hoc autem non potest esse nisi quia scitum illud sit summum & perfectissimum scibile homini: vltra quid non est aliud: quod non est nisi primum scibile: & prima veritas. Nisisor te dicat aliquis quod suprema creatura intellectualis habet pro intelligibili scibili, illud quod est simpliciter suma mun & perfectissimum: homo vero quia est inferior creatura intellectualis: propter debilitatem intellectus sui ad cognoscendum maximum intelligibile: sicut debilis est oculus noctuae ad apprehendendum lucem Solis: habebit pro intelligibili sibi perfectissimo aliquod inferius. Quod non potest stare duplici ratione. Prima ex ordine rerum: quoniam cum omnis creaturae finis deus sit, inquantum quaelibet creatura eius similitudinem participat quantuncumque modicum: homo autem quamquam infima creatura sit inter intellectualia, superior tamen est omni creatura carente intellectu: & ideo ad ipsum tanquam ad finem suum vltimum perfectius attinget: quam quodlibet aliud carens ratione: Cum igitur vnumquodque suum finem vltimum perfectissimum natum est attingere sua operatione perfectissima: & perfectius aliis operatione illa qua excedit alia: cumque operatio hominis perfectissima qua excedit alia est operatio intelligendi: vel ipsa immediate disponitiad illam: sicut si illa sit aliqua operatio voluntatis: necessario operatione sua intelligendi attin- get ad illud summum & vltimum intelligibile, quantuncumque enim modicum & minus attingat illud quam substantiae intellectuales superiores: hoc eritur ei maior delectatio: quam per cognitionem summe attigere quid cunque aliud intelligibile inferius. Vnde dicit Auer. super. xii. Metaphysica. quod quaestio de intellectu diuino desiderata est sciri naturaliter ab omnibus. Insuper est secunda ratio ad idem ex natura intellectus humani, quoniam quantuncunque illud aliud intelligibile ab intelligibili primo quod attingere posset, esset perfectum: tamen cum intellectus humanus perciperet ipsum esse causatum, amplius accenderetur appetitus eius ad sciendum illud quod est causa eius. Aut igitur appetitus humanus in sciendo non stabit: sed semper intentius vlterius curret: aut stabit in intelligendo illud summum intelligibile. Quare cum primum impossibile est vllum appetitum currere in infinitum extendendo se: vel semper anhelando ad completum: & tamen nunquam compleatur: necesse est ponere quod illud summum intelligibile intelligendo aliquando attingat: si recto ordine & rationabiliter procedat: hoc autem non est nisi vnum scilicet prima & summa veritas, causa omnium, non causata, quae deus est: qui solus potest in bonis implere desiderium nostrum. de quo dicit Augustinus xix. de ciui. dei. Einem hominis dicimus non quod consumatur vt non sit: sed quod perficiatur vt plenius sit. sine illo autem plenius fieri non potest. Quod enim capax est maioris minori repleri non potest. Absolute ergo dicendum quod vnum est scibile quod homo principaliter scire appetit: quod est prima & summa veritas.
⁋ Ad primum in oppositum quod non omnes ad illud studio tendunt: Dicendum quod sicut est in appetitu boni: quod omnes bonum appetunt, & finem vltimum boni inquantum appetunt suam imperfectionem adimpleri: quod non potest esse aut fieri nisi per actionem vltimi finis: vnde & licet rationem huiusmodi actionis non omnes in eo quod est vltimus finis ponunt: vt quidam in honoribus: quidam in diuitiis: & caeteri in caeteris: omnes tamen quid sic appetunt sub ratione vltimi boni appetunt: quia continet in se rationem omnis boni appetibilis: Si militer est in appetitu veri vltimi. Dicendum igitur quod omnes ipsum appetunt inquantum in sciendo quod cunque scit, suam. sufficientiam ponunt: quia hoc verum vltimum in se habet omnem rationem veri: & nullum aliud verum aliquis affectat scire: nisi inquantum aliquam rationem huius veri in se continet: & ita in quodlibet aliud appetendo non nisi istud appetit.
⁋ Ad secundum quod in scibilibus pro cedit appetitus in infinitum: Dicendum quod scibilium quaedam sunt ordinata adinuicem per se & essentialiter: vt principia & principiata. in talibus non est processus in infinitum: vt in demonstrationibus: sicut probat Philosophus primo Posteru, quia ex in infinitis non contingeret scire: vt dicitur secundo Metaph. & talis est ordo omnium aliorum scibilium: ad scibile primum. Quaedam vero sunt ordinata accidentaliter: quorum vnum non scitur per alterum: in quibus non est ponere vltimum in suo genere: quia processus procedit in infinitum: vt est reflexio intellectus super suos actus: quia intellectus intelligit se intelligere: & intelligit actum illum primum quo intelligit: & illum quo intelligit se intelligere: & sic in infinitum. & talis ordo est in speciebus numerorum: quia accidit praecedenti speciei numeri: quod ei addatuaem: vnitas vt fiat noua species: nec est vna species principium & causa intelligendi alteram. Et in talibus non contingit scire ex aliquo vltimo aut primo scibili quid sit in suo genere: vt propter illud omnia alia sciantur: quia nullum est tale. contingit tamen scire omnia alia quantuncumque procedatur ex eis in infinitum, aliquo vno extra suum genus: & propter illud cuiusmodi est scibile primum: quod est veritas pura: quia habet in se bonum cuiuslibet numeri: & infinitarum specierum numeri.
On this page