Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum studendum sit homini ut sciat
CIrca primum arguitur quod non est studendum homini vt sciat. Primo sic. ad illud quod est homini inexplicabile non est ei studendum vt sciat: quia frustra studeret: cunctae res sic sunt difficiles: vt homo eas non possit explicare: sicut dicitur Ecclsi. i ergo &c.
⁋ Secundo sic. ad illud non est studendum quo adepto homo acquirit sibi materiam doloris: scire est huiusmodi. Ecclsio. i.t Qui addit scientiam: addit & dolorem. ergo &c.
⁋ Tertio sic. ad illud non est homini studendum: quod non potest inuenire. notitia rerum omnium est huiusmodi. Ecclesi. iii. Mundum tradidit deus dispositioni: vt non inueniat homo opus quod opera tus est deus ab initio vsque ad finem. ergo &c.
⁋ Quarto sic. homo non debet studere minori bono & dimittere maius: scientia minus bonum est quam vita. Ecclsi. iii. Cognoui quod non esset melius nisi laetari & facere bona in vita sua. studendo autem scientiae frequenter homo negligit opera vitae. ergo &c.
⁋ Contra est: quoniam illi studendum est quod necessarium est saluti. scire est huiusmodi. Esa. v. Propter ea ductus est populus meus captiuus: quia non habuit scientiam. &. xxvii. Non est populus sapiens: propterea non miserebitur eius qui fecit illum. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod omnis homo qui intendit deuenire ad terminum aliquem ad quem deuenire non potest, nisi per viam deducentem ad ipsum terminum: necesse habet se ponere in via & ambulare per eam. Nunc autem est ita quod terminus vnus est vitae humanae ad quem deuenire intendit homo scilicet notitia perfecta summi veri: ad quam paruenire non potest, nisi ambulando in cognoscendo per alia vera quae sunt ad ipsum, tanquam per viam: vt dictum est. ambulare autem per notitiam ab vno in aliud non potest nisi studendo scientiae: cum homini scientia non contingat nisi per studium & inuestigationem: vt dictum est supra. Necessario igitur studendum est homini vt sciat. & ideo dicitur Ecclesi. vii. Haec habet eruditio & sapientia quod tribuit vitam possessori suo. & ibidem. vi. Quid amplius habet sapiens a stulto nisi vt pergat vbi est vita: vnde Augustinus xix. de Tri. Sine scientia nec virtutes ipsae quam bus recte viuitur possunt haberi: per quas haec vita misera sic gubernatur: vt ad illam quae vere beata est perueniatur aeternam. Et econtra dicitur studere scientiae negligentibus Osee. iiii. Quia tu repulisti scientiam: & ego repellam te. Hinc etiam Acad, qui negabant verum posse inueniri: dicebant tamen non a esse cessandum a studio & veritatis inuestigatione: & hoc est opus sapientis.
⁋ Ad primum in oppositum, quod cunctae res sunt homini difficiles: & inexplicabiles: Dicendum secundum Glos. ibidem. quod verum est, vt ad plenum eas homo explicet: & ad summam scientiae earum perueniat in vita ista: quia quanto homo magis sciendo notitiam rerum ingreditur: tanto amplius inuenit eam profundam. Propter quod dixit Salomon sapientissimus in rerum naturis, Ecclesi. vii. Dixi sapiens efficiar: & ipsa longius recessit a me amplius quam erat. & ibidem. viii. Est homo qui diebus ac noctibus somnum non capit oculis: & quanto plus laborauerit: tanto minus inueniet. vnde Gloss. super illud cap Quanto ad sapientiam accedis: tanto a te recedit: & altiorem se ostendit. & hoc maxime verum est accedendo ad sapientiam quae de deo est. vnde dicit Chryso: super Matthicor. Sicut quanto acutius viderimus, tanto magis discimus quam a caeli regione differimus: sic etiam quanto ad virtutis ascendimus excelsum, tanto amplius docemur quam sit inter nos & deum grande discrimen. & Orig. super pri. Exo. loquens de profunditate sacrae scripturae dicit sic. Videtur mihi vnusquisque sermo diuinae scripturae similis esse alicui seminum: quod tanto accumulatius diffunditur: quanto peritus agricola plus semi ni laboris impendit. lta & hic sermo si peritum & diligentem inuenerit colonum: cum primo contactus vi detur exiguus & breuis: vt coeperit excoli crescit in arborem: vt possint disputatores & rhetores huiusmodi habitare in ramis eius. Tentabimus igitur pro viribus nostris aliqua disserere: etiam si neque vni uersa nobis explicare possibile est: quia & hoc ipsum agnoscere: quod supra vires nras sit horum scientia: non paruae arbitror esse peritiae. Nec est mirum quod sit inexplicabilis: quia ad infinitum scibile ducit: vt dictum est Vnde conpetenter potest homo dicere illud Psal. Mirabilis facta est scientia t. ex me. confor. est & non potero ad eam. Et nota quod talia dicta sacrae scripturae & de sacra scriptura non sunt vt studiosos terreant: & a studio in desperantiam sciendi ponendo repellant: sed vt tepidos excitent: & praesumptuosos confutent. secundum quod dicit Glos. super illud. Cunctae res sunt difficiles. Haec sententia est contra eos qui sine labore & discendi studio sanctas scripturas se nouisse putant.
⁋ Ad secundum quod studio homo acquirit sibi materiam doloris: Dicendum quod duplex est dolor sicut & tristitia: secundum Apostus ii. ad Corint. vii. seculi, & secundum deum. Seculi dolor est quid est pro temporalium amissione: & quia: non in omnibus homo prosperatur ad nunc. Iste nociuus est: & non additur ex scientia: immo repellitur. Dolor secundum deum est dolere quia homo peccauit & fecit quae odit deus. Iste vtilis est & additur ex scientia. vnde dicit Glos. super illud. Qui addit scientiam: addit dolorem. Quia quanto plus scit: tanto plus diuina iudicia timet: quia cui plus committitur: ab eo plus exigetur.
⁋ Ad tertium quod homo non potest opus dei inuenire: Dicendum quod verum est ad plenum. Non tamen propter hoc retrahendum est studium quia studendo ex illis potest scire multa sibi vtilia: vt ibi dicit Gloss.
⁋ Ad quartum: quod homo studendo negligit opera vitae: Dicendum quod non est verum nisi vane studiosus sit: immo studere ordinata intentione, studere ipsum est opus meritorium vitae aeternae: quia nec sine scientia dirigi possunt virtutum opera: vt dictum est. propter quod dixit Christus Apostolius. Estote prudentes sicut serpentes & simplices sicut columbae. prudentes studendo scientiae, simplices studendo recta intentione. & Apostinus i Timo. iiii. Attende tibi & doctrinae. Hoc enim faciens, teipsum saluum facies: & eos qui te audierint.
On this page