Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum theologia sit utilis
CIrca primum arguitur: quod haec scientia non sit vtilis. Primo sic. Nihil est vtile ni si ex relatione in finem extra, quia secundum Augustinus Vti est referre in finem. Sed inter omnes scientias ista sola non est relata in finem extra se: sed in se conti net finem omnium aliarum scientiarum: vt habitum est supra. ergo &c.
⁋ Secundo sic. vtile pertinet ad actum voluntatis: quia secundum Augustinus vti est assumere aliquid in facultatem voluntatis. scientia non pertinet ad voluntatem: sed ad intellectum. ergo &c.
⁋ Ad oppositum arguitur primo sic. vtile est illud quod relatum est in finem: haec scientia immediate refertur in finem vitae humanae, quae est visio dei: vt supra habitum est. ergo &c.
⁋ Secundo sic. quod alterum regulat & dirigit: vtile est ei. haec scientia est huiusmodi respectu aliarum: vt dictum est supra. ergo &c.
⁋ Tertio sic. Apostoteneus dicit. ii. ad Timo. iii. Omnis scientia diuinitus inspirata est vtilis ad docendum &c. haec est talis. ergo &c.
⁋ Ad hoc intelligendum est: quod vtile dicitur aliquid ex relatione, & profectu ad alterum dupliciter: proprie scilicet & improprie. Proprie illud dicitur alteri vtile: quod natum est sumi in facultatem alterius: vt praedominantis. sicut martellus vtilis est fabro. hoc modo ista scientia est vtilis homini: & magis quam aliqua aliarum: quia immediatius per ipsam in finem suum tendit. Dicit enim Auicen. quod omnes scientiae communicant in vna vtilitate, quae est acquisitio perfectionis huma nae, praeparantis ipsum hominem ad futuram felicitatem: non vt immediate omnes attingant ad eam: sed vt iuuent se mutuo: vt scilicet vna earum attingat illam immediate, veluti ista: quia sine hac scientia nemo beatus est: vt dicit Gloss. super illud. i. Corinth. ii. Nos spiritum dei accepimus, vt scientiae mus quae donata sunt nobis. & per istam attingant eam omnes aliae: inquantum ista sumit omnes alias in vsum suum: vt supra dictum est. Vtilitatem huius scientiae ad illum finem tangit Apostolus cum dicit. ii. Timo. iii. Omnis scientia diuinitus inspirata vtilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia: vt perfectus sit homo dei ad omne opus bonum in structus. & hoc in quatuor conditionibus: respondentibus quatuor generibus hominum: quorum instructioni vtilis est haec scientia. Est enim vtilis infidelibus, vt in fide informentur & ei obediant. Sic vti lis est ad docendum. Glos. ignorantes. Est etiam vtilis rebellibus: vt fidei obediant: ad corrigendum. Gloss. contumaces. & obedientibus: hoc est rudibus vt credenda percipiant: ad erudiendum. Glos. rudes. & tepidis: vt credita opere implere studeant: ad arguendum. Gloss, negligentes. Improprie autem sumendo vtile, ista scientia vtilis est aliis sicut dominans est seruienti: & regens ad id quod regitur. haec enim scientia est adeo alta super alias: vt aliter eis vtilis esse non possit: sicut patet ex praedeterminatis.
⁋ Ad primum in oppositum: quod ista scientia non est relata in finem extra se: Dicendum quod verum est alicuius scientiae alterius vitae huius. Refertur tamen vt in finem ad scientiam alterius vitae: quem etsi in seipso comprehendit: hoc est imperfecte: propter imperfectam notitiam quam tradit de deo: respectu illius quae erit in patria.
⁋ Ad secundum quod vtile pertinet ad actum voluntatis: Dicendum quod verum est: inquantum voluntas est vniuersalis motor: super omnes vires animae. Vti tamen & vtile pertinet ad actum cuiuslibet praedominantis ordinantis alterum in actum, & in finem suum: quamuis voluntas ex hoc quod vult quamlibet aliam potentiam sic vel sic aliquo vti: etiam sic ipsa quodammodo vtatur.
On this page