Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Articu. VIll. De causa finali Theologiae. Via non scimus rem absque eo quod sciamus causam eius, viso de scientia Theologiae in se: & in comparatione ad alias scientias: Viden dum est de ea in suis causis. Et quia finis mouet efficientem: & efficiens intendit formam inducere in materia: Ideo circa hoc quaeruntur quatuor. Primum de fine. Secundum de causa efficiente. Tertium de forma. Quartum de materia. Etiam quia a fine est scientiarum vtilitas: & per fi nem distinguuntur scientiae in theoricas & practicas: & ex fine est earum necessitas: & conscribendi eas opportunitas: Ideo circa finem quaeruntur. vi. Primum: vtrum haec scientia sit vtilis. Secundum: vtrum sit necessaria homini. Tertium: vtrum sit theorica an practica. Quartum: vtrum literis erat conscribenda. Quintum: vtrum simul tota erat conscribenda. Sextum: vtrum perfecte conscripta est in duobus testamentis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum