Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum studendum sit homini ut omnia sciat

CIrca secundum arguitur: quod studendum est homini vt sciat omnia. Primo sic. Studendum est homini vt scientia perficiatur qua est imperfectus: sed omni scientia imperfectus est: vt patet ex praehabitis. ergo &c.

⁋ Secundo sic: scientiae aliorum studendum est propter scientiam dei adipiscendam: vt dictum est. Sed omnis scientia ad illud valet. secundum Hug. in Prolo. cael. Hier. Sicut omne bonum a summo bono est: ita & in omni bono secundum aemulationem participationis summum bonum contemplari potest. ergo &c.

⁋ Contra est. quod homini non est studendum illi ad cuius notitiam non potest peruenire. ad omnium notitiam non potest homo peruenire: secundum Philosophum. ii. Metaphy. Nullus hominum potest venire in veritatis cognitione secundum quod oportet. vbi dicit Comment. Quia nullus comprehendit eam secundum totam vel magnam partem eius. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod vanitatis quorundam erat: quod oporteret hominem omnium rerum inuestigare scientiam: vt ex hoc perfecte ascenderet in cognitionem dei. Quoniam enim vt dixerunt in creaturis cognoscitur deus vt in effectu: nunc autem ita est quod causa non persecte relucet in parte sui effectus: sed in toto effectu: si ergo homo vt dicebant in cognoscendo aliquem diuinum effectum in creatura deficiat: non potest deum perfecte ex creaturis cognoscere: secundum quod potest cognosci ab homine. Si ergo debeat ab homine cognosci secundum quod est possibile: debet eum cognoscere in omni creatura: omnes creaturas cognoscendo. & in hoc ponebant hominem deo perfecte assimilari: & finem humanae vitae. Reuera deductio eorum vera erat de scientia quam potest homo de deo habere secundum statum vitae huius ex puris naturalibus. Hinc dicit Augustinus super loam id est ser. Attende fabricam mundi: & vide quae sunt facta per verbum: & tunc cognosces quale sit verbum Et loquitur de verbo aeterno: quod est dei virtus & dei sapientia. Vana tamen erat eorum deductio: quoniam nunquam erat hominem ad tantam creaturarum notitiam possibile deuenire: tum propter vitae breuitatem: tum propter experientiae difficultatem: tum propter scientiae profunditatem: secundum quod di cit Hippocrates medicus. Vita breuis: ars vero longa: experimentum fallax: iudicium autem difficile. Vnde super illud, Omnia sunt difficilia: & non potest homo ea explicare sermone: dicit Gloss. Non potest homo causas & naturas rerum explicare: nec oculus ad plenum intueri: nec auris etiam instruente doctore ad summam scientiae peruenire. Reuera non potest homo naturas rerum explicare propter vitae breuitatem: nec oculus intueri propter experimenti fallibilitatem: nec auris ad scientiam peruenire, propter artis difficultatem. Dicendum est ergo quod non est homini studendum ad sciendum omnia in vita ista. Primo: quia hoc est ei impossibile: vt dictum est. Secundo: quia per hoc negligeret magis vtile. Ecclsi. vii. Quid necesse est homini maiora quaerere cum ignorat quid conducat: Glos. Quid sit vtile sibi in vita sua: numero dierum peregrinationis suae: & tpore quo velut vma bra praeterit. Sed solum studendum est ei sic: vt studeat ad vitae futurae vtilia: & inter illa ad magis necessaria. secundum quod dicitur Ecclesi. xiii. Altiora te ne quaesieris: & fortiora te ne scrutatus fueris. neque enim est tibi necessarium quae abscondita sunt videre oculis tuis: sed quae praecepit tibi deus: cogita illa semper: & in pluribus operationibus eius ne sis curiosus. In supuacuis rebus noli scrutari multipliciter. vnde dicit Augustinus super illud. i. Corinth. viii. Scientia inflat. Laudabilior est animus: cui nota est infirmitas sua: quam qui ea non respecta syderum vias scrutatur: & terrarum fundamenta: & caelorum fastigia. Et ideo dicit Apostolus. Non plus sapere quam oportet sapere. Et Philosophus. Arbitramur omnia scire sapientem vt conuenit. Vnde contra illos qui nimium scrutari volunt in superuacuis: dicit finis dictae auctoritatis. Ecclesiastici. xiii. Multos enim supplantauit suspitio eorum, & in vanitatem detinuit sensus illorum. Reuera supplantauit suspitio: quia dicentes se esse sapientes stulti facti sunt: vt dicitur Rom id es. ex hoc in errores incidentes. Secundum enim quod ibi dici gloss. Haeretici duobus modis fiunt: vel de creatore, vel de creatura vltra modum disputantes: & in errores incidunt: & a veritate recedunt: & in vanitate detinuit eos sensus eorum: quia non potuerunt quod intendebant attingere. hoc tamen permisit eis deus: ne otio torpescerent. Ecclesi. iii. Vidi afflictionem quam dedit deus filiis hominium: vt distendantur in ea: cuncta fecit in tpore suo: & mundum tradidit disputationi eorum vbi dicit Glo. Propterea Deus etiam peruersorum dogmatum magistris concessit occupationem: ne mens eorum torpesceret otiosa.

⁋ Ad primum in oppositum: quod homo omni scientia est imperfectus: Dicendum quod imperfectum hominis in vita ista nec in creaturarum cognitione impleri potest vt supra dictum est: sed hoc impletum erit in futuro: quando secundum Grego. A. dialo. nihil erit quod non videbit: qui videntem omnia videbit. Quid solum continget eis qui hic solum ea quibus opus est scire quaerunt: & cuncta sobrie inuestigant ad opus doctrinae fidei: & ad regulam fidei: cuius scientia magis est necessaria vt homo peruenire possit ad perfectionem humanae vitae in sciendo: quam omnis disciplina philosophica.

⁋ Ad secundum quod in omni creatura conuenit summum bonum contemplari ad opus doctrinae fidei: dicendum quod verum est: hoc tamen non est possibile hominem in omnibus perscrutari, nec opus est amplius scrutari, quam scientiae fidei & pietatis satis est: vt infra dicetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2